Previous PageTable Of ContentsNext Page

Sancti Hieronymi Chronicon. Hieronymi Praefatio; Eusebii praefatio


Eusebius Hieronymus Vincentio et Gallieno suis salutem.

Vetus iste disertorum mos fuit, ut exercendi ingenii causa Graecos libros Latino sermone absolverent, et, quod plus in se difficultatis habet, poemata illustrium virorum, addita metri necessitate, transferrent.  unde et noster Tullius Platonis integros libros ad verbum interpretatus est: et cum Aratum jam Romanum hexametris versibus edidisset, in Xenophontis Oeconomico lusit .  in quo opere ita saepe aureum illud flumen eloquentiae scabris quibusdam et turbulentis obicibus retardatur, ut qui interpretata nesciunt, a Cicerone dicta non credant.  

difficile est enim, alienas lineas insequentem non alicubi excidere; arduum, ut quae in alia lingua bene dicta sunt, eundem decorem in translatione conservent.  Significatum est aliquid unius verbi proprietate: non habeo meum quod id efferam, et dum quaero implere sententiam, longo ambitu vix brevis viae spatia consumo. Accedunt hyperbatorum 1 anfractus,dissimilitudines casuum, varietates figurarum; ipsum postremo suum, et, ut ita dicam, vernaculum linguae genus.  Si ad verbum interpretor, absurde resonat; si ob necessitatem aliquid in ordine, [vel] in sermone mutavero, ab interpretis videbor officio recessisse.

Itaque, mi Vincenti charissime, et tu Galliene, pars animae meae, obsecro, ut quicquid hoc tumultuarii operis est, amicorum, non judicum animo relegatis: praesertim cum et notario, ut scitis, volocissime dictaverim, et difficultatem rei etiam divinorum voluminum instrumenta 2 testentur, quae a LXX Interpretibus edita, non eumdem saporem in Graeco sermone custodiunt. Quam ob rem Aquila et Symmachus et Theodotion incitati, diversum paene opus in eodem opere prodiderunt: alio nitente verbum de verbo exprimere, alio sensum potius sequi, tertio non multum a veteribus discrepante.  Quinta autem et sexta et septima editio3, licet quibus censeantur auctoribus, ignoretur: tamen itaprobabilem sui diversitatem tenent, ut auctoritatem sine nominibus meruerint. 

Inde adeo venit, ut sacrae litterae minus comptae, et dure sonantes videantur, quod diserti homines interpretatas eas de Hebraeo nescientes, dum superficiem, non medullam inspiciunt, ante quasi vestem orationis sordidam perhorrescant, quam pulchrum intrinsecus rerum corpus inveniant.  

Denique quid Psalterio canorius, quod in morem nostri Flacci4, et Graeci Pindari, nunc iambo currit, nunc alcaico personat, nunc Sapphico tumet, nunc semipede ingreditur?  Quid Deuteronomii et Isaiae Cantico pulchrius? quid Salomone gravius? quid perfectius Job?  Quae omnia hexametris et pentametris versibus, ut Josephus et Origenes scribunt, apud suos composita decurrunt.  Haec cum Graeca legimus, aliud quiddam sonant; cum Latine, penitus non [co]haerent.

Quod si cui non videtur linguae gratiam interpretatione mutari, Homerum ad verbum exponat Latinum, -- plus aliquid dicam -- eumdem in sua lingua prosae verbis interpretetur, videbit ordinem ridiculum et poetam eloquentissimum vix loquentem. 

Quorsum ista?  Videlicet ut non vobis mirum videatur, si alicubi offendimus, si tarda oratio aut consonantibus asperatur, aut vocalibus hiulca vel divisa sit, aut rerum ipsarum brevitate constringitur, cum eruditissimi homines in eodem opere sudaverint: et ad communem difficultatem, quam in omni interpretatione causati sumus, hoc nobis proprium accedat, quod historia multiplex est, habens barbara nomina, res incognitas Latinis, numeros inexplicabiles, virgulas rebus pariter ac numeris intertextas, ut paene difficilius sit legendi ordinem discere, quam ad lectionis notitiam pervenire. 

