Chapter 4
1Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 2in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam 3prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem 4quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 5sanctificatur enim per verbum Dei et orationem 6haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es 7ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem 8nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae 9fidelis sermo et omni acceptione dignus 10in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium 11praecipe haec et doce 12nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate 13dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae 14noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii 15haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus 16adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt