Index of Latin Words and Phrases
- “Error, conditio, votum, cognatio, crimen,
- culpa vacans
- Ædificarent autem aurum, argentum, lapides pretiosos, et de utroque igne securi essent; non solum de illo æterno qui in æternum cruciaturus est impios, sed etiam de illo qui emendabit eos qui per ignem salvi erunt . . . . Et quia dicitur, ’salvus erit,’ contemnitur ille guis. . . . . Gravior tamen erit ille ignis quam quidquid potest homo pati in hac vita.
- à priori
- ‘Credimus . . . . illorum animas, qui in mortali peccato vel cum solo originali decedunt, mox in infernum descendere, pœnis tamen disparibus puniendas.’ Ita quidem Florentinum ‘in decreto Unionis,’ quod descripsit verba Lugdunensis in fidei professione. De fide igitur est, (1.) parvulos ejusmodi in infernum descendere seu damnationem incurrere; (2.) pœnis puniri disparibus ab illis quibus puniuntur adulti. Quæ proinde spectant ad hunc inferni locum, ad pœnarum disparitatem, seu in quo hæc disparitas constituenda sit, ad parvulorum statum post judicii diem incerta sunt omnia, nec fidem attingunt. Hinc variæ de his sunt patrum ac theologorum sententiæ.
- ‘Uxorem ad (i.e
- “Certum est,” says Bellarmin, “Antichristi persecutionem fore gravissimam et notissimam; ita ut cessent omnes publicæ religionis ceremoniæ et sacrificia . . . . [Daniel xii.
- “Ego puto,” he says, “quod et post resurrectionem ex mortuis indigeamus sacramento eluente nos atque purgante: nemo enim absque sordibus resurgere poterit: nec ullam posse animam reperiri quæ universis statim vitiis careat.”
- “Est merum mendacium,” he says, “quod Catholici dicant, sacramenta prodesse peccatoribus: omnes enim Catholici requirunt pœnitentiam, tanquam dispositionem ad gratiam rocipiendam”
- “Exemplum,” he says, “esse potest in re naturali. Si ad ligna comburenda, primum exsiccarentur ligna, deinde excuteretur ex silice, tum applicaretur ignis ligno, et sic tandem fieret combustio; nemo diceret, causam immediatam combustionis esse siccitatem aut excussionem ignis ex silice aut applicationem ignis ad ligna, sed solum ignem, ut causam primariam, et solum calorem seu calefactionem, ut causam instrumentalem.”
- “Ille mentitur,” he says, “qui aliud habet in animo, et aliud verbis vel quibuslibet significationibus enuntiat.”
- “Individuam vitæ consuetudinem retinens,” it is said, “indissolubilis vinculi naturam declarat quo vir, et uxor colligantur.”
- “Interest quidem plurimum,” he says, “qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat: sed ea quæ constat esse peccata, nullo bonæ causæ obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt. . . . . Cum vero jam opera ipsa peccata sunt; sicut furta, stupra, blasphemiæ, vel cætera talia; quis est qui dicat causis bonis esse facienda, ut vel peccata non sint, vel quod est absurdius, justa peccata sint? Quis est qui dicat: ut habeamus quod demus pauperibus, faciamus furta divitibus; aut, testimonia falsa vendamus, maxime si non inde innocentes læduntur, sed nocentes potius damnaturis judicibus eruuntur?”
- “Non licet mentiri (i.e
- “Restrictio mentalis,” says Gury, “est actus mentis verba alicujus propositionis ad alium sensum quam naturalem et obvium detorquentis vel restringentis.”
- “Sunt . . . . . sacramenta,” he says, “signa vel ceremoniæ, pace tamen omnium dicam, sive neotericorum sive veteram, quibus se homo Ecclesiæ probat aut candidatum aut militem esse Christi, redduntque Ecclesiam totam potius certiorem de tua fide quam te. Si enim fides tua non aliter fuerit absoluta, quam ut signo ceremoniali egeat, fides non est: fides enim est, qua nitimur misericordiæ Dei inconcusse, firmiter et indistracte, ut multis locis Paulus habet.”
- “Tribuitur morti,” he says,Loc. xxvi. p. 331.
- “Unde,” says Turrettin,Institutio
- “utrum ita sit,” he says, “quæri potest: et aut inveniri, aut latere, nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium; quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari.”
- αἴτιον ποιητικόν
- (1.) Etsi hæc oratio: bona opera sunt necessaria ad salutem in doctrina legis abstractive et de idea tolerari potest, tamen multæ sunt graves causæ, propter quas vitanda, et fugienda est non minus, quam hæc oratio: Christus est creatura. (2.) In foro justificationis hæc propositio nullo modo ferenda est. (3.) In foro novæ obedientiæ post reconciliationem nequaquam bona opera ad salutem, sed propter alias causas necessaria sunt. (4.) Sola fides justificat in principio, medio, et fine. (5.) Bona opera non sunt necessaria ad retinendam salutem. (6.) Synonyma sunt et æquipollentia, seu termini convertibiles, justificatio et salvatio, nec ulla ratione distrahi aut possunt aut debent. (7.) Explodatur ergo ex ecclesia cothurnus papisticus propter scandala multiplicia, dissensiones innumerabiles et alias causas, de quibus Apostoli Act. xv.
- (Baptismi significatio) duas partes habet. Nam ibi remissio peccatorum, deinde spiritualis renovatio figuratur. . . . . Annon aliud aquæ tribuis nisi ut ablutionis tantum sit figura? Sic figuram esse sentio ut simul annexa sit veritas. Neque enim sua nobis dona pollicendo nos, Deus frustratur. Proinde et peccatorum veniam et vitæ novitatem offeri nobis in baptismo et recipi a nobis, certum est.
- (Infantes e fidelibus parentibus natos) baptizandos et signo fœderis obsignandos esse credimus.
- 1º Christum delere peccata sacerdotum ministerio; 2º sacerdotes sedere judices in tribunali pœnitentiæ; 3º illorum sententiam ratam in cœlis esse; 4º sacerdotes hac potestate præstare angelis et archangelis ipsis.
- 1. Irritatione. 2. Dispensatione et relaxatione. 3. Commutatione. 4. Materiæ mutatione vel subtracione. 5. Cessante fine totali complete. 6. Ratione conditionis non adimpletæ. 7. Cessante principali obligatione cessat juramentum pure accessorium. 8. Non acceptatione, et condonatione, seu remissione. 9. Si juramentum incipiat vergere in deteriorem exitum, vel in præjudicium boni communis, vel etiam alicujus particularis, v. g. quis juravit occultare furtum alterius, sed inde alter liberius prolabitur ad alia furta: item cessat juramentum, quando directe est majoris boni impeditivum. 10. Denique cessat obligatio juramenti, licet improprie, per adimpletionem sive totalem solutionem rei juratæ: et e contra dicitur cessare ab initio, quia juramentum fuit nullum, sive quia nullam ab initio obligationem produxit.
- 17. Per justificationem peccatoris intelligimus actum Dei Patris, ut judicis, quo peccatorem credentem, natura filium iræ, neque ullum jus ex se habentem bona cœlestia petendi, declarat immunem esse ab omni reatu, et condemnatione, adoptat in filium, et in eum ex gratia confert jus ad suam communionem, cum salute æterna, bonisque omnibus cum ea conjunctis, postulandi.
- 27. Teneamus nullam carnem in se posse reperire et ex se producere causam, et fundamentum justificationis. 29. Quærendum igitur id, propter quod peccator justificatur, extra peccatorem in obedientia Filli Dei, quam præstitit Patri in humana natura ad mortem, imo ad mortem crucis, et ad quam præstandam se obstrinxerat in sponsione. (Rom. v. 19
- Absente fide, nudum et inefficax signum tantummodo permanet.
- Ac ne qua ambiguitas restet, quum in cœlo quarendum Christum dicimus, hæc locutio locorum distantiam nobis sonat et exprimit. Tametsi enim philosophice loquendo supra cœlos locus non est; quia tamen corpus Christi, ut fert humani corporis natura et modus, finitum est et cœlo, ut loco, continetur, necesse est a nobis tanto locorum intervallo distare, quanto cœlum abest a terra.
- Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum
- Actus fidei ordinatur ad objectum voluntatis, quod est bonum, sicut ad finem. Hoc autem bonum quod est finis fidei, scilicet bonum divinum, est proprium objectum charitatis: et ideo charitas dicitur forma fidei, in quantum per charitatem actus fidei perficitur et formatur.
- Ad hunc modum ita discerne, longe aliam rem esse baptismum, atque omnes alias aquas: non naturalis essentiæ gratia, sed quod huic aliquid præstantioris rei adjungitur. Ipse enim Deus baptismum suo honestat nomine, suaque virtute confirmat. Eam ob rem non tantum naturalis aqua, sed etiam divina, cœlestis, sancta et salutifera aqua, quocunque alio laudis titulo nobilitari potest, habenda et dicenda est; hocque non nisi verbi gratia, quod cœleste ac sanctum verbum est, neque a quoquam satis ampliter, digne et cumulate laudari potest, siquidem omnem Dei virtutem et potentiam in se habet comprehensam. Inde quoque baptismus suam accipit essentiam, ut sacramenti appellationem mereatur, quemadmodum sanctus etiam docet Augustinus: Accedit, inquit, verbum ad elementum, et fit sacramentum, hoc est, res sancta et divina.
- Adultis credentibus principaliter præstat usum obsignationis ac testificationis de gratia Dei
- Anathema Maranatha
- Apud theologos Augustanæ confessionis extra controversiam positum est
- Aqua certe tantas res non efficit, sed verbum Dei, quod in et cum aqua est, et fides, quæ verbo Dei aquæ addito credit. Quia aqua sine verbo Dei est simpliciter aqua, et non est baptismus: sed addito verbo Dei est baptismus, hoc est, salutaris aqua gratiæ et vitæ, et lavacrum regenerationis in Spiritu Sancto, sicut Paulus ait ad Tit. iii. 5
- Ars artium regimen animarum.
- Assensus, qui omnia, quamvis ignota, quæ ab ecclesia probantur, amplectitur.
- Asserimus, sacramenta non solum tesseras quasdam societatis Christianæ, sed et gratiæ divinæ symbola esse, quibus ministri, Domino, ad eum finem, quem ipse promittit, offert et efficit, cooperentur.
- At quis unquam Catholicorum reliquias invocavit? Quis unquam auditus est un precibus, aut litaniis dixisse: ‘Sanctæ reliquiæ, orate pro me?’ Et quis easdem unquam divino honore affecit, vel Christi loco adoravit: nos enim reliquias quidem honoramus, et osculamur ut sacra pignora patronorum nostrorum: sed nec adoramus ut Deum nec invocamus ut sanctos, sed minore cultu veneramur, quam sanctorum spiritus, nedum quam Deum ipsum.
- Atque ob eam rem fieri intelligimus, ut, si infidels quispiam, gentis suæ more et consuetudine, plures uxores duxisset, cum ad veram religionem conversus fuerit, jubeat eum Ecclesia ceteras omnes relinquere, ac priorem tantum justæ et legitimæ uxoris loco habere.
- Atqui nihil aliud volumus; Nam quod addit, nos velle ‘ita imputari nobis Christi justitiam, ut per eam formaliter justi nominemur et simus,’ hoc gratis et falso supponit, ex perversa et præpostera sua hypothesi de justificatione morali. Sed quæritur, Ad quid imputatio ista fiat? An ad justificationem et vitam, ut nos pertendimus, An vero tantum ad gratiæ internæ et justitiæ inhærentis infusionem, ut illi volunt; Id est, an ita imputentur et communicentur nobis merita Christi, ut sint causa meritoria sola nostræ justificationis, nec ulla alia detur justitia propter quam absolvamur in conspectu Dei; quod volumus; An vero ita imputentur, ut sint conditiones causæ formalis, id. justitiæ inhærentis, ut ea homo donari possit, vel causæ extrinsecæ, quæ mereantur infusionem justitiæ, per quam justificatur homo; ut ita non meritum Christi proprie, sed justitia inhærens per meritum Christi acquisita, sic causa propria et vera, propter quam homo justificatur; quod illi statuunt.
- Baptismus neminem justificat, nec ulli prodest, sed fides in verbum promissionis, cui additur baptismus. . . . . Nec verum esse potest, sacramentis inesse vim efficacem justificationis seu esse signa efficacia gratiæ.
- Baptismus nobis testificandæ nostræ adoptioni datus, quoniam in eo inserimur Christi corpori, ut ejus sanguine abluti simul etiam ipsius Spiritu ad vitæ sanctimoniam renovemur.
- Baptismus pertinet ad officia ecclesiastica.
- Beatitudo, quæ etiam summum bonum aut ultimus finis nuncupatur, a BoetioConsolatio Philosophiæ
- Cœnam mysticam, in qua dominus corpus et sanguinem suum, id est, seipsum suia vere ad hoc offerat, ut magis, magisque in illis vivat, et illi in ipso. Non quod pani et vino corpus et sanguis domini vel naturaliter uniantur: vel hic localiter includantur, vel ulla huc carnali præsentia, statuantur. Sed quod panis et vinum ex institutione domini symbola sint, quibus ab ipso domino per ecclesiæ ministerium vera corporis et sanguinis ejus communicatio, non in periturum ventris cibum, sed in æternæ vitæ alimoniam exhibeatur.
- Carnem carnis suæ s. corporis sui esse cognatam propinquam, quæ est ut caro ejusdem corporis.
- Causam formalem justificationis esse justitiam, sive caritatem, quam Deus unicuique propriam infundit, secundum mensuram dispositionum, et quæ in cordibus justificatorum innæret.
- Cave, quæso, ne quando de te dicat Deus: ‘Virgo Israel cecidit, et non est qui suscitet eam.’ (Amos v. 2
- Certa fiducia, a Spiritu Sancto per evangelium in corde meo accensa, qua in Deo acquiesco, certo statuens, non solum aliis, sed mihi quoque remissionem peccatorum æternam, justitiam et vitam donatam esse idque gratis, ex Dei misericordia, propter unius Christi meritum.
- Christus quatenus homo est, non alibi quam in cœlo, nec aliter quam mente et fidei intelligentia quæ rendus est
- Cibus sum grandium; cresce, et manducabis me. Nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuæ; sed tu mutaberis in me.
- Concupiscentia, quæ ex peccato est, nihil aliud est, nisi animi appetitio, natura sua rationi repugnans: qui tamen motus si voluntatis consensum, aut negligentiam conjunctam non habeat, a vera peccati natura longe abest.
- Confessarius interrogatus a tyranno an Titius confessus sit homicidium, respondere potest et debet: ‘nescio;’ quia confessarius id nescit scientia communicabili. Imo, etiamsi instaret tyrannus, et diceret, ‘An hoc nescis scientia sacramentali?’ Respondere adhuc posset: ‘nescio.’ Ratio est, quia tyrannus bene scit se de hoc jus interrogandi non habere, nec confessarius ut homo scit se scire, sed uti vicarius Dei et scientia incommunicabili.
- Constanter tenendum est, Deum nemini Spiritum vel gratiam suam largiri nisi per verbum et cum verbo externo et præcedente, ut ita præmuniamus nos adversum enthusiastas, i.e
- Constat quemadmodum mortuis corporibus naturale alimentum nihil prodest, ita etiam animæ, quæ spiritu non vivit, sacra mysteria non prodesse, ac propterea panis, et vini speciem habent, ut significetur, non quidem revocandæ ad vitam animæ, sed in vita conservandæ causa instituta esse.
- Conversio habitualia seu passiva, fit per habituum supernaturalium infusionem a Spiritu Sancto. Actualis vero seu activa per bonorum istorum exercitium. . . . Per illam homo renovatur et convertitur a Deo. Per istam homo a Deo renovatus et convertus convertit se ad Deum, et actus agit. Illa melius regeneratio dicitur, quia se habet ad modum novæ nativitatis, qua homo reformatur ad imaginem Creatoris sui. Ista vero conversio, quia includit hominis ipsius operationem.
- Conversio hominis talis est immutatio, per operationem Spiritus Sancti, in hominis intellectu, voluntate et corde, qua homo (operatione videlicet Spiritus Sancti) potest oblatam gratiam apprehendere.
- Corpus Christi in cœlis est ad dextram patris. Sursum ergo elevanda sunt corda, et non defigenda in panem, nec adorandus dominus in pane. Et tamen non est absens ecclesiæ suæ celebranti cœnam dominus. Sol absens a nobis in cœlo, nihilominus efficaciter præsens est nobis: quanto magis sol justitiæ Christus, corpore en cœlis absens nobis, præsens est nobis, non corporaliter quidem, sed spiritualiter per vivificam operationem.
- Crede mihi
- Crede ut intelligas
- Crede, et manducasti
- Credentes in hac vita non perfecte, completive vel consummative (ut veteres locuti sunt) renovantur. Et quamvis ipsorum peccata Christi obedientia absolutissima contecta sint, ut credentibus non ad damnationem imputentur, et per Spiritum Sanctum veteris Adami mortificatio et renovatio in spiritu mentis eorum inchoata sit: tamen vetus Adam in ipsa natura, omnibusque illius interioribus et exterioribus viribus adhuc semper inhæret.
- Credere est actus intellectus assentientis veritati divinæ ex imperio voluntatis a Deo motæ per gratiam.
- Credere, nihil aliud est, quam cum assensione cogitare.
- Credimus . . . . illorum animas, qui post baptismum susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam animas quæ post contractam peccati maculam vel in suis corporibus, vel eisdem exutæ corporibus sunt purgatæ in cœlum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum trinum et unum sicuti est.
- Credimus, docemus, et confitemur, hoc ipsum nostram esse coram Deo justitiam, quod Dominus nobis peccata remittit, ex mera gratia, absque ullo respectu præcedentium, præsentium, aut consequentium nostrorum operum, dignitatis, aut meriti. Ille enim donat atque imputat nobis justitiam obedientiæ Christi; propter eam justitiam a Deo in gratiam recipimur et justi reputamur.