[5 Ut autem manifesto cognoscatur indicio, ad quem numerum historia quaeque pertineat, has distinctiones positas lector advertat, ut, si ad primum numerum regni primitus enotati historia referenda est, primam litteram in explanatione historiae contempletur: et, si quidem eam ex minio viderit, illi tempori applicandam, vel anno sciat, quem suggesserit numerus similiter id est minio figuratus: si vero numerum non puro minio, sed mixto nigro notatum esse perviderit, secundae lineae numero debetur historia: si autem tertio numerorum ordini applicandum est, quod fuerit ascriptum, medium puro minio numerum, et partem reliquam ex solo nigro expressam conspicabitur. quarta numeri linea nihil habebit ex minio, sed indicio erit, quod ipsi historia debeatur, cum minio facta littera in principio enodatione historiae, quae etiam superioribus signis subdenda est, nihilominus apparebit, nullo superius memoratorum signorum in numeris respondere:.  sin vero non minio, sed mixtim nigro rubroque littera fuerit expressa, refulgens ex rubro numerus in quintam numerorum lineam poterit adverti; et ita sexta linea numeri et secunda, septima ut tertia designabitur, octava quoque ut quarta apparenti littera bicolori: cum vero nec in numeris, nec in explanatione historiae ullum illorum, quae praediximus, signorum fuerit, nona linea quod annotatum fuerit, vindicavit: non tamen omnes hi modi requirendi sunt necessaria, cum minor est numerus linearum]

Unde praemonendum puto ut, prout quaeque scripta sunt, etiam colorum diversitates serventur, ne quis irrationabili aestimet voluptate oculis tantum rem esse quaesitam et, dum scribendi taedium fugit, labyrinthum erroris intexat.  Id enim elucubratum est, ut regnorum tramites, qui per vicinitatem nimiam paene mixti erant, distinctione minii separarentur, et eumdem coloris locum quem prior membrana signaverat, etiam posterior servaret.  

Nec ignoro multos fore, qui solita libidine omnibus detrahendi, huic volumini genuinum infigant, quod vitare non potest, nisi qui omnino nil scribit: calumniabuntur tempora,convertent ordinem, res arguent, syllabas eventilabunt, et, quod accidere plerumque solet, negligentiam librariorum ad auctores referent.  

Quos cum possem meo jure repercutere, ut si displicet, non legant, malo breviter placatos dimittere, ut et Graecorum fidem, suo auctori assignent, et quae nova inseruimus, de aliis probatissimis viris libata cognoscant.  Sciendum etenim est, me et interpretis et scriptoris ex parte officio usum, quia et Graeca fidelissime expressi, et nonnulla quae mihi intermissa videbantur, adjeci in Romana maxime historia, quam Eusebius, huius conditor libri, non tam ignorasse, ut erudit[issim]us, sed ut Graece scribens, parum suis necessariam perstrinxisse, mihi videtur.

Itaque a Nino et ab Abraham usque ad Troiae captivitatem pura Graeca translatio est: a Troia usque ad vicesimum Constantini annum nunc addita, nunc mixta sunt plurima, quae de Tranquillo6, et caeteris illustribus historicis curiosissime excerpsi[mus]: a Constantini autem supra dicto anno usque ad consulatum Augustorum Valentis VI et Valentiniani iterum, totum meum est.

Quo fine contentus, reliquum tempus Gratiani et Theodosii latioris historiae stylo reservavi;non quo de viventibus timuerim libera et vere scribere -- timor enim Dei hominum timorem expellit -- sed quoniam, debacchantibus adhuc in terra nostra Barbaris, incerta sunt omnia.

Eusebii interpretata praefatio.7

Mosen gentis Hebraeae, qui primus omnium prophetarum ante adventum Domini Salvatoris divinas leges sacris litteris explicavit, Inachi fuisse temporibus, eruditissimi viri tradiderunt: ex nostris, Clemens, et Africanus, et Tatianus; ex Judaeis, Josephus, et Justus, veteris historiae monumenta replicantes.  Porro Inachus quingentis annis Troianum bellum antecedit: ex ethnicis vero, impius ille Porphyrius in quarto operis sui libro, quod adversum nos casso labore contexuit, post Mosen Semiramim fuisse affirmat, quae apud Assyrios CL ante Inachum regnavit annos.  Itaque juxta eum DCCC paene et L annis Troiano bello Moses senior reperitur.  

