Ab Ecclesia Romana non alio discessimus animo, quam ut si correcta ad priorem ecclesiae formam redeat, nos quoque ad illam revertamur, et communionem cum illa in suis porro caetibus habeamus, quod ut tandem fiat, toto animo Dominum Jesum precamur; quid enim pio cuique optatius, quam ubi per baptismum renati sumus, ibi etiam in finem usque vivamus, modo in Domino; ego Hieronymus Zanchius septuagenarius cum tota familia testatum hoc volo toti ecclesiae Christi in omnem eternitatem.: 1
Adverte coeleste consilium: non sapientes aliquos, non divites, non nobiles, sed piscatores et publicanos, quos dirigeret, elegit; ne traduxisse potentia, redemisse divitiis, nobilitatisque auctoritate traxisse aliquos videretur, et veritatis ratio, non disputationis gratia, praevaleret.: 1
Attendite similitudinem ab ipsis bestiis quas domamus. Equus non se domat, camelus non se domat, aspis non se domat; sic et homo non se domat, sed ut dometur equus, bos, camelus, elephantus, leo, aspis, quaeritur homo; ergo Deus quaeratur ut dometur homo.: 1
Audies plerosque dicentes, a quinquagesimo in otiuin secedam, sexagesimus annus ab officiis me demittet; et quam tandem longioris vitae praedam accipis? Quis ista sicuti disponis ire patiatur?: 1
Aut sumus, aut fuimus, aut possumus esse quod hic est.: 1
Bona opera sunt spei quaedam seminaria, caritatis incentiva, occulta praedestinationis judicia, non fiduciae fundamenta, futurae felicitatis praesagia: 1
Coelestis ira quos premit miseros facit, humana nullos.: 1
Communi sermone spreto, exoticum nescio quod idioma sibi fingunt, interea nihil spirituals asserunt.: 1
Compertum est damnata ut haeretica in libris Lutheri, quae in Bernardi, Augustinique libris ut orthodoxa immo et pia leguntur.: 1
Contentionis studium quoddam irritatum ab importunis ostentatoribus doctrinae fidei, longius hujus epistolae auctorem quasi extulisse videri possit, nam hoc in certaminibus semper fieri consuevit.: 1
Contra eam charitatem facit, in qua pendent omnia.: 1
Contumeliosum est in sanctum meritum Christi, asserere secundam justificationem, quae in nostris operibus consistit, majorem et auctiorem et digniorem esse apud Deum quam primam, quae solo merito Christi nititur, et quidem non primam sed secundam justificationem mereri vitam aeternam.: 1
Cum manducas, nequaquam totus manduces, sed corpore tuo suam refectionem postulante, mens suam non negligat, memoria suavitatis domini vel scripurarum poscat meditationes.: 1
Cur non et me quoque torque donas, et insignis hujus ordinis militem creas?: 1
Dantur bonis ne putentur mala, malis ne putentur bona.: 1
Dantur bonis, ne putentur mala; malis, ne putentur bona.: 1
De Job et Christo specialiter exemplificat, Job in Veteri Testamento, Christus in Novo, quorum uni reddita sunt temporalia, alteri aeterna. Sufferentiam Jobi audistis, quanta sustinuit a Diabolo, a praedonibus, ab uxore, ab amicis; et fidem Domini vidistis, oculis scilicet vestris, in cruce pendentem, longanimiter patientem,: 1
Democritus excaecavit seipsum quod mulieres sine concupiscentiâ aspicere non posset, et doleret si non esset potitus: at Christianus salvis oculis foeminam videt; animo adversus libidinem caecus est.: 1
Deus in ipso regenerationis opere adeo potenter in voluntatem agit, ut actualiter resistendi potentia proxima pro illo tempore suspendatur; emotam autem et in actu primo positam resistendi potentiam non quidem funditus extirpat, sed in sua amara radice delitessere permittit.: 1
Diaboli decipientis calliditas, et hominis consentientis voluntas.: 1
Diabolus suadere et sollicitare potest, cogere omnino non potest; non enim diabolus cogendo sed suadendo nocet, nec extorquet a nobis consensum sed petit.: 1
Ecclesia totum mundum convertit sanguine et oratione: 1
Ecclesia vetus has epistolas canonicas et catholicas appellavit, non ut aliis quidquam adimeret, sed ut has illis contra nonnullorum sententias adjungeret.: 1
Effice quicquid novisti nomini tuo honorificum.: 1