- Credimus, sicut antea dictum est, tam in cœna quam in baptismo, Deum nobis reipsa, id est, vere et efficaciter donare quicquid ibi sacramentaliter figurat, ac proinde cum signis conjungimus veram possessionem ac fruitionem ejus rei, quæ ita nobis offertur. Itaque affirmamus eos qui ad sacram mensam Domini puram fidem tanquam vas quoddam afferunt, vere recipere quod ibi signa testificantur, nempe corpus et sanguinem Jesu Christi, non minus esse cibum ac potum animæ, quam panis et vinum sunt corporis cibus.
- Credo, imo scio omnia sacramenta, tam abesse ut gratiam conferant, ut ne adferant quidem aut dispensent. . . . . Dux autem vel vehiculum Spiritui non est necessarium, ipse enim est virtus et latio qua cuncta feruntur, non qui ferri opus habeat: neque id unquam legimus in scripturis sacris, quod sensibilia, qualia sacramenta sunt, certo secum ferrent Spiritum, sed si sensibilia unquam lata sunt cum Spiritu, jam Spiritus fuit qui tulit, non sensibilia. Sic cum ventus vehemens ferretur, simul adferebantur linguæ venti virtute, non ferebatur ventus virtute linguarum.
- Crux Christi, et imagines, ac quæcunque attigerunt, adorana sunt, juxta Ecclesiæ catholicæ doctrinam, et fidem.
- Cui competit potestas dispensandi super juramento?
- Cui fidem non faciant et honoris, qui sanctis debetur, et patrocinii, quod nostri suscipiunt, mirabiles effectæ res ad eorum sepulcra, et oculis, et manibus membrisque omnibus captis, in pristinum statum restitutis, mortuis ad vitam revocatis, ex corporibus hominum ejectis demoniis? quæ non audisse, ut multi, non legisse, ut plurimi gravissimi viri, sed vidisse, testes locupletissimi sancti Ambrosius et Augustinus litteris prodiderunt. Quid multa? si vestes, sudaria, si umbra sanctorum, priusquam e vita migrarent, depulit morbos, viresque restituit, quis tandem negare audeat, Deum per sacros cineres, ossa, ceterasque sanctorum reliquias eadem mirabiliter efficere? Declaravit id cadaver illud, quod forte illatum in sepulcrum Elisei, ejus tacto corpore, subito revixit.
- Cum antea demonstratum sit, corpus Domini, et sanguinem vere in sacramento esse, ita nulla amplius subsit panis, et vini substantia; quoniam ea accidentia Christi corpori, et sanguini inhærere non possunt: relinquitur, ut supra omnem naturæ ordinem ipsa se, nulla alia re nisa, sustentent, hæc perpetua, et constans fuit catholicæ Ecclesiæ doctrina.
- Cum baptismus ob eam rem expetendus sit, ut Christum induamus, et cum eo conjungamur, plane constat, merito a sacra ablutione rejiciendum esse, cui in vitiis et peccatis perseverare propositum est; præsertim vero, quia nihil eorum, quæ ad Christum, et Ecclesiam pertinent, frustra suscipiendum est: inanemque baptismum, si justitiæ, et salutis gratiam spectemus, in eo futurum esse, satis intelligimus, qui secundum carnem ambulare, non secundum Spiritum cogitat: etsi, quod ad sacramentum pertinet, perfectam ejus rationem sine ulla dubitatione consequitur, si modo, cum rite baptizatur, in animo habeat id accipere, quod a sancta Ecclesia administratur.
- Cum dicimus Christi justitiam ad justificationem nobis imputari, et nos per justitiam illam imputatam justos esse coram Deo, et non per justitiam ullam quæ nobis inhæreat; Nihil aliud volumus, quam obedientiam Christi Deo Patri nomine nostro præstitam, ita nobis a Deo donari, ut vere nostra censeatur, eamque esse unicam et solam illam justitiam propter quam, et cujus merito, absolvamur a reatu peccatorum nostrum, et jus ad vitam obtinemus; nec ullam in nobis esse justitiam, aut ulla bona opera, quibus beneficia tanta promereamur, quæ ferre possint severum judicii divini examen, si Deus juxta legis suæ rigorem nobiscum agere vellet nihil nos illi posse opponere, nisi Christi meritum et satisfactionem, in qua sola, peccatorum conscientia territi, tutum adversus iram divinam perfugium, et animarum nostrarum pacem invenire possumus.
- Cum hodie hoc Dei verbum per prædicatores legitime vocatos annunciatur in ecclesia, credimus ipsum Dei verbum annunciari, et a fidelibus recipi, neque aliud Dei verbum fingendum vel cœlitus esse expectandum. . . . . Agnoscimus interim, Deum illuminare posse homines etiam sine externo ministerio, quos et quando velit: id quod ejus potentiæ est. Nos autem loquimur de usitate ratione instituendi homines, et præcepto et exemplo tradita nobis a Deo.
- Cum homo ad Dei imaginem sit factus, æquum est, ut, qui Dei imaginem violavit et destruxit, occidatur, cum Dei imagini injuriam faciens, ipsum Deum, illius auctorem, petierit.
- Cum vero multo etiam seriora secula plena sint testimoniis ejus rei, nescio qua ratione moti quidam id donum ad prima tantum tempora restringant; quibus ut uberiorem fuisse miraculorum copiam, ad jacienda tanti ædificii fundementa contra vim mundi, facile concedo, ita cum illis expirasse hanc Christi promissionem cur credamus non video. Quare si quis nunc etiam gentibus Christi ignaris (illis enim proprie miracula inserviunt 1 Cor. xiv. 22
- Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quæ prædicatis facta esse, non fiunt? Possem quidem dicere, necessaria fuisse priusquam crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus.
- Damnamus Anabaptistas, qui negant baptisandos esse infantulos recens natos a fidelibus. Nam juxta doctrinam evangelicam, horum est regnum Dei, et sunt in fœdere Dei, cur itaque non daretur eis signum fœderis Dei?
- Damnamus totum populum scholasticorum doctorum, qui docent, quod sacramenta non ponenti obicem conferant gratiam ex opere operato, sine bono motu utentis. Hæc simpliciter Judaica opinio est, sentire, quod per ceremoniam justificemur, sine bono motu cordis, hoc est, sine fide. . . . . At sacramenta sunt signa promissionum. Igitur in usu debet accedere fides. . . . . Loquimur hic de fide speciali, quæ præsenti promissioni credit, non tantum quæ in genere credit Deum esse, sed quæ credit offerri remissionem peccatoram.
- Damnant Anabaptistas qui improbant baptismum puerorum et affirmant pueros sine baptismo salvos fieri.
- De Cœna Domini docent, quod corpus et sanguis Christi vere adsint et distribuantur vescentibus in Cœna Domini, et improbant secus docentes.
- De baptismo docent, quod sit necessarius ad salutem, quodque per baptismum offeratur gratia Dei; et quod pueri sint baptizandi, qui per baptismum oblati Deo recipiantur in gratiam Dei. Damnant Anabaptistas, qui improbant baptismum puerorum et affirmant pueros sine baptismo salvos fieri.
- De carnis etiam nostræ immortalitate securos nos reddat, siquidem ab immortali ejus carne jam vivificatur et quodammodo ejus immortalitate communicat.
- De causa meritoria justificationis hominis coram Deo, sive de ea re, quæ a Deo ad justitiam imputatur
- De ordine ecclesiastico docent, quod nemo debeat in ecclesia publice docere, aut sacramenta administrare, nisi rite vocatus.
- De sacramento altaris sentimus, panem et vinum in Cœna esse verum corpus et sanguinem Christi, et non tantum dari et sumi a piis, sed etiam impiis christianis.
- De transubstantione subtilitatem sophisticam nihil curamus, qua fingunt, panem et vinum relinquere et amittere naturalem suam substantiam, et tantum speciem et colorem panis, et non verum panem remanere. Optime enim cum sacra Scriptura congruit, quod panis adsit et maneat, sicut Paulus ipse nominat Panis quem frangimus. Et: Ita edat de pane.
- De usu sacramentorum docent, quod sacramenta instituta sint, non modo ut sint notæ professionis inter homines, sed magis ut sint signa et testimonia voluntatis Dei erga nos, ad excitandam et confirmandam fidem in his, qui utuntur, proposita. Itaque utendum est sacramentis ita, ut fides accedat, quæ credat promissionibus, quæ per sacramenta exhibentur et ostenduntur.
- Decimus articulus approbatus est, in quo confitemur, nos sentire, quod in Cœna Domini vere et substantialiter adsint corpus et sanguis Christi, et vere exhibeantur cum illis rebus, quæ videntur, pane et vino, his, qui sacramentum accipiunt.
- Declarat tamen hæc ipsa Sancta Synodus, non esse suæ intentionis comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam, et immaculatam Viriginem Mariam, Dei genetricem; sed observandas esse constitutiones felicis recordationis Xysti papæ IV., sub pœnis in eis constitutionibus contentis, quas innovat.
- Defectus charitatis, quod videlicet non faciamus opera nostra tanto fervore dilectionis, quanto faciemus in patria, defectus quidem est, sed culpa et peccatum non est. . . . . Unde etiam charitas nostra, quamvis comparata ad charitatem beatorum sit imperfecta, tamen absolute perfecta dici potest.
- Defectus charitatis, quod videlicet non faciamus opera nostra tanto fervore dilectionis, quanto faciemus in patria, defectus quidem est, sed culpa, et peccatum non est. Unde etiam charitas nostra, quamvis comparata ad charitatem beatorum sit imperfecta, tamen absolute perfecta dici potest.
- Deinde et pro defunctis sanctis patribus et episcopis, et omnibus generatim, qui inter nos vita functi sunt, oramus, maximum hoc credentes adjumentum illis animabus fore, pro quibas oratio defertur, dum sancta et tremenda coram jacet victima
- Deiparæ Virginis Mariæ, angelorum, et sanctorum sunt imagines adorandæ (id est in honore habendæ, as it reads in the margin) tum corpora, et reliquiæ quævis.
- Descendit et lavit in Jordane septies
- Deus non judicat hominum justitiam esse perfectam, imo eam judicat esse imperfectam; sed justitiam, quam imperfectam judicat, gratiose accipit ac si perfecta esset.
- Deus panem vivificum misit, qui de cœlo descendit, nempe Jesum Christum: is nutrit et sustentat vitam fidelium spiritualem, si comedatur, id est, applicetur et recipiatur Spiritu per fidem.
- Dicimus igitur ad sacramenta proprie sic dicta duo potissimum requiri, videlicet verbum et elementum, juxta vulgatum illud Augustini: ‘Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum.’ Fundamentum hujus adsertionis ex ipsa natura et fine sacramentorum pendet, cum enim sacramenta id, quid in verbo evangelii prædicatur, externo elemento vestitum sensibus ingerere debeant, ex eo sponte sequitur, quod nec verbum sine elemento, nec elementum sine verbo constituat sacramentum. Per verbum intelligitur primo mandatum atque institutio divina, per quam elementum . . . . . separatur ab usu communi, et destinatur usui sacramentali; deinde promissio atque ea quidem evangelio propria, per sacramentum adplicanda et obsignanda. Per elementum non quodvis, sed certum et verbo institutionis expressum accipitur.
- Difficile Deo non est moleculas omnes ad corpus aliquod spectantes, etiam post innumeros transitus ex uno in aliud colligere. Hæc mutatio seu transitus accidentalis est, minime vere essentialis, ut ex physiologia ac zoobiologia constat universa.
- Dilucide exprimit, se non ea justitia contentum, quæ nobis obedientia et sacrificio mortis Christi parta est, fingere nos substantialiter in Deo justos esse tam essentia quam qualitate infusa. . . . . Substantialem mixtionem ingerit, qua Deus se in nos transfundens, quasi partem sui faciat. Nam virtute Spiritus sancti fieri, ut coalescamus cum Christo, nobisque sit caput et nos ejus membra, fere pro nihilo ducit, nisi ejus essentia nobis misceatur.
- Divortiis
- Dixit: ‘Sic tamen quasi per ignem,’ ut salus hæc non sine pœna sit: . . . . estendit salvum illum quidem futurum; sed pœnas ignis passurum, ut per ignem purgatus fiat salvus, et non sicut perfidi æterno igne in perpetuum torqueatur.
- Docemus, “baptismum esse quidem ordinarium initiationis sacramentum et regenerationis medium omnibus omnino etiam fidelium liberis ad regenerationem et salutem necessarium; interim tamen in casu privationis sive impossibilitatis salvari liberos Christianorum per extraordinariam et peculiarem dispensationem divinam.”
- Docent [Apostoli] Antichristum non fore unam aliquam tantum personam, sed integrum regnum, per falsos doctores in templo Dei, hoc est in Ecclesia Dei præsidentes, in urba magna, quæ habet regnum super reges terræ id est, in Romana civitate, et imperio Romano, opera diaboli, et fraude, et deceptione comparatum.
- Docere autem oportet, Christum nomen esse Dei, et hominis, unius scilicet personæ, in qua divina, et humana natura conjuncta sit, quare utramque substantiam, et quæ utriusque substantiæ consequentia sunt, divinitatem, et totam humanam naturam, quæ exanima, et omnibus corporis partibus, et sanguine etiam constat, complectitur: quæ omnia in sacramento esse credendum est, nam cum in cœlo tota humanitas divinitati, in una persona, et hypostasi conjuncta sit, nefas est suspicari, corpus, quod in sacramento inest, ab eadem divinitate sejunctum esse.
- Domina
- Ea est pretii natura, ut sui valore aut æstimatione alterum moveat ad concedendam rem, aut jus aliquod, puta impunitatem.
- Ea pecunia, quæ in judiciuin venit in litibus, sacramentum a sacro.
- Ea quæ sunt supra naturam, sola fide tenemus. Quod autem credimus, auctoritati debemus. Unde in omnibus asserendis sequi debemus naturam rerum, præter ea, quæ auctoritate divina traduntur, quæ sunt supra naturam.
- Ejusmodi vota hodie quoque nobis in usu esse possunt, quoties nos Dominus vel a clade aliqua, vel a morbo difficili, vel ab alio quovis discrimine eripuit. Neque enim a pii hominis officio tunc abhorret, votivam oblationem, velut sollenne recognitionis symbolum, Deo consecrare: ne ingratus erga ejus benignitatem videatur.
- Est gratiosa æstimatio, seu potius acceptatio justitiæ nostræ imperfectæ (quæ, si Deus rigide nobiscum agere vellet, in judicio Dei nequaquam consistere posset) pro perfecta, propter Jesum Christum.
- Est gratiosa æstimatio, seu potius acceptatio justitiæ nostræ imperfectæ pro perfecta, propter Jesum Christum.
- Est hoc sacramentum pœnitentiæ lapsis post baptismum ad salutem necessarium, ut nondum regeneratis ipse baptismus.
- Est itaque [fides] talis actus, qui, licet in se spectatus perfectus nequaquam sit, sed in multis deficiens, tamen a Deo, gratiosa et liberrima voluntate, pro pleno et perfecto acceptatur, et propter quem Deus homini gratiose remissionem peccatoram et vitæ æternæ premium conferre vult.
- Est tamen notandum, cum dicimus, non debere peti à sanctis, nisi ut orent pro nobis, nos non agere de verbis, sed de sensu verborum; nam quantum ad verba, licet dicere, S. Petre miserere mihi, salva me, aperi mihi aditum cœli: item, da mihi sanitatem corporis, da patientiam, da mihi fortitudinem.
- Estne Baptismus ad salutem omnibus necessarius?
- Et Elisæum qui semel et iterum suscitavit, dum viveret, et post mortem: vivus resurrectionem per suam ipsius animam operatus est, ut autem non animæ solum justorum honorarentur, sed crederetur etiam in justorum corporibus jacere vim, projectus in monumentum Elisæi mortuus prophetæ corpus attingens, vitam concepit, 4 Kin. iv. 13
- Et erit sepulcrum ejus gloriosum
- Et quamvis in honorem et memoriam sanctorum nonnullas interdum missas ecclesia celebrare consueverit; non tamen illis sacrificium offerri docet, sed Deo soli, qui illos coronavit; unde nec sacerdos dicere solet, offero tibi sacrificium Petre, vel Paule; sed Deo de illorum victoriis gratias agens, eorum patrocinia implorat, ut ipsi pro nobis intercedere dignentur in cœlis, quorum memoriam facimus in terris.
- Et sicut nostram terrenam imperialem potentiam, sic ejus (Petri) sacrosanctam Romanam Ecclesiam decrevimus veneranter honorari, et amplius quam nostrum imperium terrenumque thronum, sedem sacratissimam b. Petri gloriose exaltari: tribuentes ei potestatem et gloriæ dignitatem, atque vigorem et honorificentiam imperialem. Unde ut pontificalis apex non vilescat, sed magis quam imperii dignitas, gloria et potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum, ut prædictum est, quam Romanam urbem, et omnes Italiæ, seu occidentalium regionum provincias, loca et civitates præfato beatissimo Pontifici nostro Sylvestro, universali papæ, contradimus atque relinquimus: et ab eo et a successoribus ejus per hanc divalem nostram, et pragmaticum constitutum decernimus disponenda, atque juri sanctæ Romanæ Ecclesiæ concedimus permansura.
- Etsi expetendum quam maxime esset, ut Græci, qui sunt in sacris ordinibus constituti, castitatem non secus ac Latini servarent. Nihilominus, ut eorum clerici, subdiaconi, diaconi et presbyteri uxores in eorum ministerio retineant, dummodo ante sacros ordines, virgines, non viduas, neque corruptas duxerint, Romana non prohibet Ecclesia. Eos autem, qui viduam vel corruptam duxerunt, vel ad secunda vota, prima uxore mortua, convolarunt, ad subdiaconatum, diaconatum et presbyteratum promoveri omnino prohibemus.