Cum haec ita se habeant, necessarium duxi veritatem diligentius persequi, et ob id in priori libello8 quasi quandam materiam futuro operi omnium mihi regum tempora praenotavi, Chaldaeorum, Assyriorum, Medorum, Persarum, Lydorum, Hebraeorum, Aegyptiorum, Atheniensium, Argivorum, Sicyoniorum, Lacedaemoniorum, Corinthiorum, Thessalorum, Macedonum, Latinorum, qui postea Romani nuncupati sunt.

In praesenti autem, stylo eadem tempora contra se invicem ponens, et singularum gentium annos dinumerans, ut quid cuique coaetaneum fuit, ita curioso ordine coaptavi.  Neque me fugit, in Hebraeis codicibus dissonantes aetatum annos inveniri, plusque vel minus, prout interpretibus visum est, lectitari: sequendumque illud potius, quod exemplariorum multitudo in fidem traxit.  

Verum utcumque quis volet, computet: reperiet Inachi temporibus, quem primum Argis regnasse aiunt, patriarcham Hebraeorum fuisse Israelem, a quo duodecim Judaeorum tribus Israelis vocabulum sortitae sunt.  Semiramin autem et Abraham contemporales fuisse, manifestum est: nam Moses, licet junior supra dictis sit, omnibus tamen, quos Graeci antiquissimos putant, senior deprehenditur, Homero scilicet et Hesiodo, Troianoque bello, ac multo superius, Hercule, Musaeo, Lino, Chirone, Orpheo, Castore, Polluce, Aesculapio, Libero, Mercurio, Apolline, et caeteris diis gentium, sacrisque, vel vatibus, ipsius quoque Jovis gestis, quem Graecia in arce divinitatis collocavit.  Hos, inquam, omnes quos enumeravimus, etiam post Cecropem Diphyem primum Atticae regem fuisse convincimus.

Cecropem autem praesens historia Mosi coaetaneum ostendit, et antecedere Troianum bellum annis CCC [/CCCLXXV].  Quod, ne cui dubium videatur, sequens ratio sic probabit: .

quadragesimo secundo anno imperii Augusti CHRISTUS natus [est]; quintodecimo Tiberii anno praedicare orsus est. Si quis igitur, retrorsum annorum supputans numerum, alterum Darii regis Persarum quaerat annum, sub quo templum Jerosolymorum, quod a Babyloniis destructum fuerat, instauratum est, reperiet a Tiberio usque ad Darium annos DXLVIII.  

Darii quippe secundus annus LXV olympiadis anno primo fuit, et Tiberii XV in CCI olympiadem incurrit.  Fiunt ergo inter Darium et Tiberium olympiades CXXXVII, anni DXLVIII, quadriennio in una olympiade supputato.

Deinde secundo Darii anno LXX desolationis templi annus expletur, a quo usque ad primam olympiadem retrorsum numerantur olympiades LXIV, anni CCLVI; qui similiter supputantur a supradicto desolationis templi anno usque ad L annum Oziae regis Judaeorum, sub quo Isaias et Osee fuerunt.  

Itaque prima olympias in Isaiae, et reliquorum incurrit aetatem, qui cum eo prophetaverunt.

Rursum, si a prima olympiade ad superiora tempora et usque ad captivitatem Troiae proveharis, invenies annos CDVI quos et nos in priore opusculo digessimus, et curiosissima Graecorum historia conscribit.  Item apud Hebraeos a supra dicto Oziae anno et temporibus Esaiae prophetae, usque ad Samson et tertium annum Labdon Judicis, supputabis annos CDVI.  Samson autem est, quem in corporis robore Herculi similem ferunt posteri Judaeorum, et mihi videntur non multum inter se distare tempore, si quidem ambo circa Troiae captivitatem fuerunt.  

Post haec iterum ad priora convertere, et, cum CCC tibi et XXIX annos pes retro actus impleverit, Graecorum Cecropem Diphyem et Mosem invenies Hebraeorum.  Nam a XLV Cecropis anno usque ad captivitatem Troiae, et ab LXXX aetatis Mosi anno, in quo populum Israhel de Aegypto eduxit, usque ad Labdon, et Samson Judices, computantur anni CCCXXIX.

Itaque sine ulla ambiguitate Moses et Cecrops, qui primus Atheniensium rex fuit, iisdem fuere temporibus.

Porro iste est Cecrops Diphyes indigena, sub quo primum in arce Oliva orta est, et Atheniensium urbs ex Minervae appellatione sortita nomen.  Hic primus omnium, Jovem appellavit, simulacra reperit, aram statuit, victimas immolavit, nequaquam istius modi rebus in Graecia umquam visis.  