Effunditur nobis ultrix imago peccati, nec quietum reum esse permitit.: 1
Epistola Jacobi vere straminea epistola est, collata cum Evangelio Johanniw et ejus Epistola prima, et cum Epistolis Paulinis, imprimis quae ad Romanos, Galatas, Ephesios scriptae sunt; nec enim genium indolemque habet evangelicam: 1
Epistolam hanc, quamvis rejectam a veteribus, pro utili tamen et non contemnenda habeo, vel ob hanc causam quod nihil planè humanae doctrinae offerat, ut legem Dei fortiter urgeat; verum ut meam de illa sententiam candide promam extra praejudicium, existimo nullius esse apostoli: 1
Erat vero ille sicut benevolentiâ praecipuus: ita irâ fervidus.: 1
Eum nulla adversitas dejicit, quem nulla prosperitas corrumpit.: 1
Ex cupiditatibus odia, dissidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur.: 1
Excitata fuit tempore apostolorum opinio, sufficere solam fidem ad salutem obtinendam, si vel maxime bona opera negligerentur, contra quam opinionem Apostolicae Epistolae Petri, Johannis, Jacobi, Judae, maxime dirigunt intentionem, ut vehementer adstruant fidem sine operibus nihil prodesse.: 1
Exquisitior quaeque crudelitas vestra illecebra est; magis sectae, plures efficimur, quoties metimur a vobis: 1
Fides, nisi bonorum operum fructibus perficiatur, justificationein perfectam ac salutem sempiternam conciliare hominibus non potest, ut apertissime testatur Jacobus.: 1
Fuerunt quidam nostrorum vel minus stabilita fide, vel minus docti, vel minus cauti, qui dissidium facerent unitatis vel ecclesiam dissiparent; sed ii quorum fides fuit lubrica, cum Deum nosse se aut colere simularunt, augendis opibus et honori studentes affectabant maximum sacerdotium, et a potioribus victi secedere cum suffragatoribus suis maluerunt, quam eos ferre praepositos quibus concupiebant ipsi praeponi,: 1
Gaudium de veritate omnes volunt, multos expertus sum qui velint fallere, qui autem falli neminem.: 1
Hoc et ratio doctis, et necessitas barbaris, et mos gentibus, et feris natura ipsa praescripsit, ut omnem semper vim quacunque ope possent, a corpore, a capite, a vita sua propulsarent.: 1
Hoc sacramentum illi de cujus morte non timetur, dari non debet.: 1
Homicidii festinatio est prohibere nasci; etiam conceptum utero dum adhuc sanguis in hominem delibatur dissolvere non licet, nec refert natura natam quis eripiat animam an nascentem disturbet.: 1
Hominem illum judicas; arca est; quis aerario, aut plenis loculis invidet?: 1
Homo Deum non nisi ex sensu suo metitur, nec de auctoritate ejus cogitat, quin eam circumcidat, nec de libertate quin ei fibulam impositam velit; Pelagiani omnes nascimur, immo cum supercilio pharisaico. Hic character vix delebilis est: Homo sibi obnoxium Deum existimat, non se Deo: 1
Id agit tota scriptura, ut credamus Deum esse misericordem: 1
Ignis non est diversus et diversa agit; paleam in cineres vertit; auro sordes tollit.: 1
Illa quae aliquando erat meretrix, jam Spiritu. Sancto repleta est, et de praeteritis quidem confitetur, de presentibus vero credit, prophetat et praenunciat de futuris.: 1
Infirmus hostis est qui non potest vincere nisi volentem.: 1
Invidientia vitium diabolicum, quo solus diabolus reus est, et inexpiabiliter reus; non enim dicitur diabolo ut damnetur, adulterium commisisti, furtum fecisti, villam alienam rapuisti, sed homini stanti lapsus invidisti.: 1
Maximum remedium iraedilatio est, ut primus ejus fervor relanguescat, et caligo quae premit mentem aut resiliat aut minus densa sit; graves habet impetus primo.: 1
Meliori major affectus, indigentiori major effectus, tribuendus est: 1
Mirum novumque dictu quod patri exhibeatur petitio et filius exaudiat, cum exauditio ad eum pertineat cui est porrecta petitio.: 1
Miserum te judico quod nunquam fuisti miser; transistis sine adversario vitam; nemo sciet quid potueris; ne tu quidem ipse; opus est ad notitiam sui experimento, quae quisque posset nisi tentando non didicit.: 1
Nec ego te, nec tu me, sed ambo audiamus apostolum: 1