- Ex Opere Operato
- Ex opere operato
- Ex quibus hoc colligitur sacramenta dari in testimonium publicum ejus gratiæ, quæ cuique privato prius adest. . . . . Ob hanc causam sacramenta, quæ sacræ sunt cerimoniæ (accedit enim verbum ad elementum et fit sacramentum), religiose colenda, hoc est in precio habenda, et honorifice tractanda sunt, ut enim gratiam facere non possunt, Ecclesiæ tamen nos visibiliter sociant, qui prius invisibiliter sumus in illam recepti, quod cum simul cum promissionis divinæ verbis in ipsorum actione pronunciatur ac promulgatur, summa religione suscipiendum est.
- Ex quo refellitur Lutheri blasphemia, qui in libro de abolenda Missa dicit, Deo non majorem curam esse de sepulcro Domini, quam de bobus.
- Exponendum erit, hujus sacramenti virtute nos non solum a malis, quæ vere maxima dicenda sunt, liberari, verum etiam eximiis bonis augeri. Animus enim noster divina gratia repletur, qua justi, et filii Dei effecti, æternæ quoque salutis heredes instituimur.
- Extra eorum [sacramentorum] usum fidelibus constat, quæ illic figuratur veritas. Sic baptismo abluta sunt Pauli peccata, quæ jam prius abluta erant. Sic idem baptismus Cornelio fuit lavacrum regenerationis, qui tamen jam Spiritu Sancto donatus erat. Sic in cœna se communiat Christus, qui tamen et prius se nobis impertierat et perpetuo manet in nobis.
- Extra eorum usum fidelibus constat, quæ illic figuratur veritas.
- Falsum est Catholicos non habere pro obice incredulitatem: omnes enim Catholici requirunt necessario in adultis actualem fidem, et sine ea dicunt neminem justificari.
- Fatemur talia esse signa hæc exteriora, ut Deus per illa Sancti sui Spiritus virtute, operetur, ne quicquam ibi frustra nobis significetur.
- Fides
- Fides est conditio in nobis et a nobis requisita, ut justificationem consequamur. Est itaque talis actus, qui, licet in se spectatus perfectus nequaquam sit, sed in multis deficiens, tamen a Deo gratiosa et liberrima voluntate pro pleno et perfecto acceptatur et propter quem Deus homini gratiose remissionem peccatorum et vitæ æternæ præmium conferre vult.
- Fides est virtus qua creduntur quæ non videntur.
- Fides qua dicitur [creditur?], si cum caritate sit, virtus est, quia caritas ut ait Ambrosius mater est omnium virtutum, quæ omnes informat, sine qua nulla vera virtus est.
- Fides subjectiva est persuasio de veritate rei, alterius testimonio nixa, quomodo fides illa generatim descripta, scientiæ et conjecturæ opponitur. . . . . Dividitur . . . . in fidem divinam, quæ nititur testimonio divino, et humanam, quæ fundata est in testimonio humano fide accepto.
- Fides vera nunquam sola est, quin caritatem et spem semper secum habeat.
- Forma consummationis hujus non in nuda qualitatum immutatione, alteratione seu innovatione, sed in ipsius substantiæ mundi totali abolitione et in nihilum reductione consistit.
- Formam consummationis dicimus fore non nudam qualitatum alterationem, sed ipsius substantiæ abolitionem, adeoque totalem annihilationem, ut sic terminus a quo consummationis sive destructionis sit ‘esse,’ terminus vero ad quem ‘non esse’ sive nihil.
- Gratiæ promissione opus est, qua nobis testificetur se propitium esse Patrem: quando nec aliter ad eum appropinquare possumus, et in eam solam reclinare cor hominis potest. . . . . Nunc justa fidei definitio nobis constabit, si dicamus esse divinæ erga nos benevolentiæ firmam certamque cognitionem, quæ gratuitæ in Christo promissionis veritate fundata, per Spiritum Sanctum et revelatur mentibus nostris et cordibus obsignatur.
- Gratiam, vero, quæ naturalem illum amorem perficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret, conjugesque sanctificaret, ipse Christus, venerabilium sacramentorum institutor, atque perfector, sua nobis passione promeruit.
- Hæc autem, quæ nobis imputatur, non est Christi justitia; nus quam enim Scriptura docet, Christi justitiam nobis imputari; sed tantum fidem nobis imputari in justitiam, et quidem propter Christum.
- Hæc porro veritas est corollarium dogmatis de transubstantione; panis enim et vinum per consecrationem convertuntur in illud Christi corpus et sanguinem, qui in cœlis est, et in eodem statu glorioso; jam vero corpus illud inseparabile est a sanguine, anima et divinitate, et e converso pariter sanguis separari nequit a corpore, anima, et divinitate, ergo sub quavis specie totus Christus præsens fiat necesse est.
- Habet communis catholicorum omnium sententia, opera bona justorum vere, ac proprie esse merita, et merita non cujuscunque præmii, sed ipsius vitæ æternæ.
- Habet communis catholicorum omnium sententia, opera bona justorum vere, ac proprie esse merita, et merita non cujuscunque premii, sed ipsius vitæ æternæ.
- Habita est ratio rectissima charitatis, ut homines quibus esset utilis atque honesta concordia, diversarum necessitudinum vinculis necterentur; nec unus in uno multas haberet, sed singulæ spargerentur in singulos; ac sic ad socialem vitam diligentius colligandam plurimæ plurimos obtinerent.
- Hanc Dei gratiam esse initium, progressum ac perfectionem omnis boni, atque id eo quidem usque ut ipse homo regenitus absque hac præcedentia, sen adventitia excitante, consequente et cooperante gratia, neque boni quid cogitare, velle, aut facere possit, neque etiam ulli malæ tentatione resistere; adeo quidem ut omnia bona opera, quæ excogitare possumus, Dei gratiæ in Christo tribuenda sint; quod vero modum operationis illius gratiæ, illa non irresistibilis; de multis enim dicitur eos Spiritui Sancto resistere, Act. vii. 51
- Hic actus fidei non rerum evidentia aut causarum et proprietatum notitia, sed Dei dicentis infallibili auctoritate.
- Hic articulus, de justitia fidei, præcipuus est (ut Apologia loquitur) in tota doctrina Christiana, sine quo conscientiæ perturbatæ nullam veram et firmam consolationem habere, aut divitias gratiæ Christi recte agnoscere possunt. Id D. Lutherus suo etiam testimonio confirmavit, cum inquit: Si unicus his articulus sincerus permanserit, etiam Christiana Ecclesia sincera, concors et sine omnibus sectis permanet: sin vero corrumpitur, impossibile est, ut uni errori aut fanatico spiritui recte obviam iri possit.
- Hic autem, quod ad finem proximum attinet, diversitas occurrit, respectu subjectorum diversorum. Nam infantibus quidem æque omnibus per baptismum primum confertur et obsignatur fides, per quam meritum Christi illis applicetur: Adultis vero illis tantum, qui fidem ex verbo conceperunt ante baptismi susceptionem, baptismus eam obsignat et confirmat.
- Hic præcipuus fidei cardo vertitur, ne quas Dominus offert misericordiæ promissiones, extra nos tantum veras esse arbitremur, in nobis minime: sed ut potius eas intus complectendo nostras faciamus. . . . . In summa, vere fidelis non est nisi qui solida persuasione Deum sibi propitium benevolumque patrem esse persuasus, de ejus benignitate omnia sibi pollicetur: nisi qui divinæ erga se benevolentiæ promissionibus fretus, indubitatam salutis expectationem præsumit.
- Hinc apparet, quam nihil signa sint, nisi fidei exercendæ μνημόσυνα
- Hoc argumentum, si quid probat, probat justitiam actualem non esse perfectam: non autem probat, justitiam habitualem, qua formaliter justi sumus, . . . . non esse ita perfectam, ut absolute, simpliciter, et proprie justi nominemur, et simus. Non enim formaliter justi sumus opere nostro, sed opere Dei, qui simul maculas peccatorum tergit, et habitum fidei, spei, et caritatis infundit. Dei autem perfecta sunt opera. . . . . Unde parvuli baptizati, vere justi sunt, quamvis nihil operis fecerint.
- Hoc modo non tantum refutatur Papistarum commentum de transubstantione, sed crassa omnia figmenta atque futiles argutiæ, quæ vel cœlesti ejus gloriæ detrahunt vel veritati humanæ naturæ minus sunt consentaneæ. Neque enim minus absurdum judicamus, Christus sub pane locare vel cum pane copulare, quam panem transubstantiare in corpus ejus.
- Hoc primum tradere oportet, peccatum sive a primis parentibus origine contractum, sive a nobis commissum, quamvis etiam adeo nefarium sit, ut ne cogitari quidem posse videatur, admirabili hujus sacramenti virtute remitti, et condonari.
- Hominem vero salutarem fidem a se ipso non habere, nec vi liberi sui arbitrii, quandoquidem in statu defectionis et peccati nihil boni, quandoquidem vere bonum est, quale quid est fides salutaris, ex se possit cogitare, vel facere: sed necessarium esse eum a Deo in Christo per Spiritum Sanctum regigni et renovari mente, affectibus, seu voluntate et omnibus facultatibus, ut aliquid boni possit intelligere, cogitare, velle et perficere. Ev. Joann. xv. 5
- Homines non singulis quibusdam recte factis operibusque operatis, nec propter meritum quoddam iis attribuendum, sed sola vera fide, i.e
- Hominis autem nondum renati intellectus et voluntas tantum sunt subjectum convertendum, sunt enim hominis spiritualiter mortui intellectus et voluntas, in quo homine Spiritus Sanctus conversionem et renovationem operatur, ad quod opus hominis convertendi voluntas nihil confert, sed patitur, ut Deus in ipsa operetur, donec regeneretur. Postea vero in aliis sequentibus bonis operibus Spiritui Sancto cooperatur, ea faciens, quæ Deo grata sunt.
- Hujus justificationis causæ sunt, finalis quidem, gloria Dei et Christi, ac vita æterna: efficiens vero, misericors Deus, qui gratuito abluit et sanctificat, signans et ungens Spiritu promissionis sancto, . . . . meritoria autem dilectissimus unigenitus suus, Dominus noster, Jesus Christus, qui, cum essemus inimici, propter nimiam caritatem, qua dilexit nos, sua sanctissima passione in ligno crucis nobis justificationem [i.e
- Hujus sacrificii eam vim esse, parochi docebunt, ut non solum immolanti, et sumenti prosit, sed omnibus etiam fidelibus, sive illi nobiscum in terris vivant, sive jam in Domino mortui, nondum plane expiati sint. Neque enim minus ex Apostolorum certissima traditione, pro his utiliter offertur, quam pro vivorum peccatis, pœnis, satisfactionibus, ac quibusvis calamitatibus, et angustiis.
- Id indicant hæc verba: Pro vobis datur; et: effunditur in remissionem peccatorum. Nempe nobis per verba illa in sacramento remissio peccatorum, vita, justitia et salus donentur. Ubi enim remissio peccatorum est, ibi est et vita et salus.
- Idcirco approbamus Lactantii veteris, scriptoris sententiam, dicentis, Non est dubium, quin religio nulla est, ubicunque simulachrum est.
- Idem effectus est verbi et ritus, sicut præclare dictum est ab Augustino, sacramentum esse verbum visibile, quia ritus oculis accipitur, et est quasi pictura verbi, idem significans, quod verbum. Quare idem est utriusque effectus.
- Igitur ut intelligamus, quid sit opus operatum, notandum est, in justificatione, quam recipit aliquis, dum percipit sacramenta, multa concurrere; nimirum ex parte Dei, voluntatem utendi illa re sensibili; ex parte Christi, passionem ejus; ex parte ministri potestatem, voluntatem, probitatem; ex parte suscipientis voluntatem, fidem, et pœnitentiam; denique ex parte sacramenti ipsam actionem externam, quæ consurgit, ex debita applicatione formæ et materiæ. Cæterum ex his omnibus id, quod active, et proxime atque instrumentaliter efficit gratiam justificationis, est sola actio illa externa, quæ sacramentum dicitur, et hæc vocatur opus operatum, accipiendo passive (operatum) ita ut idem sit sacramentum conferre gratiam ex opere operato, quod conferre gratiam ex [vi] ipsius actionis sacramentalis a Deo ad hoc institutæ, non ex merito agentis vel suscipientis.
- Illi qui ponunt quod sacramenta non causant gratiam, nisi per quandam concomitantiam ponunt quod in sacramento non sit aliqua virtus, quæ operetur ad sacramenti effectum, est tamen virtus divina sacramento assistens, quæ sacramentalem effectum operatur.
- Imagines porro Christi, Deiparæ Virginis, et aliorum sanctorum, in templis præsertim habendas, et retinendas; eisque debitum honorem, et venerationem impertiendam; non quod credatur inesse aliqua in eis divinitas, vel virtus, propter quam sint colendæ; vel quod ab eis sit aliquid petendum; vel quod fiducia in imaginibus sit figenda; veluti olim fiebat a gentibus, quæ in idolis spem suam collocabant; sed quoniam honos, qui eis exhibetur refertur ad prototypa, quæ illæ representant: ita ut per imagines, quas osculamur, et coram quibus caput aperimus, et procumbimus, Christum adoremus; et sanctos, quorum illæ similitudinem gerunt, veneremur.
- Impossibile est, ut res aliqua externa fidem hominis internam confirmet et stabiliat.
- In cœna domini naturale ac substantiale istud corpus Christi, quo et hic passus est et nunc in cœlis ad dexteram patris sedet, non naturaliter atque per essentiam editur, sed spiritualiter tantum. . . . . Spiritualiter edere, corpus Christi, nihil est aliud quam spiritu ac mente niti misericordia et bonitate Dei per Christum. . . . . Sacramentaliter edere corpus Christi, cum proprie volumus loqui, est, adjuncto sacramento, mente ac spiritu corpus Christi edere.
- In eo errant quam maxime, quod velint redemtionis pretium per omnia equivalens esse debere miseriæ illi, e qua redemtio fit: redemtionis pretium enim constitui solet pro libera æstimatione illius, qui captivum detinet, non autem solvi pro captivi merito. . . . . Ita pretium, quod Christus persolvit, juxta Dei Patris æstimationem persolutum est.
- In eo qui credit, duo sunt, apprehensio et judicium, sive assensus: sed apprehensio non est fides, sed aliud fidem præcedens. Possunt enim infideles apprehendere mysteria fidei. Præterea, apprehensio non dicitur proprie notitia. . . . . Mysteria fidei, quæ rationem superant, credimus, non intelligimus, ac per hoc fides distingintur contra scientiam, et melius per ignorantiam, quam per notitiam definitur.
- In numeris non sum Pythagoricus.
- In renatis nihil odit Deus, quia nihil est damnationis iis, qui vere consepulti sunt cum Christo per baptisma in mortem: qui non secundum carnem ambulant, sed veterem hominem exuentes, et novum, qui secundum Deum creatus est, induentes, innocentes, immaculati, puri, innoxii, ac Deo dilecti effecti sunt.
- In sacramentis novæ legis non per se requiritur, quod homo se disponat: ergo per ipsum sacramentum disponitur.
- In summa, quicquid Deus in nobis facit et operatur, tantum externis istius modi rebus et constitutionibus operari dignatur.
- Indebitum
- Infantes illos, qui vel in utero maternoRomanists, when a child is in imminent peril, baptize it in utero
- Infantibus baptismus principaliter est medium ordinarium regenerationis et mundationis a peccatis, etc. Secundario autem sigillum justitiæ et fidei confirmatio; adultis credentibus baptismus principaliter præstat usum obsignationis ac testificationis de gratia Dei, υἱοθεσίᾳ
- Infantibus quidem æque omnibus per baptismum primum confertur et obsignatur fides, per quam meritum Christi applicatur. Adultis vero illis tantum, qui fidem ex verbo conceperunt ante baptismi susceptionem, baptismus eam obsignat et confirmat.
- Inferi
- Intellige ut credas
- Interrogatus, quid baptismus sit? ita responde: non esse prorsus aquam simplicem, sed ejusmodi, quæ verbo et præcepto Dei comprehensa, et illi inclusa sit, et per hoc sanctificata ita ut nihil aliud sit, quam Dei seu divina aqua.
- Invocandi sunt [angeli eorum]; quod et perpetuo Deum intuentur et patrocinium salutis nostræ, sibi delatum, libentissime suscipiunt.
- Ipsi duplicem faciunt fidem, informem et formatam, hanc pestilentissimam et satanicam glossam non possum non vehementer detestari.
- Ista fratres dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur speciem habet corporalem, quod intelligitur, fructum habet spiritualem.
- Itaque utendum est sacramentum ita, ut fides accedat, quæ credat promissionibus, quæ per sacramenta exhibentur et ostenduntur. Damnant igitur illos, qui docent, quod sacramenta, ex opere operato justificent, nec docent fidem requiri in usu sacramentorum, quæ credat remitti peccata.
- Ite, missa est
- Jam vero sacramenta gratiam, quam significant, continere, eamque conferre virtute sibi insita, seu ex opere operato, Scripturæ, patres, constansque Ecclesiæ sensus traditionalis luculentissime docent.
- Jus dispensandi sacramenta Deus concredidit ecclesiæ, quæ exsecutionem aut exercitium hujus juris, observandi ordinis et εὐσχημοσύνης
- Justificare hoc loco (Rom. v. 1
- Justificare significat Apostolo in disputatione de justificatione, peccata remittere, a culpa et pœna absolvere, in gratiam recipere, et justum pronunciare. Etenim ad Romanos dicit apostolus, ‘Deus est, qui justificat, quis ille, qui condemnet?’ opponuntur justificare et condemnare. . . . . Etenim Christus peccata mundi in se recepit et sustulit, divinæque justitiæ satisfecit. Deus ergo propter solum Christum passum et resuscitatum, propitius est peccatis nostris, nec illa nobis imputat, imputat autem justitiam Christi pro nostra: ita ut jam simus non solum mundati a peccatis et purgati, vel sancti, sed etiam donati justitia Christi, adeoque absoluti a peccatis, morte vel condemnatione, justi denique ac hæredes vitæ æternæ. Proprie ergo loquendo, Deus solus nos justificat, et duntaxat propter Christum justificat, non imputans nobis peccata, sed imputans ejus nobis justitiam.
- Justificari significat hic non ex impio justum effici, sed usu forensi justum pronuntiari.
- Justificatio . . . non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio, et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiæ, et donorum, unde homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, ut sit heres secundum spem vitæ æternæ.
- Justificatio . . . . non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio, et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiæ et donorum. . . . . Quanquam nemo possit esse justus, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur: id tamen in hac impii justificatione fit, dum ejusdem sanctissimæ passionis merito per Spiritum Sanctum caritas Dei diffunditur in cordibus eorum, qui justificantur, atque ipsis inhæret.
- Justificatio est actio Dei, quam Deus pure pute in sua ipsius mente efficit, quia nihil aliud est, quam volitio aut decretum, quo peccata remittere, et justitiam imputare aliquando vult iis, qui credunt, id est, quo vult pœnas, peccatis eorum promeritas, iis non infligere, eosque tanquam justos tractare et premio afficere.
- Justificatio est actus forensis, quo Deus, sola gratia ductus, peccatori, propter Christi meritum fide apprehensum, justitiam Christi imputat, peccata remittit, eumque sibi reconciliat.
- Justitia enim actualis, quamvis aliquo modo sit imperfecta, propter admixtionem venalium delictorum, et egeat quotidiana remissione peccati, tamen non propterea desinit esse vera justitia, et suo etiam quodam modo perfecta.
- Lex Dei credentibus bona opera ad eum modum præscribit, ut simul, tanquam in speculo, nobis commonstret, ea omnia in nobis in hac vita adhuc imperfecta et impura esse
- Limbus Infantum
- Limbus Patrum
- Loquutio, βαπρίζω τινὰ εἰς τινα (εἰς τι)
- Lutherus peccavit in duobus, nempe quod tetigit coronam pontificis et ventres monachorum.
- Mandat sancta synodus omnibus episcopis . . . . ut . . . . fideles diligenter instruant, docentes eos, sanctos, una cum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus Deo offerre; bonum, atque utile esse suppliciter eos invocare; et ob beneficia impetranda a Deo per filium ejus Jesus Christum, Dominum nostrum, qui solus noster redemptor et salvator est, ad eorum orationes, opem auxiliumque confugere: illos vero, qui negant sanctos, æterna felicitate in cœlo fruentes, invocandos esse; aut qui asserunt, vel illos pro hominibus non orare; vel eorum, ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idolatriam; vel pugnare cum verbo Dei; adversarique honori unius mediatoris Dei et hominum Jesu Christi; vel stultum esse in cœlo regnantibus voce, vel mente supplicare; impie sentire.
- Manducare et bibere ista certe non efficiunt, sed illa verba, quæ hic ponuntur: Pro vobis datur, et: Effunditur in remissionem peccatorum; quæ verba sunt una cum corporali manducatione caput et summa hujus sacramenti. Et qui credit his verbis, ille habet, quod dicunt, et sicut sonant, nempe remissionem peccatorum.
- Matrimonium est viri, et mulieris maritalis conjunctio inter legitimas personas, individuam vitæ consuetudinem retinens.
- Maxima virtus maxime justificat. Dilectio est maxima virtus. Ergo maxime justificat.
- Mendacium efficiosum peccatum venale est, per se, quia in eo gravis deordinatio non apprehenditus.
- Mendacium officiosum dicitur, quod committitur solum causa utilitatis propriæ vel alienæ: v. g. quis dicit, se non habere pecunias, ne iis spolietur a militibus.
- Missa
- Nam pro defunctis quibusdam, vel ipsius Ecclesiæ, vel quorumdam piorum exauditur oratio: sed pro his quorum in Christo regeneratorum nec usque adeo vita in corpore male gesta est ut tali misericordia judicentur digni non esse, nec usque adeo bene, ut talem misercordiam reperiantur necessariam non habere. Sicut etiam facta resurrectione mortuorum non deerunt quibus post pœnas, quas patiuntur spiritas mortuorum, impertiatur misericordia, ut in ignem non mittantur æternum. Neque enim de quibusdam veraciter diceretur, quod non eis remittatur neque in hoc sæculo, neque, in futuro, nisi essent quibus, etsi non in isto, tamen remittetur in futuro.
- Natus est Dei filius: non pudet quia pudendum est. Et mortuus est Dei filius: prorsus credibile est, quia ineptum est. Et sepultus, resurrexit: certum est, quia impossibile est.
- Ne itaque ex eo, quod nunc signa non fiunt, argumentum ducas tunc etiam non fuisse. Etenim tunc utiliter fiebant, et nunc utiliter non fiunt.
- Neapolitani beatum Januarium revelatione commoti sustulerunt.
- Nec erit alia lex Romæ, alia Athenis, alia nunc, alia posthac; sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus.
- Nec vero baptismo nostro plus tribuere fas est, quam ipse alibi circumcisioni tribuit, quum vocat ‘sigillum justitiæ fidei.’ (Rom. iv. 11
- Nec vero si superstites hodie essent optimi et eximii Christi servi Zwinglius et Oecolampadius, verbulum in ea sententia mutarent.
- Necessarium est homini accipere per modum fidei non solum ea, quæ sunt supra rationem: sed etiam ea, quæ per rationem cognosci possunt. Et hoc propter tria, Primo quidem, ut citius homo ad veritatis divinæ cognitionem perveniat. . . . . Secundo, ut cognitio Dei sit communior. Multi enim in studio scientiæ proficere non possunt. . . . . Tertio modo proptor certitudinem. Ratio enim humana in rebus divinis est multum deficiens.
- Nemo autem dubitat mentiri eum qui volens falsum enuntiat causa fallendi: quapropter enuntiationem falsam cum voluntate ad fallendum prolatam, manifestum est esse mendacium.
- Nempe eadem illa infinita virtus, quæ essentialiter, per se et independenter in Deo est, et per quam Deus nomines illuminat et convertit, verbo communicata est: et tanquam verbo communicata, divina tamen, hic spectari debet.
- Nequaquam concedendum est, infantes, qui baptizantur, vel sine fide esse, vel in aliena fide baptizari. . . . . Aliena quidem vel parentum vel offerentium fides, parvulos ad Christum in baptismo adducit Marc. x. 13
- Neque enim hoc sacramentum in substantiam nostram, ut panis, et vinum, mutatur; sed nos quodam modo in ejus naturam convertimur: ut recte illud D. Augustini ad hunc locum transferri possit
- Neque sacramenta hilum proficere sine Spiritu Sancti virtute.
- Nihilo splendidius de illis Apostolus quam de his loquitur, quum docet patres eandem nobiscum spiritualem escam manducasse; et escam illam Christum interpretatur.
- Nimis autem longum est, convenienter disputare de varietate signorum, quæ cum ad res divinas pertinent, sacramenta appellantur.
- Nobis inferi non nuda cavositas, nec subdivalis aliqua mundi sentina creduntur: sed in fossa terræ et in alto vastitas, et in ipsis visceribus ejus abstrusa profunditas.
- Nolli enunciare nomen Jova Dei tui ad falsum sc. comprobandum.
- Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum.
- Non enim Deus verborum tantum actuumque nostrorum discussor et judex, sed etiam propositi ac destinationis inspector est. . . . . Ille tamen intimam cordis inspiciens pietatem, non verborum sonum, sed votum dijudicat voluntatis, quia finis, operis et affectus considerandus est perpetrantis.
- Non fides, de qua loquimur, assentit alicui, nisi quia est a Deo revelatum.
- Non justificant signa, ut Apostolus ait, Circumcisio nihil est: ita baptismus nihil est. Participatio mensæ Domini nihil est: sed testes sunt καὶ σφραγίδες
- Non liberari potest ecclesia a servitute laicorum, nisi liberentur clerici ab uxoribus.
- Non licet a sanctis petere, ut nobis tanquam auctores divinorum beneficiorum, gloriam, vel gratiam aliaque ad beatitudinem media concedunt.
- Non multo post Apostoli mortem exorti sunt Encratitæ (qui nomen sibi a continentia indiderunt) Taciani; Cathari; Montanus cum sua secta, et tandem Manichæi, qui ab esu carnium et conjugio abhorrerent, et tanquam res profanas damnarent. . . . . Excipiunt [Papistæ] se Encratitis et Manichæis esse dissimiles, quia non simpliciter usum conjugii et carnium interdicunt, sed certis tantum diebus cogunt ad carnis abstinentiam, solos autem monachos et sacerdotes cum monialibus ad votum cœlibatus cogunt. Verum hæc. . . . . nimis frivola est excusatio. Nam sanctimoniam nihilo minus in his rebus locant; deinde falsum et adulterinum Dei cultum instituunt: postrema conscientias alligant necessitati, a qua debebant esse liberæ.
- Non negamus recta nos fide caritateque sincera Christo spiritualiter conjungi; sed nullam nobis conjunctionis rationem secundum carnem cum illo esse, id profecto pernegamus, idque a divinis Scripturis omnino alienam dicimus.
- Non quæritur, An fides sit scientia, quæ habeat evidentiam: Sic enim distinguitur a scientia, quæ habet assensum certum et evidentem, qui nititur ratione clara et certa, et ab opinione, quæ nititur ratione tantum probabili; ubi fides notat assensum certum quidem, sed inevidentem, qui non ratione, sed testimonio divino nititur.
- Non quod dignitate meæ fidei Deo placeam, sed quod sola satisfactio, justitia ac sanctitas Christi, mea justitia sit coram Deo. Ego vero eam non alia ratione, quam fide amplecti, et mihi applicare queam.
- Non solum sanctos Christi loco adorant, sed etiam eorum ossa, vestes, calceos, et simulacra
- Non tollit efficaciam sacramenti error ministri circa ecclesiam, sed do fectus intentionis.
- Nonus articulus approbatus est, in quo confitemur, quod baptismus sit necessarius ad salutem, et quod pueri sint baptizandi, et quod baptismus puerorum non sit irritus, sed necessarius et efficax ad salutem.
- Nos non de modo fidei sumus solliciti, sed in illa simplicitate acquiescimus, quod infantes vere credant.
- Nos præter illam fidem [fidem generalem] requirimus, ut credat sibi quisque remitti peccata.
- Nota, Apostolum permittere hoc casu non tantum thori divortium sed etiam matrimonii; ita ut possit conjux fidelis aliud matrimonium inire.
- Nullibi docet Scriptura justitiam Christi nobis imputari. Et id absurdum est. Nemo enim in se injustus aliena justitia potest esse formaliter justus, non magis, quam aliena albedine Æthiops esse albus.
- Nullum unquam exstitisse pii hominis opus, quod, si severo Dei judicio examinaretur, non esset damnabile.
- Nuoit genero socrus. . . . . O mulieris incredibile et præter hanc unam in omni vita inauditum!
- O quoties ego ipso in eremo constitutus in illa vasta solitudine, quæ exusta solis ardoribus, horridum monachis præstat habitaculum, putavi me Romanis interesse deliciis. . . . . Ille igitur ego, qui ob Gehennæ metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpiorum tantum socius et ferarum, sæpe choris intereram puellarum. Pallebant ora jejuniis, et mens desideriis æstuabat in frigido corpore, et ante hominem sua jam in carne præmortuum, sola libidinum incendia bulliebant.
- Obsignantur hæc omnia baptismo. Nam intus regeneramur, purificamaur, et renovamur a Deo per Spiritum Sanctum: foris autem accipimus obsignationem maximorum donorum, in aqua, qua etiam maxima illa beneficia representantur, et veluti oculis nostris conspicienda proponuntur.
- Officiosum autem et jocosum sunt ex genere suo peccatum veniale.
- Omnes horribiliter errant. Primo, quia verbum justificare tantum pro justum reputare et pronunciare intelligunt, atque interpretantur, et non pro eo, quod est, reipsa et in veritate justum efficere. Deinde etiam in hoc quod nullam differentiam tenent inter redemptionem et justificationem, quum tamen magna differentia sit, sicut vel inde intelligi sit, quod homines furem a suspendio redimere possunt, bonum et justum efficere non possunt. Porro etiam in hoc, quod nihil certe statuere possunt, quid tandem justitia Christi sit, quam per fidem in nobis esse, nobisque imputari oporteat. Ac postremo errant omnium rudissime etiam in hoc, quod divinam naturam Christi a justificatione separant, et Christum dividunt atque solvunt, id quod haud dubie execrandi Satanæ opus est.
- Omnes hujus dicti capaces esse negans, significat electionem non esse positam in manu nostra, acsi de re nobis subjecta esset consultatio. Si quis utile sibi esse putat uxore carere, atque ita nullo examine habito, cœlibatus legem sibi edicit, longe fallitur. Deus enim, qui pronuntiavit bonum esse, ut viro adjutrix sit mulier, contempti sui ordinis pœnam exiget: quia nimium sibi arrogant mortales, dum se a cœlesti vocatione eximere tentant. Porro non esse omnibus liberum, eligere utrum libuerit, inde probat Christus, quia speciale sit continentiæ donum: nam quum dicit, non omnes esse capaces, sed quibus datum est, clare demonstrat non omnibus esse datum.
- Omnia non legitima nec rite concepta, ut apud Deum nihili sunt, sic nobis irrita esse debere.
- Omnium dogmatum firmitas pendet ab auctoritate præsentis ecclesiæ.
- Oportet, quod virtus salutifera a divinitate Christi per ejus humanitatem in ipsa sacramenta derivetur. . . . . Sacramenta ecelesiæ specialiter habent virtutem ex passione Christi, cujus virtus quodammodo nobis copulatur per susceptionem sacramentorum.
- Ordo sacer et sacramentum divinitus institutum, quo tribuitur potestas consecrandi corpus et sanguinem Domini, nec non remittendi et retinendi peccata.
- Ossa, nervi, et quæcumque ad hominis perfectionem pertinent.
- Pœna enim omnis propositum habet bonum commune.
- Pœna purgatorii,” says the angelic Doctor,See Aquinas, Summa
- Pœnas infligere, aut a pœnis aliquem liberare, quem punire possis, quod justificare vocat Scriptura, non est nisi rectoris, qua talis primo et per se: ut, puta, in familia patris; in republica regis, in universo Dei. . . . . Unde sequitur, omnino hic Deum considerandum, ut rectorem.
- Peccata venalia per se tam esse minuta et levia, ut non adversentur perfectioni caritatis, nec impedire possint perfectam et absolutam legis obedientiam: utpote quæ non sint ira Dei et condemnatione, sed venia digna, etiamsi Deus cum illis in judicium intret.
- Peccatores, te rogamus audi nos; Ut sanctam Ecclesiam piissima conservare digneris, Ut justis gloriam, peccatoribus gratiam impetrare digneris, Ut navigantibus portum, infirmantibus sanitatem, tribulatis consolationem, captivis liberationem, impetrare digneris, Ut famulos et famulas tuas tibi devote servientes, consolare digneris, Ut cunctum populum Christianum filii tui pretioso sanguine redemptum, conservare digneris, Ut cunctis fidelibus defunctis, eternam requiem impetrare digneris, Ut nos exaudire digneris, Mater Dei, Filia Dei, Sponsa Dei, Mater carissima, Domina nostra, miserere, et dona nobis perpetuam pacem.
- Pelli sane potent in desertam ecclesia, regnante Antichristi, et illo momento temporis in deserta, id est, in locis abitis, in speluncis, in latibulis quo sancti se recipient, non incommode quæretur ecclesia.
- Per D. N. J. C. gratiam, quæ in baptismo confertur, reatus originalis peccati remittitur, ac tollitur totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet.
- Placuit picturas in ecclesia esse non debere; ne quod colitur et adoratur in parietibus depingatur.
- Poena originalis peccati est carentia visionis Dei, actualis vero pœna peccati est gehennæ perpetuæ cruciatus.
- Ponendo quod sacramentum est instrumentalis causa gratiæ, necesse est simul ponere, quod in sacramento sit quædam virtus instrumentalis ad inducendum sacramentalem effectum. . . . . Sicut virtus instrumentalis acquiritur instrumento, ex hoc ipso quod movetur ab agente principali, ita et sacramentum consequitur spiritualem virtutem ex benedictione Christi et applicatione ministri ad usum sacramenti.
- Populus vult decipi
- Porro ne impingamus in ipso limine (quod fieret si de re incognita disputationem ingrediremur) primum explicemus quid sibi velint istæ loquutiones, Hominem coram Deo justificari, Fide justificari, vel operibus. Justificari coram Deo dicitur qui judicio Dei et censetur justus, et acceptus est ob suam justitiam: siqui dem ut Deo abominabilis est iniquitas, ita nec peccator in ejus oculis potest invenire gratiam, quatenus est peccator, et quamdiu talis censetur. Proinde ubicunque peccatum est, illic etiam se profert ira et ultio Dei. Justificatur autem qui non loco peccatoris, sed justi habetur, eoque nomine consistit coram Dei tribunali, ubi peccatores omnes corruunt. Quemadmodum si reus innocens ad tribunal æqui judicis adducatur, ubi secundum innocentiam ejus judicatum fuerit, justificatus apud judicem dicitur: sic apud Deum justificatur, qui numero peccatorum exemptus, Deum habet suæ justitiæ testem et assertorem. Justificari, ergo, operibus ea ratione dicetur, in cujus vita reperietur ea puritas ac sanctitas quæ testimonium justitiæ apud Dei thronum mereatur: seu qui operum suorum integritate respondere et satisfacere illius judicio queat. Contra, justificabitur ille fide, qui operum justitia exclusus, Christi justitiam per fidem apprehendit, qua vestitus in Dei conspectu non ut peccator, sed tanquam justus apparet. Ita nos justificationem simpliciter interpretamur acceptionem, qua nos Deus in gratiam receptos pro justos habet. Eamque in peccatorum remissione ac justitiæ Christi imputatione positam ease dicimus.
- Potest dividi mendacium, in quantum habet rationem culpæ, secundum ea quæ aggravant, vel diminuunt culpam mendacii ex parte finis intenti. Aggravat autem culpam mendacii, si aliquis per mendacium intendat alterius nocumentum: quod vocatur mendacium perniciosum. Diminuitur autem culpa mendacii, si ordinetur ad aliquod bonum, vel delectabile, et sic est mendacium jocosum: vel utile, et sic est mendacium officiosum, quo intenditur juvamentum alterius, vel remotio nocumenti. Et secundum hoc dividitur mendacium in tria prædicta.