Caetera quoque, quae apud Graecos mira jactantur, posteriora Cecropis annis deprehenduntur;  si autem Cecropis, consequenter et Mosi, qui cum Cecrope fuit.

Post hunc enim scribitur diluvium sub Deucalione, incendium sub Phaetonte, Erichthonius Vulcani et terrae filius, Dardanus qui Dardaniam condidit: de quo Homerus:

Quem primum genuit caelesti Jupiter arce; 9

Liberae quoque raptus et Europae, sacra Cereris atque Isidis, delubrum in Eleusina, frumenta Triptolemi, regnum Trois;

Cuius dii natum Ganymedem, ad sidera raptum, 
Vina Jovis magni voluerunt fundere mensis. 10 

Quo tempore quoque Tantalus et Tityus fuerunt, et Apollo natus est.  Nam Latona, Jovis conjux, per Titya fugit, Latonae autem et Jovis Apollo filius, post quos Cadmus Thebas venit, 

Qui Semelem genuit, de qua pulcherrima proles, 
Liber condignam partu tulit edita frugem. 11 

Porro Liber et reliqui quos mox inferemus, post CC annum Cecropis fuerunt; Linus scilicet, et Zetus, et Amphion, Musaeus, Orpheus, Minos, Perseus, Aesculapius, gemini Castores, Hercules, cum quo Apollo servivit Admeto, post quos facta est Troianae urbis eversio: quam Homerus longo sequitur intervallol; Homerus autem Solone et Thalete Milesio, caeterisque, qui cum iis septem Sapientes appellati sunt, multo prior reperitur.

Deinde Pythagoras exstitit, qui se non sapientem, ut priores, sed philosophum, id est, amatorem sapientiae, dici voluit; quem secutus Socrates, Platonem erudivit: a quo famosa in partes philosophia divisa est.  horum singulos juxta ordinem sequentis historiae suis locis inseremus.

Igitur Moses cunctos quos supra memoravimus, antecedit: quia aetate Cecropis fuisse monstratus est.

Ab LXXX autem anno Mosi, et egressu Israhelis ex Aegypto, rursum ad superiora conversus, usque ad primum annum Abrahae, reperies annos DV, quos similiter a XLV anno Cecropis usque ad Ninum et Semiramin Assyriorum principes supputabis.  Primus quippe omni Asiae, exceptis Indis, Ninus Beli filius regnavit.  Itaque manifestum est, Abraham Nini aetate generatum, juxta eum tamen numerum, quem contractiorem editione Vulgata sermo praebet Hebraeus.

Verum incuriositate ne cesses: et cum divinam Scripturam diligenter evolveris, a nativitate Abrahae usque ad totius orbis diluvium, invenies retrorsum annos CMXLII, item a diluvio usque ad Adam, MMCCXLII, in quibus nulla penitus Graeca, nec Barbara, et, ut loquar in commune, gentilis invenitur historia.  

Quam ob rem praesens opusculum ab Abraham et Nino usque ad nostram aetatem inferiora tempora persequetur; et statim in principio sui Hebraeorum Abraham, Assyriorum Ninum et Semiramim proponet, quia neque Athenarum adhuc urbs, neque Argivorum regnum nomen acceperat, solis Sicyoniis in Graecia florentibus: apud quos temporibus Abrahae et Nini Europem secundum regnasse ferunt.  quod cur etiam nos putemus, ex sequentibus demonstrabitur.

Si enim diligenter enumeres ab ultima aetate Nini, usque ad Troiae captivitatem, invenies annos DCCCXXXIV: item in Sicyone a XXII anno regis Europis, usque ad supradictum tempus, eosdem annos invenies DCCCXXXIV: item apud Aegyptios ab aetate Nini et Semiramidis, quo tempore sextadecima iam dynastia Thebaei Aegyptis imperabant, usque ad vicesimam dynastiam, et regem Aegypti Thuorin, qui ab Homero Polybus vocatur, sub quo etiam Troia capta est, colliguntur etiam supra dicti anni DCCCXXXIV: igitur consequenter uno eodemque tempore in libelli fronte ponimus Abraham, Ninum, Semiramin, Europem, Aegyptiorum Thebaeos: et haec quidem ita se habere, ut praefati sumus, posterior textus ostendet.  

