Æternitatem temporis juxta sensum mysticum in se includit, ut alias in Scriptura; quia nunquam a tali somno, id est, conjunctione cum sponso, excitari velit.: 1
Bene et compositè C. Cæsar … de vita et morte disseruit, falsa, credo, existimans, ea quæ de infernis memorantur; diverso itinere malos a bonis loca tetra, inculta, fœda atque formidolosa habere: 1
Cœlum et terra, et omnia quæ in eis sunt, ecce undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles.: 1
Deus versus, et homo verus in unitatem Domini temperatur, ut, quod nostris remediis congruebat, unus atque idem Dei hominumque mediator et mori possit ex uno, et resurgere possit ex altero.: 1
Fuit legis servituti subjectus, ut eam implendo nos ab ea redimeret, et ab ejus servitute.: 1
Generi animantium omni est a natura tributum ut se, vitam, corpusque tueatur.: 1
Hæreses a philosophiâ subornantur. Inde Æones, et formæ nescio quæ, trinitas homines apud Valentinium, Platonicus fuerat; inde Marcionis Deus melior de tranquillitate, a Stoicis venerat. Et ut anima interire dicatur, ab Epicureis observatur, et ut carnis restitutio negetur, de unâ omnium philosophorum scholâ sumitur: … Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid Academiæ et Ecclesiæ? quid hæreticis et Christianis? Nostra institutio de porticu Salomonis est. Nobis curiositate opus non est post Jesum Christum; nec inquisitione post evangelium. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim priùs credimus, non esse quod ultra credere debeamus.: 1
Hoc quidem certum est, hoc vocabulo, summum illum consensum membrorum et capitis (id est, ecclesiæ et Christi) significari, de quo toties Paulus disserit. Deinde ut cum de Deo loquitur, ita, etiam de Christo glorioso disserens Scriptura, ad nostrum captum se demittit. Gloriosum autem ad dextram patris Christum sedere credimus; ubi dicitur nostris malis affici, quod sibi factum ducat quicquid nobis fit injuriæ, ideo clamans e cœlis, Saul cur me presequeris? Altiores speculationes scrutari, nec utile nec tutum existimo.: 1
Hoc quoque notandum, vitulos ad aras humeris hominum allatos non fere litare; sicut nec claudicante, nec aliena hostia placari deos; neque trahente se ab aris.: 1
Hoc tanto et ram ineffabili bono, nemo inventus est dignus; sordet natura sine gratia.: 1
Obedientia importat necessitatem respectu ejus quod præcipitur, et voluntatem respectu impletionis præcepti.: 1
Observatum est a sacrificantibus, ut si hostia quæ ad aras duceretur, fuisset vehementer reluctata, ostendissetque se invitam altaribus admoveri, amoveretur, quia invito Deo eam offerri putabant; quæ vero stetisset oblata, hanc volenti numini dari existimabant.: 1
Omnia diligit Deus, quæ fecit; et inter ea magnis diligit creaturas rationales, et de illis eas amplius quæ sunt membra unigeniti sui. Et multo magis ipsum unigenitum.: 1
Primus est deorum cultus, Deos credere: deinde reddere illis majestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla majestas est. Scire illos esse qui præsident mundo: qui universa vi sua temperant: qui humani generis tutelam gerunt.: 1
Principium culmenque omnium rerum pretii, margaritæ tenent.: 1
Pro dii immortales! Cur interdum in hominum sceleribus maximis, aut connivetis, aut præsentis fraudis pœnas in diem reservatis!: 1
Quamvis speciali cura atque indulgentia Dei, populum Israelitcum constat electum, omnesque alias nationes suas vias ingredi, hoc est, secundum propriam permissæ sunt vivere voluntatem, non ita tamen se æterna Creatoris bonitas ab cationibus admoneret: 1
Quem genui? tuane hæc genitor per vulnera servor,: 1
Quemadmodum enim nobis arrhabonem Spiritus reliquit, ita et a nobis arrhabonem carnis accepit, et vexit in cœlum, pignus totius summæ illuc quandoque redigendæ.: 1
Qui, propter homines liberandos ab æternâ morte, homo factus est, et ita ad susceptionem humilitatis nostræ, sine suæ majestatis diminutione inclinans, ut manens quod erat, assumensque quod non erat; veram servi formam, ei formæ, in qua Deo patri est æqualis, adunaret, ut nec inferiorem absumeret glorificatio, nec superiorem minueret assumptio; salvâ enim proprietate utriusque substantiæ, et in unum coëunte personam, suscipitur a majestate humilitas, a virtute infirmitas, a mortalitate æternitas, et ad rependendum nostræ conditionis debitum, natura inviolabilis naturæ est unita passibili: 1
Quia unusquisque sibi virtutem acquirit; nemo sapientum de ea gratias Deo egit.: 1
Quid autem misericordia, nisi alienæ miseriæ quædam in nostro corde compassio; quâ alicui, si possumus, subvenire compellimur?: 1
Quo fugis Encelade? quascunque accessseris oras,: 1
Quod frequentur in Scriptura, pastoris nomen Deus usurpat, personamque induit, non vulgare est teneri in nos amoris signum. Nam quum humilis et abjecta sit loquendi forma, singulariter erga nos affectus sit oportet, qui se nostrâ causa ita demittere non gravatur: mirum itaque nisi tam blanda et familiaris invitatio ad eum nos alliciat.: 1
Quomodo igitur negat? negat secundum quid; hoc est, negat se ideo rogaturum patrem, ut patrem illis concilet, et ad illos amandos et exaudiendos flectat; quasi non sit suapte sponte erga illos propensus. Voluit ergo Christus his verbis persuadere apostolis, non solum se, sed etiam ipsum patrem illos complecti amore maximo. Et ita patrem eos amare, ac promptum habere animum illis gratificandi, et benefaciendi, ut nullius, neque ipsius filii opus habeat tali intercessione, qua solent placari, et flecti homines non admodum erga aliquem bene affecti: 1
Saluberrime confitemur quod rectissime credimus, Deum Dominumque rerum omnium qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exortura esse præscivit, et scivit magis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam de malis benefacere, quam mala esse non sinere; sic ordinasse angelorum et hominum vitam, ut in ea prius ostenderet quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid posset suæ gratiæ beneficium, justitiæque judicium.: 1
Sensus est de angelis, qui si cum Deo confederantur, aut si eos secum Deus conferat, non habens rationem eorum quæ in illis posuit, et dotium ac donorum quæ in illos contulit, et quibus eos exornavit et illustravit, inveniat eos stolidos. Sanè quicquid habent angeli, a Deo habent.: 1
Super vita; quas vitas? Quas sibi homines eligunt; alius elegit sibi vitam negociandi, alius vitam rusticandi; alius vitam fœnerandi, alius vitam militandi, alius illam, alius illam. Diversæ sunt vitæ, sed melior est misericordia tua super vitas nostras.: 1
Tametsi omnia unus idemque Deus efficit, ut dicitur, — opera Trinitatis ad extra sunt indivisa, distinguuntur tamen personæ discrimine in istis operibus.: 1
Unio substantialis est causa amoris sui ipsius; similitudinis, est causa amoris alterius; sed unio realis quam amans quærit de re amata, est effectus amoris.: 1
Unus verusque Mediator per sacrificium pacis reconcilians nos Deo; unum cum illo manebat cui offerebat; unum in se fecit, pro quibus offerebat; unus ipse fuit, qui offerabat, et quod offerebat.: 1
Voluntatem Dei nosse quisquam desiderat? fiat amicus Deo, quia si voluntatem hominis nosse vellet, cujus amicus non esset, omnes ejus impudentiam et stultitiam deriderent.: 1