- Præsertim vero tollenda est quælibet localis præsentiæ imaginatio. Nam quum signa hic in mundo sint, oculis cernantur, palpentur manibus: Christus quatenus homo est, non alibi quam in cœlo, nec aliter quam mente et fidei intelligentia quærendus est. Quare perversa et impia superstitio est, ipsum sub elementis hujus mundi includere.
- Præsertim vero tollenda est quælibet localis præsentiæ imaginatio. Nam quum signa hic in mundo sint, oculis cernuntur, palpentur manibus: Christus quatenus homo est, non alibi quam in cœlo, nec aliter quam mente et fidei intelligentia quærendus est. Quare perversa et impia superstitio est, ipsum sub elementis hujus mundi includere.
- Præter hæc justo Dei judicio relinquimus omnes curiosas, sannis virulentis tinctas, et blasphemas quæstiones, quæ honeste, pie et sine gravi offensione recitari nequeunt, aliosque sermones, quando de supernaturali et cœlesti mysterio hujus sacramenti crasse, carnaliter, capernaitice, et plane abominandis modis, blaspheme, et maximo cum ecclesiæ offendiculo, Sacramentarii loquuntur.
- Præter superiorem manducationem spiritualem, est et sacramentalis manducatio corporis Domini, qua fidelis non tantum spiritualiter et interne participat vero corpore et sanguine Domini, sed, foris etiam accedendo ad mensam Domini, accipit visibile corporis et sanguinis Domini sacramentum.
- Præterea sedulo docemus, Deum non promiscue vim suam exerere in omnibus qui sacramenta recipiunt, sed tantum in electis. Nam quemadmodum non alios in fidem illuminat, quam quos preordinavit ad vitam: ita arcana Spiritus sui virtute efficit, ut percipiant electi quæ offerunt sacramenta.
- Prima sententia, sive propositio. Imagines Christi, et sanctorum venerandæ sunt, non solum per accidens, vel improprie, sed etiam per se proprie, ita ut ipsæ terminent venerationem ut in se considerantur, et non solum ut vicem gerunt exemplaris.
- Prima, quod imago non sit ullo modo in se colenda, sed solum coram imagine colendum exemplar.
- Primum quia cum alii mediatores præter Christum quæruntur, collocatur fiducia in alios, obruitur tota notitia Christi, idque res ostendit. Videtur initio mentio sanctorum, qualis est in veteribus orationibus, tolerabili consilio recepta esse. Postea secuta est invocatio, invocationem prodigiosi et plus quam ethnici abusus secuti sunt. Ab invocatione ad imagines ventum est, hæ quoque colebantur, et putabatur eis inesse quædam vis, sicut Magi vim inesse fingunt imaginibus signorum cœlestium certo tempore sculptis.
- Primum, mors Christi nos justificat, dum per eam excitatur caritas in cordibus nostris, qua justi efficimur: deinde quod per eandem exstinctum est peccatum; quo nos captivos distinebat diabolus, ut jam non habeat unde nos damnet.
- Principaliter competit summo Pontifici; non tamen nisi ex rationabili causa, quia dispensat in jure alieno: competit etiam jure ordinario Episcopis, non Parochis. Requirit autem hæc dispensatio potestatem jurisdictionis majoris.
- Proinde Jesum Christum mundi servatorem pro omnibus et singulis mortuum esse, atque ita quidem, ut omnibus per mortem Christi reconciliationem et peccatorum remissionem impetravit: ea tamen conditione, ut nemo illa remissione peccatorum re ipsa fruatur, præter hominem fidelem, et hoc quoque secundum Evang. Joann. iii. 16
- Proinde meminerint lectores, fuisse me de monachismo potius quam de monachis loquutum, et ea vitia notasse, non quæ in paucorum vita hærent, sed quæ ab ipso vivendi instituto separari nequeunt.
- Proinde, qui in solennibus Cœnæ verbis, Hoc est corpus meum, Hic est sanguis meus: præcise literalem, ut loquuntur, sensum urgent, eos tanquam præposteros interpretes repudiamus. Nam extra controversiam ponimus, figurate accipienda esse, ut esse panis et vinum dicantur id quod significant. Neque vero novum hoc aut insolens videri debet, ut per metonymiam ad signum transferatur rei figuratæ nomen, quum passim in Scripturis ejusmodi locutiones occurrant: et nos sic loquendo nihil asserimus, quod non apud vetustissimos quosque et probatissimos Ecclesiæ scriptores extet.
- Prorsus credibile est, quia ineptum est; . . . . certum est, quia impossibile est.
- Prudentia quoque hoc nomine rectorem ad pœnam incitat. Augetur præterea causa puniendi, ubi lex aliqua publicata est, quæ pœnam minatur. Nam tunc omissio pœnæ ferme aliquid detrahit de legis authoritate apud subditos.
- Pura et vera doctrina nostrarum Ecclesiarum de Sacra Cœna. (1.) Quod verba Christi: Accipite et comedite, hoc est corpus meum: Bibite, hic est sanguis meus simpliciter, et secundum literam, sicut sonant, intelligenda sint. (2.) Quod in sacramento duæ res sint, quæ exhibentur et simul accipiuntur: una terrena, quæ est panis et vinum; et una cœlestis, quæ est corpus et sanguis Christi. (3.) Quod hæc unio, exhibitio et sumptio fiat hic inferius in terris, non superius in cœlis. (4.) Quod exhibeatur et accipiatur verum et naturale corpus Christi, quod in cruce pependit, et verus ac naturalis sanguis, qui ex Christi latere fluxit. (5.) Quod corpus et sanguis Christi non fide tantum spiritualiter, quod etiam extra cœnam fieri potest, sed cum pane et vino oraliter, modo tamen imperscrutabill, et supernaturali, illic in cœna accipiantur, idque in pignus et certificationem resurrectionis nostrorum corporum ex mortuis. (6.) Quod oralis perceptio corporis et sanguinis Christi non solum fiat a dignis, verum etiam ab indignis, qui sine pœnitentia et vera fide accedunt; eventu tamen diverso. A dignis enim percipitur ad salutem, ab indignis autem ad judicium.
- Quæ enim justitia nostra dicitur, quia per eam nobis inhærentem justificamur; illa eadem Dei est, quia a Deo nobis infunditur per Christi meritum.
- Quæ igitur fidei sunt, non sunt tentanda probare nisi per auctoritates his, qui auctoritates suscipiunt. Apud alios vero sufficit defendere non esse impossibile quod prædicat fides
- Qualis futuris sit mundi interitus? An per ultimam conflagrationem sit annihilandus, an instaurandus et renovandus?
- Quam vere in sacra cœna præsens est res terrena, panis et vinum: tam vere etiam præsens res cœlestis, corpus et sanguis Christi: proinde credimus, docemus et confitemur in eucharistiæ sacramento veram, realem et substantialem corporis et sanguinis Christi præsentiam, exhibitionem, manducationem et bibitionem, quæ præsentia non est essentialis conversio panis in corpus et vini in sanguinem Christi, quam transubstantionem vocant, neque est corporis ad panem, ac sanguinis ad vinum extra usum cœnæ localis aut durabilis, neque est panis et corporis Christi personalis unio, qualis est divinæ et humanæ naturæ in Christo unio, neque est localis inclusio corporis in panem, neque est impanatio, neque est incorporatio in panem, neque est consubstantio, qua panis cum corpore Christi, et vinum cum ipsius sanguine in unam massam physicam coalescat: neque est naturalis inexistentia, neque delitescentia corpusculi sub pane, neque quidquam hujusmodi carnale aut physicum; sed est præsentia et unio sacramentalis, quæ ita comparata est, ut juxta ipsius salvaroris nostri, veracis, sapientis, et omnipotentis institutionem, pani benedicto tanquam medio divinitus ordinato corpus: et vino benedicto tanquam medio itidem divinitus ordinato, sanguis Christi modo nobis incomprehensibili uniatur, ut cum illo pane corpus Christi una manducatione sacramentali et cum illo vino sanguinem Christi una bibitione sacramentali in sublimi mysterio sumamus, manducemus ac bibamus. Breviter non ἀπουσίαν
- Quamvis [Christus] nunc sit in cœlis, ibidem etiam mansurus donec veniat mundum judicaturus: credimus tamen, eum arcana et incomprehensibili Spiritus sui virtute per fidem apprehensa, nos nutrire et vivificare sui corporis et sanguinis substantia. Dicimur autem hoc spiritualiter fieri, non ut efficaciæ et veritatis loco imaginationem aut cogitationem supponamus, sed potius, quoniam hoc mysterium nostræ cum Christo coalitionis tam sublime est, ut omnes nostros sensus totumque adeo ordinem naturæ superet: denique quoniam sit divinum ac cœleste, non nisi fide percipi ac apprehendi potest.
- Quamvis baptismus sit fidei et resipiscentiæ sacramentum, tamen cum una cum parentibus posteritatem etiam illorum in ecclesia Deus recenseat, affirmamus, infantes sanctis parentibus natos, esse ex Christi authoritate baptizandos.
- Quamvis peccata in baptismo remittantur, es tamen prorsus non tolli, aut radicitus evelli, sed quodam modo abradi, ita ut peccatorum radices animo infixæ adhuc remaneant.
- Quanquam itaque effectus Verbi divini prædicati nonnunquam impediatur, efficacia tamen ipsa, seu virtus intrinseca a verbo tolli et separari non potest. Et ita per accidens fit inefficax, non potentiæ defectu, sed malitiæ motu, quo ejus operatio impeditur, quo minus effectum suum assequatur.
- Quanquam solus Deus sit orandus, ut vel gratiam vel gloriam nobis donet; sanctos nihilominus viros orare expedit, ut illorum precibus et meritis, nostræ orationes sortiantur effectum.
- Quantum ad me pertinet, juro, sed quantum mihi videtur, magna necessitate compulsus.
- Quantum ad prima credibilia, quæ sunt articuli fidei, tenetur homo explicite credere. Quantum autem ad alia credibilia non tenetur homo explicite credere, sed solum implicite, vel in præparatione animi, in quantum paratus est credere quidquid divina Scriptura continet.
- Quare hoc? Ideo, quod verba illic extant et hæc dant nobis. Siquidem propterea a Christo jubeor edere et bibere, ut meum sit, mihique utilitatem afferat, veluti certum pignus et arrhabo, imo potius res ipsa, quam pro peccatis meis, morte et omnibus malis ille opposuit et oppignoravit. Inde jure optimo cibus animæ dicitur, novum hominem alens atque fortificans.
- Quare in hoc nobis est, constanter perseverandum, quod Deus non velit nobiscum aliter agere, nisi per vocale verbum et sacramenta, et quod, quidquid sine verbo et sacramentis jactatur, ut spiritus, sit ipse diabolus. Nam Deus etiam Mosi voluit apparere per rubum ardentem et vocale verbum. Et nullus propheta, sive Elias, sive Elisæus, Spiritum sine decalogo sive verbo vocali accepit.
- Quare rei summam ita simplicissime complectere, hanc videlicet baptismi virtutem, opus, fructum et finem esse, ut homines salvos faciat. Nemo enim in hoc baptizatur, ut princeps evadat, verum sicut verba sonant, ut salvus fiat. Cæterum salvum fieri scimus nihil aliud esse, quam a peccati, mortis et diaboli tyrannide liberari, in Christi regnum deferri, ac cum eo immortalem vitam agere.
- Quarta propositio. Imago per se, et proprie non est adoranda eodem cultu, quo ipsum exemplar, et proinde nulla imago est adoranda cultu latriæ per se, et proprie.
- Qui Christum dicunt ubique ut hominem, Christum dicunt non hominem, dum enim dico ubique, dico Deum, qui solus est in cœlo et in terra. Similiter cum dico subjectum legi, dico hominem. Qui ergo Christum subjectum legi negant, negant ipsum esse hominem.
- Qui a nuptiarum conjunctione legibus omnino exclusi sunt, ii matrimonium inire non possunt; neque, si ineant, ratum est, exempli enim gratia: qui intra quartum gradum propinquitate conjuncti sunt, puerque ante decimum quartum annum, aut puella ante duodecimum, quæ ætas legibus constituta est, ad matrimonii justa fœdera ineunda apti esse non possunt.
- Qui annum putant hic notari per tempus, falluntur meo judicio . . . . Annus sumetur figurate pro tempore aliquo indeterminato.
- Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Hoc est: sola fides personam dignam facit, ut hanc salutarem et divinam aquam utiliter suscipiat. Cum enim hoc in verbis una cum aqua nobis offeratur et proponatur, non alia ratione potest suscipi, quam ut hoc ex animo credamus. Citra fidem nihil prodest baptismus, tametsi per sese cœlestis et inæstimabilis thesaurus esse negari non possit.
- Qui defuncta uxore alteram jam cœlebs inducit, nihilominus unius uxoris maritus censeri debet. Non enim eligendum docet qui fuerit maritus unius uxoris, sed qui sit.
- Qui fit ut vivamus Christi fide? quia nos dilexit, et se ipsum tradidit pro nobis. Amor, inquam, quo nos complexus est Christus, fecit ut se nobis coadunaret. Id implevit morte sua nam se ipsum tradendo pro nobis, non secus atque in persona nostra passus est. . . . . Neque parum energiæ habet pro me: quia non satis fuerit Christum pro mundi salute mortuum reputare, nisi sibi quisque effectum ac possessionem hujus gratiæ privatim vindicet.
- Qui potest aqua tam magnas res efficere?
- Qui potest corporalis illa manducatio tantas res efficere?
- Qui sit: non autem, Qui fuerit
- Qui uxorem repudiat, quasi dimidiam sui partem a seipso avellit. Hoc autem minime patitur natura, ut corpus suum quisque discerpat.
- Qui vero verbi Dei et doctrinæ Evangelicæ purificationem spreverit, tristibus et pœnalibus purificationibus semetipsum reservat, ut iguis gehennæ in cruciatibus purget, quem nec apostolica doctrina nec evangelicus sermo purgavit.
- Quia fides affert Spiritum Sanctum, et parit novam vitam in cordibus, necesse est, quod pariat spirituales motus in cordibus. Et qui sint illi motus, ostendit propheta, cum ait: ‘Dabo legem meam in corda eorum.’ Postquam igitur fide justificati et renati sumus, incipimus Deum timere, diligere, petere, et expectare ab eo auxilium. . . . . Incipimus et diligere proximos, quia corda habent spirituales et sanctos motus. Hæc non possunt fieri, nisi postquam fide justificati sumus et renati accipimus Spiritum Sanctum. . . . . Profitemur igitur, quod necesse est, inchoari in nobis et subinde magis magisque fieri legem. Et complectimur simul utrumque videlicet spirituales motus et externa bona opera. Falso igitur calumniantur nos adversarii, quod nostri non doceant bona opera, cum ea non solum requirant, sed etiam ostendant, quomodo fieri possint.
- Quibus modis potest cessare obligatio juramenti promissorii?
- Quibus verbis justificationis impii descriptio insinuatur, ut sit translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adæ, in statum gratiæ et adoptionis filiorum Dei, per secundum Adam Jesum Christum, salvatorem nostrum: quæ quidem translatio post evangelium promulgatum sine lavacro regenerationis, aut ejus voto fieri non potest.
- Quicunque e vita turpi, qua pœnas sibi contraxit, ad virtutem emerserit, is eadem proportione, qua jam in virtutis studio progressus fuerit, in gratiam cum Deo reversus, ab eodem præmiis dignus judicabitur.
- Quicunque negat, parvulos per baptismum Christi a perditione liberari, et salutem percipere posse; anathema sit.
- Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid Academiæ et Ecelesiæ? quid hæreticis et Christianis? Nostra institutio de portica Solomonis est, qui et ipse tradiderat: Dominum in simplicitate cordis esse quærendum. Viderint qui Stoicum, et Platonicum, et Dialecticum, Christianissimum protulerunt. Nobis curiositate opus non est post Christum Jesum, nec inquisitione post Evangelium. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus, non esse quod ultra credere debeamus. . . . . Cedat curiositas fidei, cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant, aut quiescant adversus regulam. Nihil ulta scire, omnia scire est.
- Quid est fides
- Quid est sacramentum altaris? Responsio. Sacramentum altaris est verum corpus et verus sanguis Domini nostri Jesu Christi, sub pane et vino, nobis Christianis ad manducandum ac bibendum ab ipso Christo institutum. Quid vero prodest, sic comedisse et bibisse? Responsio. Id indicant nobis hæc verba: Pro vobis datur; et: Effunditur in remissionem peccatorum. Nempe quod nobis per verba illa in sacramento remissio peccatorum, vita, justitia et salus donentur. Ubi enim remissio peccatorum est, ibi est et vita et salus. Qui potest corporalis illa manducatio tantas res efficere? Responsio. Manducare et bibere ista certe non efficiunt, sed illa verba, quæ hic ponuntur: Pro vobis datur, et: Effunditur in remissionem peccatorum; quæ verba sunt una cum corporali manducatione caput et summa hujus sacramenti. Et qui credit his verbis, ille habet, quod dicunt, et sicut sonant, nempe remissionem peccatorum.
- Quid est sacramentum? Externa divinæ erga nos benevolentiæ testificatio, quæ visibili signo spirituales gratias figurat, ad obsignandos cordibus nostris Dei promissiones, quo earum veritas melius confirmetur. . . . . Vim efficaciamque sacramenti non in externo elemento inclusam esse existimas, sed totam a Spiritu Dei manare? Sic sentio: nempe, ut virtutem suam exerere Domino placuerit per sua organa, quem in finem ea destinavit.
- Quid vero prodest, sic comedisse et bibisse?
- Quidquid in aliis scientiis invenitur veritati hujus scientiæ [sacræ doctrinæ] repugnans, totum condemnatur ut falsum.
- Quin etiam illud pro certo constat, Christi corpus et sanguinem nequaquam rem otiosam et infrugiferam esse posse, quæ nihil fructus aut utilitatis afferat.