Nunc illud in cura est, ut etiam Hebraeorum annos in quatuor tempora dividamus; 

A nativitate quippe Abrahae usque ad Mosen et egressum Israhelis ex Aegypto, computantur anni DV: a Mose usque ad Solomonem et primam aedificationem templi, anni CDLXXIX, secundum minorem tamen numerum quem tertius Regnorum liber continet, -- fnam juxta volumen Judicum, supputantur anni DC -- a Solomone vero usque ad instaurationem templi, quae sub Dario Persarum rege facta est, colliguntur anni DXII: porro a Dario usque ad praedicationem Domini nostri Jesu Christi, et usque ad quintum decimum annum Tiberii principis Romanorum, explentur anni DXLVIII.  

Itaque simul fiunt ab Abraham usque ad XV Tiberii annum, anni MMXLIV: 

Fiunt simul a Nino a Semiramide usque ad XV Tiberii annum, anni MMXLIV, quos et ab Abraham usque ad Tiberium ostendimus supputatos: a Tiberii autem XV anno usque ad decimum quartum annum Valentis12 , quo interiit, numerantur anni CCCLI, itaque fiunt omnes anni istius historiae MMCCCXCV.

Et, ne forte longus ordo numerorum aliquid turbationis afferet, omnem annorum congeriem in decadas caecidimus, quas ex singularium gentium historiis congregantes sibi in vicem,fecimus esse contrarias, ut facilis praebeatur inventio, cuius Graeci aetate vel barbari, prophetae, et reges, et sacerdotes fuerint Hebraeorum, item qui diversarum gentium falso crediti dii, qui heroes, quae quando urbs condita, qui de illustribus viris philosophi, poetae, principes, scriptoresque variorum operum exstiterint, et si qua alia digna memoria putavit antiquitas. Quae universa in suis locis summa cum brevitate ponemus.


Footnotes

1. Word-order reversal, for emphasis.

2. instrumenta. Lewis & Short: "II.Trop. A. Of writings... B.Ornament, embellishment: felices ornent haec instrumenta libellos. Ov. Tr. 1,1,9."

3. Jerome is here referring to the parallel translations from Hebrew into Greek in the columns of Origen's Hexapla.  The separate columns circulated separately.

4. Horace.

5. This paragraph is a later interpolation.  One family of the manuscripts was reformatted by a later scribe, who wrote this paragraph as an explanation of the new format.  His system placed all the columns of numbers on the left, and all the text at the right.  Which column of numbers the text related to is controlled by colour coding.  This paragraph describes the system, albeit obscurely.  Manuscript L is of this family, and this translation is provisional, pending a visit to the British Library.

1. number=bright red; first letter of text=bright red
2. number=? (Probably black); first letter of text=mixed red/black
3. number=? (probably bright red); first letter of text=middle bright red , rest black
4. number=black; first letter of text=bright red
5. number=red; first letter of text=mixed red/black
6. Like #2
7. Like #3
8. Like #4, two colour
9. number=black; first letter of text=black
The 'probablies' I get by alternating the colour of the numbers.

6. Suetonius.

7. Translated by St. Jerome from Greek into Latin.  The headings in this page are Jerome's.

8. Eusebius' Chronicle is found in Armenian translation in two books.  Book 1 is the Chronography and consists of lists of kings and how long they reigned, for various kingdoms.  Book 2 is the Chronological Canons, which is the table of dates and events.  Jerome only translated book 2, and the two books seem to have circulated separately.  Even in the manuscripts of the Armenian version there is evidence of this, since the end of book 1 and the start and end of book 2 are missing.  This shows that the 2-book combination is copied from two books which circulated by themselves, since the end of book 1 and start of book 2 should be very well protected in the middle of a volume, if they are together.  This preface by Eusebius to book 2 is otherwise lost, being in the missing portion in the Armenian.

9. Homer, Iliad 20.215

10. Homer, Iliad 20.231-235.

11. Homer, Odyssey 11.576-582.

12. Clearly Jerome has altered something here, since Eusebius ended his text in the reign of Constantine.  Probably this sentence originally referred to the 20th year of Constantine, and Jerome updated it to the end of his own version, the death of Valens.


Previous PageTable Of ContentsNext Page

All material on this page is in the public domain - copy freely.  Transcribed by JMB from the text of Fotheringham (1905).  See introduction for details.


Early Church Fathers - Additional Texts