Contents

« Prev Romans 6 Next »

Chapter 6

1quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet 2absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo 3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus 4consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus 5si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus 6hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato 7qui enim mortuus est iustificatus est a peccato 8si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo 9scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur 10quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo 11ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu 12non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius 13sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo 14peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia 15quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit 16nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam 17gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis 18liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae 19humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem 20cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae 21quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est 22nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam 23stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

« Prev Romans 6 Next »
VIEWNAME is workSection