- Quinque ex causis provenire, quod aliquid non sit apta materia voti; 1º. quia est impossibile; 2º. quia est necessarium; 3º. quia est illicitum; 4º. quia est indifferens vel inutile; 5º. quia non est bonum melius.
- Quinta conclusio, Cultus, qui per se, proprie debetur imaginibus, est cultus quidam imperfectus, qui analogice et reductive pertinet ad speciem ejus cultus, qui debetur exemplari.
- Quod autem carnis suæ esu et sanguinis potione, quæ hic figurantur, Christus animas nostras per fidem Spiritus sancti virtute pascit, id non perinde accipiendum, quasi fiat aliqua substantiæ vel commixtio vel transfusio: sed quoniam ex carne semel in sacrificium oblata et sanguine in expiatione effuso vitam hauriamus.
- Quod autem carnis suæ esu et sanguinis potione, quæ hic figurantur, Christus animas nostras per fidem Spiritus sancti virtute pascit, id non perinde accipiendum, quasi fiat aliqua substantiæ vel commixtio vel transfusio: sed quoniam ex carne semel in sacrificium oblata et sanguine in expiationem effuso vitam hauriamus.
- Quod baptismus puerorum non sit irritus, sed necessarius et efficax ad salutem.
- Quod deinde prosequimur, fidelibus spiritualium bonorum effectum quæ figurant sacramenta, extra eorum usum constare, quando et quotidie verum esse experimur et probatur Spirituræ testimoniis, mirum est si cui displiceat.
- Quod si charitas est forma fidei, et fides non justificat formaliter, nisi ab ipsa caritate formata certe multo magis charitas ipsa justificat. . . . . Fides quæ agitur, ac movetur, formatur, et quasi animatur per dilectionem. . . . . Apostolus Paulus . . . . explicat dilectionem formam esse extrinsecam fidei non intrinsecam, quæ det illi, non ut sit, sed ut moveatur.
- Quod verbum Dei non est falsum, aut mendax.
- Quodsi expenderent illud Pauli, Corde creditur ad justitiam (Rom. x. 10
- Ratio [cur ‘rectori relaxare legem talem non liceat, nisi causa aliqua accedat, si non necessaria, certe sufficiens’] . . . . est, quod actus ferendi aut relaxandi legem non sit actus absoluti dominii, sed actus imperii, qui tendere debeat ad boni ordinis conservationem.
- Reatus
- Recte Apologia Augustanæ confessionis dicit, eundem esse effectum, eandem virtutem, seu efficaciam, et verbi et sacramentorum, quæ sunt sigilla promissionum. . . . . Sicut igitur Evangelium est potentia Dei ad salutem omni credenti: non quod magica quædam vis characteribus, syllabis, aut sono verborum inhæreat, sed quia est medium, organon seu instrumentum, per quod Spiritus Sanctus efficax est, proponens, offerens, exhibens, distribuens et applicans meritum Christi, et gratiam Dei, ad salutem omni credenti: ita etiam sacramentis tribuitur vis et efficacia: non quod in sacramentis extra sen præter meritum Christi, misericordiam Patris, et efficaciam Spiritus Sancti, quærenda sit gratia ad salutem; sed sacramenta sunt causæ instrumentales ita, quod per illa media seu organa, Pater vult gratiam suam exhibere, donare, applicare: Filius meritum suum communicare credentibus: Spiritus Sanctus efficaciam suam exercere, ad salutem omni credenti.
- Redemtionis pretium constitui solet pro libera æstimatione illius, qui captivum detinet.
- Rejicimus errorem eorum qui fingunt, Deum in conversione et regeneratione hominis substantiam et essentiam veteris Adami, et præcipue animam rationalem penitus abolere, novamque anima essentiam ex nihilo, in illa conversione et regeneratione creare.
- Rejicimus non modo gentium idola, sed et Christianorum simulachra. Tametsi enim Christus humanam assumpserit naturam, non ideo tamen assumpsit, ut typum præferret statuariis atque pictoribus. . . . . Et quando beati spiritus et divi cœlites, dum hic viverent, omnem cultum sui averterunt, et statuas oppugnarunt, cui verisimile videatur divis cœlestibus et angelis suas placere imagines, ad quas genua flectunt homines, detegunt capita, allisque prosequuntur honoribus?
- Reliquæ sanctorum refertæ multis mendaciis, ineptis et fatuitatibus. Canum et equorum ossa ibi sæpe reperta sunt.
- Rem esse sensibus subjectam, quæ ex Dei institutione sanctitatis et justitiæ tum significandæ, tum efficiendæ vim habet.
- Renovatio fit non quoad essentiam ut deliravit Illyricus, sed quoad qualitates inhærentes.
- Restat, ut dicamus, Deum gratiam suam per sacramenta nobis exhibere, non eam actu per illa conferendo; sed per illa tanquam signa clara ac evidentia eam repræsentando et ob oculos ponendo non eminus aut sub figuris quibusdam tanquam multo post futuram, sed tanquam præsentem: ut ita in signis istis tanquam in speculo quodam, exhibitionem iliam gratiæ, quam Deus nobis concessit, quasi conspiciamus. Estque hæc efficacia nulla alia quam objectiva, quæ requirit facultatem cognitivam rite dispositam, ut apprehendere possit illud, quod signum objective menti offert. Hinc videmus, quomodo sacramenta in nobis operentur, nimirum tanquam signa repræsentantia menti nostræ rem cujus signa sunt. Neque alia in illis quæri debet efficacia.
- Sacramenta Dei sunt prædicare, benedicere ac confirmare, communionem reddere, visitare infirmos, orare.
- Sacramenta Judæorum in signis fuere diversa: in re quæ significatur, paria, diversa specie visibili, paria virtute spirituali.
- Sacramenta cum dicimus, externas ecclesiæ ceremonias seu ritus illos sacros ac solennes intelligimus, quibus veluti fœderalibus signis ac sigillis visibilibus Deus gratiosa beneficia sua, in fœdere præsertim evangelico promissa, non modo nobis repræsentat et adumbrat, sed et certo modo exhibet atque obsignat: nosque vicissim palam publiceque declaramus ac testamur, nos promissiones omnes divinas vera, firma atque obsequiosa fide amplecti, et beneficia ipsius jugi et grata semper memoria celebrare velle.
- Sacramentum
- Sacramentum æs significat, quod pœnæ nomine penditur, sive eo quis interrogatur sive contenditur.
- Sacramentum dicitur conferre gratiam ex opere operato, ita quod ex eo ipso, quod opus illud, puta sacramentum, exhibitur, nisi impediat obex peccati mortalis, gratia confertur utentibus, sic quod præter exhibitionem signi foris exhibiti non requiritur bonus motus seu devotio interior in suscipiente.
- Sacramentum enim sine re sacramenti sumenti mors est: res vero sacramenti, etiam, præter sacramentum, sumenti vita æterna est.
- Sacramentum est invisibilis gratiæ visibilis forma.
- Sacramentum hoc magnum est
- Sacramentum novæ legis, quo significatur conjunctio Christi cum Ecclesia, et gratia confertur ad sanctificandam viri et mulieris legitimam conjunctionem, ad uniendos arctius conjugum animos, atque ad prolem pie sancteque in virtutis officiis et fide christiana instituendam.
- Salvator Hominum
- Sancti non sunt immediati intercessores nostri apud Deum, sed quidquid a Deo nobis impetrant, per Christum impetrant.
- Sancti orant pro nobis saltem in genere, secundum Scripturas.
- Sancti qui regnant cum Christo, pro nobis orant, non solum in genere, sed etiam in particulari.
- Sanctorum animas, sicut etiam angelos, mira quadam celeritate naturæ, quodammodo esse ubique; et per se audire preces supplicantium.
- Sanctorum quoque martyrum, et aliorum cum Christo viventium sancta corpora, quæ viva membra fuerunt Christi, et templum Spiritus Sancti, ab ipso ad æternam vitam suscitanda, et glorificanda, a fideibus veneranda esse; per quæ multa beneficia a Deo hominibus præstantar: ita ut affirmantes, sanctorum reliquiis venerationem, atque honorem non deberi; vel eas, aliaque sacra monumenta a fidelibus inutiliter honorari; atque eorum opis impetrandæ causa sanctorum memorias frustra frequentari; omnino damnandos esse; prout jampridem eos damnavit, et nunc etiam damnat ecclesia.
- Sanctos videre in Deo omnia a principio suæ beatitudinis, quæ ad ipsos aliquo modo pertinent, et proinde etiam orationes nostras ad se directas.
- Sanctum crucis lignum testatur, quod ad hodiernum usque diem apud nos conspicitur, ac per eos qui fide impellente ex eo frusta decerpunt orbem fere totum hinc jam opplevit.
- Scholasticum autem illud dogma, quo tam longum discrimen inter veteris ac novæ Legis sacramenta notatur, perinde acsi illa non aliud quam Dei gratiam adumbrarint, hæc vero præsentem conferant, penitus explodendum est. Siquidem nihilo splendidius de illis Apostolus quam de his loquitur, quum docet patres eandem nobiscum spiritualem escam manducasse: et escam illam Christum interpretatur (1 Cor. x. 3
- Sciendum, quando dicimus, nos fide justificari, nos non excludere opera, quæ fides exigit et tanquam fœcunda mater producit; sed ea includere.
- Scriptura autem, quem de fidei justitia loquitur, longe alio nos ducit: nempe ut ab intuitu operum nostrorum aversi, in Dei misericordiam ac Christi perfectionem, tantum respiciamus. . . . . Hic est fidei sensus, per quem peccator in possessionem venit suæ salutis, dum ex Evangeli doctrina agnoscit Deo se reconciliatum: quod intercedente Christi justitia, impetrata peccatorum remissione, justificatus sit: et quanquam Spiritu Dei regeneratus, non in bonis operibus, quibus incumbit, sed sola Christi justitia repositam sibi perpetuam justitiam cogitat.
- Secunda opinio est, quod idem honor debeatur imagini ut exemplari, et proinde Christi imago sit adoranda cultu latriæ, Beatæ Mariæ cultu hyperduliæ, sanctorum aliorum, cultu duliæ.
- Secunda propositio. Quantum ad modum loquendi præsertim in concione ad populum, non est dicendum imagines ullas adorari debere latria, sed e contrario non debere sic adorari.
- Sed an illi ipsi negligentia sua initium sui esse in Christo deserere non possint, et præsentem mundum iterum amplecti, a sancta doctrina ipsis semel tradita deficere, conscientiæ naufragium facere, a gratia excidere; penitus ex sacra Scriptura esset expendum, antequam illud cum plena animi tranquillitate et πληροφορία
- Sed cum ceterarum rerum cognitio, quæ hactenus expositæ sunt, fidelibus utillissima habenda sit, tum vero nihil magis necessarium videri potest, quam ut doceantur, omnibus hominibus baptismi legem a Domino præscriptam esse, ita ut, nisi per baptismi gratiam Deo renascantur, in sempiternam miseriam, et interitum a parentibus, sive illi fideles, sive infideles sint, procreentur.
- Sed unus etiam atque idem sacerdos est Christus dominus, nam ministri, qui sacrificium faciunt, non suam, sed Christi personam suscipiunt, cum ejus corpus et sanguinem conficiunt, id quod et ipsius consecrationis verbis ostenditur, neque enim sacerdos inquit, Hoc est corpus Christi, sed, ‘Hoc est corpus meum:’ personam videlicet Christi domini gerens, panis, et vini substantiam, in veram ejus corporis, et sanguinis substantiam convertit.
- Seligat ex tota sua vita sanctus Dei servus, quod in ejus cursu maxime eximium se putabit edidisse, bene revolvat singulas partes: deprehendet procul dubio alicubi quod carnis putredinem sapiat, quando numquam ea est nostra alacritas ad bene agendum quæ esse debet, sed in cursu retardando multa debilitas. Quanquam non obscuras esse maculas videmus, quibus respersa sint opera sanctorum, fac tamen minutissimos esse nævos duntaxat: sed an oculos Dei nihil offendent, coram quibus ne stellæ quidem puræ sunt? Habemus, nec unum a sanctis exire opus, quod, si in se censeatur, non mereatur justam opprobrii mercedem.
- Si [Protestantes hoc] solum vellent, nobis imputari Christi merita, quia [a Deo] nobis donata sunt, et possumus ea [Deo] Patri offere pro peccatis nostris, quoniam Christus suscepit super se onus satisfaciendi pro nobis, nosque Deo Patri reconciliandi, recta esset eorum sententia.
- Si conjugium instituit Deus in communem humani generis salutem, licet quædem minus grata secum trahat, non ideo protinus spernendum est. Discamus ergo, si quid in Dei beneficiis nobis non arridet, non tam lauti esse ac morosi, quin reverenter illis utamur. Præsertim nobis in sancto conjugio cavenda est hæc pravitas: nam quia multis molestiis implicitum est, semper conatus est Satan odio et infamia gravare, ut homines ab eo subduceret. Et Hieronymus nimis luculentum maligni perversique ingenii specimen in eo edidit, quod non tantum calumniis exagitat sacrum illum et divinum vitæ ordinem, sed quascunque potest ex profanis auctoribus λοιδορίας
- Si enim Deo cultus reliquiarum non placeret, cur ipse servis suis corpora sanctorum, quæ latebant, ostenderet?
- Si id efficere propositum eis fuerit, quod ecclesia Catholica in eo administrationis genere efficit.
- Si omnes consentiunt, ego non dissentio.
- Si quis dixerit Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta, matrimonium dirimentia, vel in iis constituendis errasse; anathema sit.
- Si quis dixerit baptismum liberum esse, hoc est non necessarium ad salutem; anathema sit.
- Si quis dixerit in sacrosancto eucharistiæ sacramento remanere substantiam panis, et vini, una cum corpore et sanguine Domini nostri, Jesu Christi, negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiæ panis in corpus, et totius substantiæ vini in sanguinem, manentibus duntaxat speciebus panis, et vini, quam quidem conversionem catholica ecclesia aptissime transubstantionem appellat; anathema sit.
- Si quis dixerit sacramenta novæ legis non continere gratiam, quam significant; aut gratiam ipsam non ponentibus obicem non conferre; quasi signa tantum externa sint acceptæ per fidem gratiæ, vel justitiæ, et notæ quædam Christianæ professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus; anathema sit.
- Si quis dixerit, Christianos omnes in verbo, et omnibus sacramentis administrandis habere potestatem; anathema sit.
- Si quis dixerit, Christum, in eucharistia exhibitum, spiritualiter tantum manducari, et non etiam sacramentaliter, et realiter; anathema sit.
- Si quis dixerit, amissa per peccatum gratia, simul et fidem semper amitti, aut fidem, quæ remanet, non esse veram fidem, licet non sit viva; aut eum, qui fidem sine caritate habet, non esse Christianum; anathema sit.
- Si quis dixerit, blasphemiam irrogari sanctissimo Christi sacrificio, in cruce peracto, per missæ sacrificium; aut illi per hoc derogari; anathema sit.
- Si quis dixerit, cæremonias, vestes, et externa signa, quibus in missarum celebratione ecclesia catholica utitur, irritabula impietatis esse, magis quam officia pietatis; anathema sit.
- Si quis dixerit, canones missæ errores continere, ideoque abrogandum; anathema sit.
- Si quis dixerit, clericos in sacris ordinibus constitutos, vel regulares, castitatem solemniter professos, posse matrimonium contrahere, contractumque validum esse, non obstante lege ecclesiastica, vel voto: et oppositum nil aliud esse, quam damnare matrimonium; posseque omnes contrahere matrimonium, qui non sentiunt se castitatis, etiam si eam voterint, habere donum; anathema sit; cum Deus id recte petentibus non deneget, nec patiatur nos supra id, quod possumus, tentari.
- Si quis dixerit, ecclesiæ Romanæ ritum, quo summissa voce pars canonis, et verba consecrationis proferuntur, damnandum esse; aut lingua tantum vulgari missam celebrari debere; aut aquam non miscendam esse vino in calice offerendo, eo quod sit contra Christi institutionem; anathema sit.
- Si quis dixerit, ecclesiam errare, cum docuit et docet, juxta evangelicam et apostolicam doctrinam, propter adulterium alterius conjugum matrimonii vinculum non posse dissolvi; et utrumque, vel etiam innocentem, qui causam adulterio non dedit, non posse, altero conjuge vivente, aliud matrimonium contrahere; mœcharique eum, qui, dimissa adultera, aliam duxerit, et eam, quæ, dimisso adultero, alii nupserit; anathema sit.
- Si quis dixerit, hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita; aut ipsum justificatum bonis operibus, quæ ab eo per Dei gratiam et Jesu Christi meritum, cujus vivum membrum est, fiunt, non vere mereri augmentum gratiæ, vitam æternam, et ipsius vitæ æternæ, si tamen in gratia decesserit, consecutionem, atque etiam gloriæ augmentum; anathema sit.
- Si quis dixerit, hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita; aut ipsum justificatum bonis operibus, quæ ab eo per Dei gratiam, et Jesu Christi meritum cujus vivum membrum est, fiunt, non vere mereri augmentum gratiæ, vitam æternam, et ipsius vitæ æternæ, si tamen in gratia decesserit, consecutionem, atque etiam gloriæ augmentum; anathema sit.
- Si quis dixerit, illis verbis, ‘Hoc facite in meam commemorationem;’ Christum non instituisse Apostolos sacerdotes; aut non ordinasse, ut ipsi, aliique sacerdotes offerent corpus, et sanguinem suum; anathema sit.
- Si quis dixerit, imposturam esse, missas celebrare in honorem sanctorum, et pro illorum intercessione, apud Deum obtinenda, sicut ecclesia intendit; anathema sit.
- Si quis dixerit, in ministris, dum sacramentis conficiunt, et conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi, quod facit ecclesia; anathema sit.
- Si quis dixerit, in missa non offerri Deo verum, et proprium sacrificium; aut quod offerri non sit aliud, quam nobis Christum ad manducandum dari; anathema sit.