Nec sane, quantum arbitror, putandum est leve esse peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi, si illam distantiam sedendi ac standi ad honores ecclesiasticos referamus; quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris ecclesiae, contempto paupere instructiore atque sanctio re.: 1
Nemo securus esse debet in ista vita quae tota tentalio nominatur.: 1
Nemo tam divos habuit faventes crastinum ut possit sibi polliceri.: 1
Nemo te quaerere potest, nisi qui prius invenerit; vis igitur inveniri ut quaeraris, quaeri ut inveniaris; potes quidem inveniri, non tamen praeveniri: 1
Neophytos collocant, ut gloriâ eos obligent, quia veritate non possunt: 1
Nescio an dicenda sit vita mortalis, an vitalis mors.: 1
Noluit prius eligere senatores, sed piscatores, magna artificis misericordia! Sciebat enim quia si eligeret senatorem, diceret senator, dignitas mea electa est, &c. Et paulo post.—Da mihi, inquit, istum piscatorem, veni tu pauper, sequere me, nihil habes, nihil nosti, sequere me.: 1
Non attendendum quid alii ante nos fecerint, sed quid Dominus, qui ante omnes.: 1
Non judicamus ex personis fidem, sed ex fide personas.: 1
Non minae civium, non bellorum pericula, non incendia patriae, non suorum pericula terrent: disce, vir, disce, Christiane, quomodo veruin Jesum sequi debeas, quando faemina contempsit omnia sua.: 1
Non periclitor dicere ipsas scripturas ita dispositas esse, ut materiam subministrarent haereticis.: 1
Non posse praetenditur, non velle in causa est.: 1
Non possunt in coelum aspicere, quoniam mens eorum in humum prona, terraeque defixa est; virtutis autem via non capit magna onera portantes.: 1
Non sic me Pupistae lacerant ac illi amici uostri.: 1
Non torquendus quia homicida es, quia fornicator, sed tantum quia dives, quia divitiis male uteris, quia datas tibi divitias ad opus sanctum non intelligis: 1
Novis semper cupiditatibus occupati, non quid habeamus, sed quid petamus, inspicimus; non in id quod est, sed quod appetitur intenti.: 1
Nunquam citius proficitur quam in castris rebellium, ubi ipsum illic esse promereri est: 1
O animula vague a blandula, quos nunc adibis locos! nec dabis ut solebas jocos: 1
O homo, in praeceptione cognosce quid debeas habere, et in correptione cognosce tuo te vitio non habere.: 1
Observatum est a sacrificantibus, ut si hostia quae ad aras duceretur fuisset vehementer reluctata, ostendissetque se invitam altaribus admoveri, amoveretur, quia invito deo eam efferri putabant; quae vero stetisset oblata, hanc volenti numini dari existimabant.: 1
Omne virtutis nostrae meritum est vitium, et omnis humana justitia injustitia est si stricte judicetur.: 1
Omnia dicta tanti existimantur, quantus est ipse qui dixerit, nec tam dictionis vim atque virtutem quam dictatoris cogitant dignitatem.: 1
Opera non sunt causa quod aliquis justus sit apud Deum, sed potius sunt executiones et manifestationes justitiae: 1
Opus bonum optime factum mortals peccatum est,; et paulo post, `Omne opus justi damnabile est, et mortale peccatum, si judicio Dei judicetur.: 1
Ostendit Dominus quam invitus puniat, etiam gravissimos peccatores, dicens quod clamor Sodomorum ad se ascenderit; hoc est dicere, misericordia quidem mea suadet ut parcam, sed tamen peccatorum clamor cogit ut puniam.: 1
Paulus cum negat nos ex operibus justificari, nomine operum perfectam per totam vitam legis divinae observationem intelligit, nec aliud quidquam dicere vult, nisi nos ex merito ipsorum operum nequaquam justificari coram Deo, non autem ad nos coram ipso justificandos nulla opera nostra requiri; sunt enim opera, id est obedientia quam Cliristo praestamus, licet nec efficiens, nec meritoria, tamen causa sine qua non justificationis coram Deo atque aeternae salutis.: 1
Paulus ea a fide opera removet quae perpetuum perfectissimumque per omnem vitae cursum obedientiam continent. Jacobus vero ea intelligit opera quae homines spe praemiorum divinorum ducti ex animo, omnibusque viribus perficiunt, quamvis omni prolapsione nequaquam careant, habitus tamen vitiorum quidem omnium exuisse, omnium autem virtutum sibi comparasse, merito dici possint.: 1
Paulus loquitur de prima justificatione, et nomine operum intelligit opera quae fiunt sine fide et gratia, solis viribus liberi arbitrii. Jacobus autem de secunda justincatione: 1
Peccatum quod alter incurrit operando, tuum facis obloquendo.: 1
Penes reges est inferre bellum, penes autem Deum terminare: 1
Penes reges est inferre bellum; penes autem Deum terminare.: 1
Per conventum significantur coetus seu cougregationes publicae profanae, in quibus conveniebant Christiani ut justis legibus et arbitris domesticas vel politicas communesque lites dirimerent.: 1
Pericula non respicit martyr, coronas respicit.: 1
Quantum flevimus in hymnis et canticis suavisonantis ecclesiae, &c.: 1
Quare ante omnia? Jurare pejus est quam furari? Jurare pejus est quam adulterare? Jurare pejus est, quam hominem occidere? Absit; quare ergo ante omnia? Ne surrepat vobis consuetudo jurandi; ut te adversus consuetudinem infensissimum redderet.: 1
Quem discordiae, quem caedes civium, quem bellum civile delectat, eum ex numero hominum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto.: 1
Quemadmodurn canis assistens mensae, si viderit hominem vescentem, subinde aliquid eorum quae in mensa sunt ipsi projicientem, manet assidue: quod si semel atque iterum sic astitit ut discesserit nihil adeptus, protinus abstinet, veluti qui jam frustra et incassum assistat; itidem et diabolus jugiter nobis inhiat; si quod blasphemum verbum ipsi ceu cani projiciamus, hoc accepto rursus aggreditur; quod si perseveraveris gratias agere, jugulaveris illum fame celeriterque abegeris.: 1
Reliquit haec sane Deus humanis ingeniis eruenda; tamen fieri non potest quin ipsius sint omnia, qui et sapientiam tribuit homini ut inveniret, et illa ipsa quae possunt inveniri primus invenit.: 1
Sacramentum extremae unctionis non nisi petentibus verbo vel signo dari debet: 1
Sancti ad salutem per omnia exaudiuntur, sed non ad voluntatem, ad voluntatem etiam Daemones exauditi sunt, et ad porcos quos petiverant ire missi sunt.: 1
Sapiens ad omnem incursum munitus et intentus, non si paupertas, non si ignominia, non si dolor impetum faciant, pedem referet; iuterritus et contra illa ibit et inter illa.: 1
Singulos dies singulas vitas puta, et quotidie demitur aliqua pars vitae; hunc ipsum quem vivimus diem cum morte dividimus.: 1
Sola cognitio Dei, quam Deus animo ejus indidit, eam eximit a culpa, tanquam solutam communi lege, quamvis ad eum usque diem obstricta fuisset suis popularibus; ubi tamen co-optata fuisset in corpus Ecclesiae, nova conditio manumissio fuit a jure societatis, quo jure devinciuntur cives.: 1
Sola fides justificat, sed non fides quae est sola: 1
Tunc magis irascitur Deus cum non irascitur; non enim cum nescio sed cum sentio te iratum, tunc maxime confido propitium.: 1
Turbo quidam animos nostros rotat, et involvit fugientes petentesque eadem, et nunc in sublime allevatos, nunc in infima allisos rapit.: 1
Turcicum imperium, quantum quantum est, mica est quam paterfamilias canibus projicit.: 1
Turpe est cedere oneri, et luctari cum officio quod semel recepisti; non est vir fortis et strenuus qui laborem fugit, nec crescit illi animus ipsa rerum difficultate.: 1
Unde apparet quo sensu dicit, fidem sine operibus mortuam esse, non quod sentiat opera esse formam fidei, sed quod sentit opera esse concomitantia fidei, sic at halitus concomitatur vitam corporis.: 1
Unguo te oleo sancto in nomine Patris, &c., ut more militis praeparatus, &c.: 1
Ut dominetur aliis prius servit; curvatur obsequio ut honore donetur.: 1
Vix satis mirari possum quid praeceptoribus quibusdam scholasticis, viris certe gravibus nostri saeculi, in mentem venerit, ut nunc quoque temporis, post tam diu revelatum Christum, sine Christi notitia salutem cuiquam aeternam contingere posse confirment.: 1