- Si quis dixerit, in sancto eucharistiæ sacramento Christum, unigenitum Dei filium, non esse cultu latriæ, etiam externo, adorandum; atque ideo nec festiva peculiari celebritate venerandum; neque in processionibus, secundum laudabilem, et universalem ecclesiæ ritum, et consuetudinem, solemniter circumgestandum, vel non publice, ut adoretur, populo proponendum, et ejus adoratores esse idololatras; anathema sit.
- Si quis dixerit, in tribus sacramentis, baptismo scilicet confirmatione, et ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea iterari non possunt; anathema sit.
- Si quis dixerit, in tribus sacramentis, baptismo scilicet, confirmatione, et ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est signum quoddam spirituale, et indelebile, unde ea iterari non possunt; anathema sit.
- Si quis dixerit, missæ sacrificium tantum esse laudis, et gratiarum actionis, aut nudum commemorationem sacrificii in cruce peracti, non autem propitiatorium; vel soli prodesse sumenti; neque pro vivis, et defunctis, pro peccatis, pœnis, satisfactionibus, et aliis necessitatibus offerri debere; anathema sit.
- Si quis dixerit, missas, in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat, illicitas esse, ideoque abrogandas; anathema sit.
- Si quis dixerit, non dari gratiam per hujusmodi sacramenta semper, et omnibus, quantum est ex parte Dei, etiam si rite ea suscipiant, sed aliquando, et aliquibus anathema sit.
- Si quis dixerit, non licere sacerdoti celebranti seipsum communicare; anathema sit.
- Si quis dixerit, non licere sacram eucharistiam in sacrario reservari, sed statim post consecrationem adstantibus necessario distribuendam, aut non licere, ut illa ad infirmos honorifice deferatur; anathema sit.
- Si quis dixerit, per sacram ordinationem non dari Spiritum Sanctum, ac proinde frustra episcopos dicere: Accipe Spiritum Sanctum; aut per eam non imprimi characterem; vel eum, qui sacerdos semel fuit, laicum rursus fieri posse; anathema sit.
- Si quis dixerit, peracta consecratione, in admirabili eucharistiæ sacramento non esse corpus, et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, sed tantum in usu dum sumitur, non autem ante, vel post; et in hostiis, seu particulis consecratis, quæ post communionem reservantur, vel supersunt, non remanere verum corpus Domini; anathema sit.
- Si quis dixerit, presbyteros Ecclesiæ, quos B. Jacobus adducendos esse infirmum inunguendum hortatur, non esse sacerdotes ab Episcopo ordinatos, sed ætate seniores, in quavis communitate; ob idque proprium extremæ unctionis ministrum non esse solum sacerdotem; anathema sit.
- Si quis dixerit, sacram infirmorum unctionem non conferre gratiam, nec remittere peccata, nec alleviare infirmos; sed jam cessasse, quasi olim tantum fuerit gratia curationum; anathema sit.
- Si quis dixerit, solam fidem esse sufficientem præparationem ad sumendum sanctissimæ eucharistiæ sacramentum, anathema sit. Et ne tantum sacramentum indigne atque ideo in mortem, condemnationem sumatur, statuit, atque declaret ipsa sancta synodus, illis, quos conscientia peccati mortalis gravat, quantumcunque etiam se contritos existiment, habita copia confessoris, necessario præmittendam esse confessionem sacramentalem. Si quis autem contrarium docere, prædicare, vel pertinaciter asserere, seu etiam publice disputando defendere præsumpserit eo ipso excommunicatus existat.
- Si quis dixerit, statum conjugalem anteponendum esse statui virginitatis, vel cœlibatus, et non esse melius, et beatius manere in virginitate aut cœlibatu, quam jungi matrimonio: anathema sit.
- Si quis dixerit, vel præcipuum fructum sanctissimæ eucharistiæ esse remissionem peccatorum, vel ex ea non alios effectus provenire; anathema sit.
- Si quis in quolibet bono opere justum saltem venaliter peccare dixerit . . . . anathema sit.
- Si quis negaverit, confessionem sacramentalem vel institutam, vel ad salutem necessariam esse jure divino; aut dixerit, modum secreti confitendi soli sacerdoti, quem Ecclesia catholica ab initio semper observavit, et observat, alienum esse ab institutione et mandato Christi, et inventum esse humanum; anathema sit.
- Si quis negaverit, in sanctissimæ eucharistiæ sacramento contineri vere, realiter, et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima, et divinitate Domini nostri, Jesu Christi, ac proinde totum Christum, sed dixerit tantummodo esse in eo, ut in signo, vel figura aut virtute; anathema sit.
- Si quis negaverit, in venerabili sacramento eucharistiæ sub unaquaque specie, et sub singulis cujusque speciei partibus, separatione facta, totum Christum contineri; anathema sit.
- Si quis negaverit, omnes, et singulos Christi fideles utriusque sexus, cum ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis annis, saltem in paschate, ad communicandum, juxta præceptum sanctæ matris ecclesiæ; anathema sit.
- Si quis parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, etiam si a baptizatis parentibus orti; aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro necesse sit expiari ad vitam æternam consequendam.. . . . . anathema sit.
- Si quis per Jesu Christi Domini gratiam; quæ in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam asserit, non tolli totum id, quod veram, et propriam peccati rationem habet; sed illud dicit tantum radi, aut non imputari: anathema sit. In renatis enim nihil odit Deus, quia nihil est damnationis iis qui vere consepulti sunt cum Christo per baptisma in mortem: qui non secundum carnem ambulant, sed veterem hominem exuentes, et novum, qui secundum Deum creatus est, induentes, innocentes, immaculati, puri, innoxii, ac Deo dilecti effecti sunt, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, ita ut nihil prorsus eos ab ingressu cœli remoretur.
- Si sacramenta vocamus ritus, qui habent mandatum Dei, et quibus addita est promissio gratiæ, facile est judicare, quæ sint proprie sacramenta. Nam ritus ab hominibus instituti non erunt hoc modo proprie dicta sacramenta. Non est enim auctoritatis humanæ, promittere gratiam. Quare signa sine mandato Dei instituta, non sunt certa sigua gratiæ, etiamsi fortasse rudes docent, aut admonent aliquid.
- Sic ergo dicendum est, quod imagini Christi in quantum est res quædam (puta lignum vel pictum) nulla reverentia exhibetur; quia reverentia nonnisi rationali naturæ debetur. Relinquitur ergo quod exhibeatur ei reverentia solum, in quantum est imago: et sic sequitur, quod eadem reverentia exhibeatur imagini Christi et ipsi Christo. Cum ergo Christus adoretur adoratione latriæ, consequens est, quod ejus imago sit adoratione latriæ adoranda.
- Sicut enim circumcisio etiam parvulorum in V. T. fuit signaculum justitiæ fidei, ita, quia in N. T. infantes baptizati Deo placent, et salvi sunt, non possunt, nec debent inter infideles rejici, sed recte annumerantur fidelibus.
- Sicut igitur homo, qui corporaliter mortuus est, seipsum propriis viribus præparare aut accommodare non potest, ut vitam externam recipiat: ita homo spiritualiter in peccatis mortuus, seipsum propriis viribus ad consequendam spiritualem et cœlestem justitiam et vitam præparare, applicare, aut vertere non potest, nisi per Filium Dei a morte peccati liberetur et vivificetur.
- Signum quoddam spirituale et indelebile in anima impressum. Qui eo insigniti sunt, deputantur ad recipienda vel tradenda aliis ea, quæ pertinent ad cultum Dei.
- Sola fide in Jesum Christum, adeo ut licet mea me conscientia accuset, quod adversus omnia mandata Dei graviter peccaverim, nec ullum eorum servaverim, adhæc etiamnum ad omne malum propensus sim, nihilominus tamen (modo hæc beneficia vera animi fiducia amplectar), sine ullo meo merito, ex mera Dei misericordia, mihi perfecta satisfactio, justitia, et sanctitas Christi, imputetur ac donetur; perinde ac si nec ullum ipse peccatum admisissem, nec ulla mihi labes inhæreret; imo vero quasi eam obedientiam, quam pro me Christus præstitit, ipse perfecte præstitissem.
- Solam esse habitualem justitiam, per quam formaliter justi nominamur, et sumus: justitiam vero actualem, id est, opera vere justa justificare quidem, ut sanctus Jacobus loquitur, cum ait cap. 2 ex operibus hominem justificari, sed meritorie, non formaliter.
- Spiritus Sanctus (quem non omnibus promiscue sacramenta advehunt, sed quem Dominus peculiariter suis confert) is est qui Dei gratias secum affert, qui dat sacramentis in nobis locum, qui efficit ut fructificent.
- Status conversionis aut regenerationis
- Summa sit, non aliter animas nostras carne et sanguine Christi pasci, quam panis et vinum corporalem vitam tuentur et sustinent. Neque enim aliter quadraret analogia signi, nisi alimentum suum animæ in Christo reperirent: quod fieri non potest, nisi nobiscum Christus vere in unum coalescat nosque reficiat carnis suæ esu et sanguinis potu. Etsi autem incredibile videtur, in tanta locorum distantia penetrare ad nos Christi carnem, ut nobis sit in cibum, meminerimus, quantum supra sensus omnes nostros emineat arcana Spiritus sancti virtus et quam stultum sit, ejus immensitatem modo nostro velle metiri. Quod ergo mens nostra non comprehendit, concipiat fides, Spiritum vere unire, quæ locis disjuncta sunt. Jam sacram illam carnis et sanguinis sui communicationem, qua vitam suam in nos transfundit Christus non secus acsi in ossa et medullas penetraret, in cœna etiam testatur et obsignat; et quidem non objecto inani aut vacuo signo, sed efficaciam Spiritus sui illic proferens, qua impleat quod promittit.
- Sunt enim qui manducare Christi carnem, et sanguinem ejus bibere, uno verbo definiunt, nihil esse aliud, quam in Christum ipsum credere. Sed mihi expressius quiddam ac sublimius videtur voluisse docere Christus in præclara illa concione, ubi carnis suæ manducationem nobis commendat: nempe vera sui participatione nos vivificari, quam manducandi etiam ac bibendi verbis ideo designavit, ne, quam ab ipso vitam percipimus, simplicii cognitione percipi quispiam putaret. Quemadmodum enim non aspectus, sed esus panis corpori alimentum sufficit, ita vere ac penitus participem Christi animam fieri convenit, ut ipsius virtute in vitam spiritualem vegetetur. Interim vero hanc non aliam esse, quam fidei manducationem fatemur, ut nulla alia fingi potest. Verum hoc inter mea et isotrum verba interest, quod illis manducare est duntaxat credere: ego credendo manducari Christi carnem, quia fide noster efficitur, eamque manducationem fructum effectamque esse fidei dico.
- Sunt enim sacramenta signa, ac symbola visibilia rerum internarum et invisibilium, per quæ, ceu per media, Deus ipse virtute Spiritus Sancti in nobis operatur. Itaque signa illa minime vana sunt, ant vacua: nec ad nos decipiendos aut frustrandos instituta.
- Sunt qui manducare Christi carnem, et sanguinem ejus bibere, uno verbo definiunt, nihil esse aliud, quam in Christum ipsum credere. Sed mihi expressius quiddam ac sublimius videtur voluisse docere Christus . . . . nempe vera sui participatione nos vivificari. . . .Quemadmodum enim non aspectus sed esus panis corpori alimentum sufficit, ita vere ac penitus participem Christi animam fieri convenit, ut ipsius virtute in vitam spiritualem vegetetur.
- Sunt sacramenta symbola mystica, vel ritus sancti, aut sacræ actiones, a Deo ipso institutæ, constantes verbo suo, signis, et rebus significatis, quibus in ecclesia summa sua beneficia, homini exhibita, retinet in memoria, et subinde renovat, quibus item promissiones suas obsignat, et quæ ipse nobis interius præstat, exterius repræsentat, ac veluti oculis contemplanda subiicit, adeoque fidem nostram, Spiritu Dei in cordibus nostris operante, roborat et auget: quibus denique nos ab omnibus aliis populis et religionibus separat, sibique soli consecrat et obligat, et quid a nobis requirat, significat.
- Tenebræ stupefecerunt me
- Tenendum est certissimum hoc fundamentum, quod justificare sit vocabulum forense, notetque in Scriptura actum judicis, quo causam alicujus in judicio justam esse declarat; sive eum a crimine, cujus postulatus est, absolvat (quæ est genuina, et maxime propria vocis significatio), sive etiam jus ad hanc, vel illam rem ei sententia addicat, et adjudicet.
- Terminum localis præsentiæ esse ambiguum. Corpus Christi præsens esse dicimus in illo loco, in quo celebratur cœna, sed modo locali et circumscriptivo præsens esse negamus. Si præsentiam localem sensu posteriori intelligunt habent nos sibi consentientes; si priori, repugnamus.
- Tertia opinio versatur in medio, estque eorum, qui dicunt, ipsas imagines in se, et proprie honorari debere, sed honore minori, quam ipsum exemplar, et proinde nullam imaginem adorandam esse cultu latriæ.
- Tertia propositio. Si de re ipsa agatur, admitti potest, imagines posse coli improprie, vel per accidens, eodem genere cultus, quo exemplar ipsum colitur.
- Totum hanc periodum. ‘Declarat-innovat,’ omnes fere editiones ante Romanas omittunt.
- Tribus in rebus ab hæreticis Catholici dissentiunt; Primum, in objecto fidei justificantis, quod hæretici restringunt ad solam promissionem misericordiæ specialis, Catholici tam late patere volunt, quam late patet verbam. . . . Deinde in facultate et potentia animi quæ sedes est fidei. Siquidem illi fidem collocant in voluntate [seu in corde] cum fiduciam esse definiunt; ac per hoc eam cum spe confundunt. Fiducia enim nihil est aliud, nisi spes roborata. . . . Catholici fidem in intellectu sedem habere docent. Denique, in ipso actu intellectus. Ipsi enim per notitiam fidem definiunt, nos per assensum. Assentimur enim Deo, quamvis ea nobis credenda proponat, quæ non intelligimus.
- Una est vera et sola causa tuendi cœlibatus, ut opes commodius administrentur et splendor ordinis retineatur.
- Unanimi consensu, docemus et confitemur. . . . . quod homo peccator coram Deo justificetur, hoc est, absolvatur ab omnibus suis peccatis et a judicio justissimæ condemnationis, et adoptetur in numerum filiorum Dei atque hæres æternæ vitæ scribatur, sine ullis nostris meritis, aut dignitate, et absque ullis præcedentibus, præsentibus, aut sequentibus nostris operibus, ex mera gratia, tantummodo propter unicum meritum, perfectissimam obedientiam, passionem acerbissimam, mortem et resurrectionem Domini nostri, Jesu Christi, cujus obedientia nobis ad justitiam imputatur.
- Unde constat et aliam quamlibet, extra conjugium, societatem coram ipso [Deo] maledictam esse; et illam ipsam conjugalem in necessitatis remedium esse ordinatam, ne in effrenem libidinem proruamus. . . . . Jam quum per naturæ conditionem et accensa post lapsum libidine, mulieris consortio bis obnoxii simus, nisi quos singulari gratia Deus inde exemit; videant singuli quid sibi datum sit. Virginitas, fateor, virtus est non contemnenda: sed quoniam aliis negata est, allis nonnisi ad tempus concessa, qui ab incontinentia vexantur, et superiores in certamine esse nequeunt ad matrimonii subsidium se conferant, ut ita in suæ vocationis gradu castitatem colant.
- Unde ista tanta virtus aquæ, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo: non quia dicitur, sed quia creditur.
- Uno verbo pœnitentiam interpretor regenerationem, cujus non alius est scopus nisi ut imago Dei, quæ per Adæ transgressionem fœdata et tantum non obliterata fuerat, in nobis reformetur. . . . Atque hæc quidem instauratio non uno momento, vel die, vel anno impletur, sed per continuos, imo etiam lentos interdum profectus abolet Deus in electis suis carnis corruptelas.
- Unum itaque et idem sacrificium esse fatemur, et haberi debet, quod in missa peragitur, et quod in cruce oblatum est: quemadmodum una est et eadem hostia Christus, videlicet Dominus noster, qui se ipsum in ara crucis semel tantummodo cruentum immolavit. Neque enim cruenta, et incruenta hostia, duæ sunt hostiæ, sed una tantum, cujus sacrificium, postquam Dominus ita præcepit, ‘Hoc facite in meam commemorationem,’ in eucharistia quotidie instauratur.
- Ut autem rectius et perspicacius intelligatur, quomodo caro et sanguis Christi sint cibus et potus fidelium, percipianturque a fidelibus ad vitam æternam, paucula hæc adjiciemus. Manducatio non est unius generis. Est enim manducatio corporalis, qua cibus in os percipitur ab homine, dentibus atteritur, et in ventrem deglutitur. . . . . Est et spiritualis manducatio corporis Christi, non ea quidem, qua existimemus cibum ipsum mutari in spiritum, sed qua, manente in sua essentia et proprietate corpore et sanguine Domini, ea nobis communicantur spiritualiter, utique non corporali modo, sed spirituali, per Spiritum Sanctum, qui videlicet ea, quæ per carnem et sanguinem Domini pro nobis in mortem tradita, parata sunt, ipsam inquam remissionem peccatorum, liberationem, et vitam æternam, applicat et confert nobis, ita ut Christus in nobis vivat, et nos in ipso vivamus, efficitque ut ipsum, quo talis sit cibus et potus spiritualis noster, id est, vita nostra, vera fide percipiamus. . . . . Et sicut oportet cibum in nosmetipsos edendo recipere, ut operetur in nobis, suamque in nobis efficaciam exerat, cum extra nos positus, nihil nobis prosit: ita necesse est nos fide Christum recipere, ut noster fiat, vivatque in nobis, et nos in ipso. . . . . Ex quibus omnibus claret nos, per spiritualem cibum, minime intelligere imaginarium, nescio quem, cibum, sed ipsum Domini corpus pro nobis traditum, quod tamen percipiatur a fidelibus, non corporaliter, sed spiritualiter per fidem. . . . . Fit autem hic esus et potus spiritualis, etiam extra Domini cœnam, quoties, aut ubicunque homo in Christum crediderit. Quo fortassis illud Augustini pertinet, Quid paras dentem et ventrem? crede, et manducasti.
- Ut iis nobis [Christus] testificatur, quam vere accipimus et tenemus manibus nostris hoc sacramentum, illudque ore comedimus (unde et postmodum vita hæc nostra sustentatur), tam vere etiam nos fide (quæ animæ nostræ est instar et manus et oris) recipere verum corpus et verum sanguinem Christi, in animis nostris, ad vitam spiritualem in nobis fovendam. . . . . Dicimus itaque id quod comeditur esse ipsissimum Christi corpus naturale, et id quod bibitur verum ipsius sanguinem: at instrumentum seu medium quo hæc comedimus et bibimus non est os corporeum, sed spiritus ipse noster, idque per fidem.
- Ut unus homo haberet alteram sororem, alteram uxorem, alteram consobrinam, alterum patrem, alterum avunculum, alterum socerum, alteram matrem, alteram amitam, alteram socrum: atque ita se non in paucitate coarctatum, sed latius atque numerosius propinquitatibus crebris vinculum sociale diffunderet.
- Uxorem ad sororem ejus ne ducas, duas sorores ne ducas in matrimonium, scil. בְהַיֶּיהָ
- Vade et lavare septies in Jordane
- Verbo Dei virtus divina non extrinsecus in ipso usu demum, accedit, sed . . . . in se et per se, intrinsice ex divina ordinatione et communicatione, efficacia et vi conversiva et regeneratrice præditum est, etiam ante et extra omnem usum.
- Verbum Dei non agit solum persuasiones morales, proponendo nobis objectum amabile; sed vero, reali, divino et ineffabili influxu potentiæ suæ gratiosæ.
- Vere sunt sacramenta, baptismus, Cœna Domini, absolutio, quæ est sacramentum pœnitentiæ. Nam hi ritus habent mandatum Dei et promissionem gratiæ, quæ est propria Novi Testamenti.
- Verum observemus, fidei sedem non in cerebro esse, sed in corde: neque vero de eo contenderim, qua in parte corporis sita sit fides: sed quoniam cordis nomen pro serio et sincero affectu fere capitur, dico firmam esse et efficacem fiduciam, non nudam tantum notionem.
- Virgo Dei genitrix, Angeli, et Sancti religiose coli debent, et invocari, ut eorum meritis, et precibus juvemur.
- Virtualis dicitur, cum actualis intentio in præsenti non adest ob aliquam evagationem mentis, tamen paulo ante adfuit et in virtute illius sit operatio.
- Vocabulum justificationis in hoc negotio significat justum pronuntiare, a peccatis et æternis peccatorum suppliciis absolvere, propter justitiam Christi, quæ a Deo fidei imputatur.
- Vocabulum regenerationis interdum in eo sensu accipitur, ut simul et remissionem peccatorum (quæ duntaxat propter Christam contingit) et subsequentem renovationem complectatur, quam Spiritus Sanctus in illis, qui per fidem justificati sunt, operatur, quandoque etiam solam remissionem peceatorum, et adoptionem in filios Dei significat. Et in hoc posteriore usu sæpe multumque id vocabulam in Apologia Confessionis ponitur. Verbi gratia, cum dicitur: Justificatio est regeneratio. . . . Quin etiam vivificationis vocabulum interdum ita accipitur, ut remissionem peccatorum notet. Cum enim homo per fidem (quam quidem solus Spiritus Sanctus operatur) justificatur, id ipsum revera est quædam regeneratio, quia ex filio iræ fit filius Dei, et hoc modo e morte in vitam transfertur. . . . Deinde etiam regeneratio sæpe pro sanctificatione et renovatione (quæ fidei justificationem sequitur) usurpatur. In qua significatione D. Lutherus hac voce, tum in libro de ecelesia et conciliis, tum alibi etiam, multum usus est.
- Voluntas, fides, et pœnitentia in suscipiento adulto necessario requiruntur, ut dispositiones ex parte subjecti, non ut causæ activæ: non enim fides et pœnitentia efficiunt gratiam sacramentalem, neque dant efficaciam sacramento; sed solum tollunt obstacula quæ impedirent, ne sacramenta suam efficaciam exercere possent; unde in pueris, ubi non requiritur dispositio, sine his rebus fit justificatio.
- Vota quæ sunt de rebus vanis et inutilibus, sunt magis deridenda, quam servanda.
- a mensa et thoro
- a vinculo
- a vinculo matrimonii
- a vinculo paternitatis
- ab extra
- ab initio
- ab objecto proprio, sed per quandam electionem, voluntarie declinans in unam partem magis quam in alteram. Et siquidem hæc sit cum dubitatione et formidine alterius partis, erit opinio. Si autem sit cum certitudine absque tali formidine, erit fides.
- acceptilatio
- acceptio
- actia directa
- actus reflexi
- ad inferos
- ad sensum
- ad sui vindictam in compensationem injuriæ Deo per peccatum illatæ
- ad vanum
- adjuro
- aliquid pro aliquo
- anima
- animus imponentis
- baptismi figura
- baptizo
- bonum melius
- cœna mystica
- capernaitice
- caritate perfecta
- causa efficiens
- causa medians
- causa sine qua non
- caveat emptor
- conversio actualis
- conversio habitualis
- corporaliter
- crede et manucabis
- credere
- credere, fidem dare sive habere.
- crucis lignum, quod per particulas ex hoc loco per totum orbem distributum est.
- cultus
- cultus civilis
- cultus reliquiarum
- cupido impuræ voluptatis
- cupido impuri lucri
- de facto
- de jure
- de meliore bono
- de novo
- de uno Deo colendo
- deificata
- dies non
- differentia
- dispensatio rei familiaris
- divinæ amœnitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, materia [maceria] quadam igneæ illius zonæ a notitia orbis communis segregatum.
- dum vivimus vivamus
- duo sanctæ ecclesiæ sacramenta.
- e converso
- effecta ad conversionem sive regenerationem prævia.
- elementum
- enunciatio falsi
- essentia animæ humanæ
- est relatio
- ex abscondito Deitatis fonte in Christi carnem mirabiliter infusa est vita, ut inde ad nos flueret.
- ex cathedra
- ex fide et devotione suscipientis
- ex matre sua Maria
- ex nihilo
- ex opere operato
- ex opere operato, scl. a Christo
- ex pede Hercules
- ex vi verbi
- exemplum pœnæ
- exhibere
- externa divinæ erga nos benevolentiæ testificatio, quæ visibili signo spirituales gratias figurat, ad obsignandas cordibus nostris Dei promissiones, quo earum veritas melius confirmetur.
- extrinsecus accidens
- fœderati
- fidens, fidelis, fiducia
- fides formata
- fides generalis
- fides informis
- fides non justificat formaliter, nisi ab ipsa caritate formata.
- fides obsequiosa
- fides specialis
- fido
- fiducia supplex
- finis hujus sæculi
- fontes solutionum
- foro conscientiæ
- foro humano
- genus hominum
- gratia gratum faciens, sanctificans
- hostia
- illos in Christo, propter Christum et per Christum servare, qui Spiritus Sancti gratia, in eundem ejus filjum credunt, et in ea, fideique obedientia, per eandem gratiam in finem perseverant: contra vero eos, qui non convertentur et infideles, in peccato et iræ subjectos relinquere, et condemnare, secundum illud Evang. Joann. iii. 36
- illustrando mentem, commovendo voluntatem
- immergo
- imperium in imperio
- improbos atque impios
- improprie
- imputatio justitiæ
- in aliqua requie degere, donec post corporum resurrectionem adipiscantur æternam beatitudinem, quam interim expectant.
- in extenso
- in foro Dei
- in foro conscienti
- in foro conscientiæ
- in pignus et certificationem resurrectionis nostrorum corporum ex mortuis
- in terra adesse
- in thesi
- inanes larvæ
- infernum
- insons
- instar omnium
- inter legitimas personas
- ipso facto
- judicandus
- judicio Dei insons
- judicium contradictionis
- judicium in jurante, justitia in objecto, veracitas in mente.
- judicium in vovente, justitia in objecto, veritas in mente.
- jure bellare, militare
- jure divino
- jus divinum
- jus in rem
- jus naturale
- jus relictæ
- jusjurandum legitimum, quo Deum cordium inspectorem, ut veritatis testem, et falsitatis vindicem appellamus. Denique votum sacrum, quo vel nos ipsos, vel res aut actiones nostras Deo, velut sacrificium quoddam spirituale, consecramus et devovemus.
- justam opprobrii mercedem
- justitia in objecto
- latriæ cultu
- leges observans
- legitim
- legitima portio
- locutio contra mentem loquentis
- magnum pietatis sacramentum
- materia medica
- mediator salutis
- meliora bona
- mendacia
- mendacia officiosa
- mendacium
- mens
- meritum condigni
- missa
- missa catechumenorum
- missa fidelium
- missa infidelium
- modus existendi
- monstra sunt non homines
- monstrum nescio quod essentialis justitiæ
- mors immortalis
- ne Christiani, relicto Christo, Polycarpum adorare inciperent; omni idcirco qua poterant ratione martyrum corpora, ne a Christianis colerentur, ethnici gladiatorum corporibus commiscebant; in amphitheatris feris, in aquis piscibus ut vorarentur exponebant; aut saltem igne illa cremabant, cinere dispergentes, uti ex martyrum actis constat.
- necessario fons omnium gratiarum dicenda est, cum fontem ipsum cœlestium charismatum, et donorum, omniumque sacramentorum auctorem Christum dominum admirabili modo in se contineat.
- nihil sint quam inanes larvæ
- nisi credere quod non vides.
- nisi vitæ periculum immineat
- nisus formativus
- non debet quisquam fidelium carnis ejus et sanguinis realem et corporalem (ut loquuntur) præsentiam in eucharistia vel credere vel profiteri.
- non ponentibus obicem
- non potest . . . . fieri, nisi homo per remissionem peccati desinat esse impius; et per infusionem justitiæ incipiat esse pius. Sed sicut aër cum illustratur a sole per idem lumen, quod recipit, desinit esse tenebrosus et incipit esse lucidus: sic etiam homo per eandem justitiam sibi a sole justitiæ donatam atque infusam desinit esse injustus, delente videlicet lumine gratiæ tenebras peccatorum.
- non potest nisi orali, non autem de crassa, carnali, capernaitica, sed de supernaturali et incomprehensibili manducatione corporis Christi intelligi.
- non quia mentis suæ assensione credant, sed quia ‘parentum fide, si parentes fideles fuerint, sin minus, fide (ut D. Augustini verbis loquamur) universæ societatis sanctorum muniuntur.’
- non quod aqua hæc per sese quavis alia sit præstantior, sed quod ei verbum ac præceptum Dei accesserit. Quocirca mera sycophantia est et diaboli illusio, quod hodie nostri novi spiritus, ut blasphement et contumelia afficiant baptismum, verbum et institutionem Dei ab eo divellunt, nec aliter intuentur eum, quam aquam e putreo haustam ac deinceps ita blasphemo ore blaterant: Quid vero utilitatis manus aquæ plena præstaret animæ? Quis vero adeo vecors et inops animi est, qui hoc ignoret, divulsis baptismi partibus, aquam esse aquam? Qua vero fronte tu tibi tantum sumis, ut non verearis ab ordinatione Dei pretiosissimum κειμήλιον
- non solum in utraque specie, sed in quavis utriusque speciei particula totum Christum contineri.
- non sunt solutiones debitorum, neque plenariæ pro peccatis satisfactiones; sed illis peractis conceditur gratuita peccati remissio.
- non tantum naturalis aqua sed etiam divina, cœlestis, sancta et salutifera aqua (est) . . . . hocque nonnisi verbi gratia, quod cœleste ac sanctum verbum est.
- non-ens
- notæ ac tesseræ
- nullo prorsus modo
- nunc hæc nunc illa proponere. Argumentari ut libet, aliud loqui, aliud agere, panem, ut dicitur, ostendere, lapidem tenere.
- obedientiam fidei, hoc est, non rigidam et ab omnibus æqualem, prout exigebat lex; sed tantam, quantam fides, id est, certa de divinis promissionibus persuasio, in unoquoque efficere potest.
- obedientiam fidei, hoc est, non rigidam et omnibus æqualem, prout exigebat lex; sed tantam, quantam fides, id est, certa de divinis promissionibus persuasio, in unoquoque efficere potest; in qua etiam Deus multas imperfectiones et lapsus condonat, modo animo sincero præceptorum ipsius observationi incumbamus, et continuo in eadem proficere studeamus.
- omne naturalis aquæ genus, sive ea maris sit, sive fluvii, sive paludis, sive putei, aut fontis, quæ sine ulla adjunctione aqua dici solet.
- onus probandi
- pœnam damni
- pœnam sensus
- pœnitentia
- panis et vinum vere sint corpus et sanguis Christi.
- partam a Christo salutem baptismus nobis obsignat
- per
- per fus et nefas
- per modum instrumenti ad infusionem justitiæ habitualis.
- per se
- per unctionem olei benedicti
- placentulæ orbiculares
- populus vult decipi
- potentia absoluta
- potentia ordinata
- præ sensibus
- præsensibus
- præsides et judices
- præstitit
- præter istam (primam causam meritoriam sc. Christum) non oportet dare aliam intrinsecam in recipiente, qua conjungatur Deo, antequam recipiat gratiam
- pro meritorum diversitate
- propria eorum virtute
- proprie
- proprie mentalis
- propter mysticam verbi cum Spiritu Sancto unionem intimam et individuam.
- propter quam
- propter unionem sacramentalem
- quæ est ignis arcani subterraneus ad pœnam thesaurus;
- qui maledixerit
- quod est res corporea visibilis . . . . ordinata ad hoc, ut sit rei cœlestis vehiculum et medium exhibitivum.
- quod operatus est Christus
- quod scilicet viri, et mulieris conjunctio, cujus Deus auctor est, sanctissimi illius vinculi, quo Christus dominus cum Ecclesia conjungitur, sacramentum, id est, sacrum signum sit.
- quod semper, quod ubique, quod ab omnibus
- quod semper, quod ubique, quod ab omnibus.
- quoddam indelebile
- ratione humanitatis suæ
- reatus
- reatus culpæ
- reatus pœnæ
- reliquiæ sanctorum
- remissio peccatorum
- remissio peccatorum jam impetrata
- res cœlestis
- res invisibilis et intelligibilis, re terrena visibili, tanquam medio divinitus ordinato exhibita, a qua fructus sacramenti principaliter dependet.
- res terrena
- reus, satisfactionem alteri debens
- sacra et in oculos incurrentia signa, ac sigilla, ob eam causam a Deo instituta, ut per ea nobis promissionem Evangelii magis declarat et obsignet: quod scilicet non universis tantum, verum etiam singulis credentibus, propter unicum illud Christi sacrificium in cruce peractum, gratis donet remissionem peccatorum, et vitam æternam.
- sacramentum
- sacramentum altaris
- sacramentum baptismi, quod est sacramentum fidei, sine qua nulli umquam contigit justificatio.
- sacramentum dicere
- sacramentum regenerationis per aquam in verbo
- sacrificatur
- sancti Josephi
- sanctitas antecedens voluntatem
- scientia communicabili
- sensus communis ecclesiæ
- sicut patet in principiis primis, . . . . vel . . . . sicut patet de conclusionibus
- simpliciter mendacium
- simulatio non fuerit in verbis veritati contradicentibus, sed in gestibus veritati consentientibus. Christus . . . . agebat, ut qui iturus esset longius, et revera iturus fuerat, nisi rogatus fuisset a discipulis, alia fortasse ratione se iis manifesturus. . . . . Alii dicunt, simulationem fuisse tentatoriam, æque ac illam, quæ in Abrahami historia a scriptore sacro commemoratur Gen. xxii. 2
- sine qua non
- solutio
- sororem uxoris tuæ
- status gratiæ
- status quæstionis
- sua essentia supernaturalia. . . . . Illa indigent novo motu et elevatione nova ad effectum novum ultra propriam suam et naturalem virtutem producendum; hæc vero a prima institutione et productione sufficienti, hoc est, divina et summa vi ac efficacia prædita sunt, nec indigent nova et peculiari aliqua elevatione ultra efficaciam ordinariam, jamdum ipsis inditam ad producendum spiritualem effectum.
- sub voce
- sui
- summopere commendatur
- suscipiant ex contactu carnis Christi vim quandam ad gloriosam resurrectionem et vitam æternam
- syngraphæ
- tantum in cœlis, et præterea nullibi esse, ideoque Christum nobis cum pane et vino verum corpus et verum sanguinem manducandum et bibendum dare, spiritualiter, per fidem, sed non corporaliter ore sumendum.
- totam justitiam nostram extra nos, et extra omnium hominum merita, opera, virtutes atque dignitatem quærendam, eamque in solo Domino nostro, Jesu Christo consistere.
- totius Christianæ religionis, ac nexus, quo omnia corporis doctrinæ Christianæ membra continentur, quoque rupto solvuntur.
- ubi
- univira
- usus loquendi
- ut edere corpus Christi nihil aliud ipsis significet, quam credere in Christum, et vocabulum corporis illis nil nisi symbolum, hoc est, signum seu figuram corporis Christi denotet, quod tamen non in terris in sacra cœna præsens, sed tantum in cœlis sit.
- ut sepulcrum Domini, ab omnibus honoraretur.
- veracitas in mente
- verbum visibile
- verbum vocale
- verum et substantiale corpus et sanguis Christi ore accipiuntur atque participantur ab omnibus, qui panem illum benedictum et vinum in cœna Dominica edunt et bibunt.
- vim suam exserere
- vinculum matrimonii
- virtus Spiritus Sancti extrinsecus accidens
- virtus Spiritus sancti extrinsecus accedens
- virtute sibi insita
- vis divina
- vita angelica
- vivere
- vocis βάπτισμα
- voluntarie declinans in unam partem magis quam in alteram.
- vox Dei
- vox populi
VIEWNAME is
workSection