Contents

« Prev Romans 5 Next »

Chapter 5

1iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum 2per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei 3non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur 4patientia autem probationem probatio vero spem 5spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 6ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est 7vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori 8commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus 9Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum 10si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius 11non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus 12propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt 13usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est 14sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri 15sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit 16et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem 17si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum 18igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae 19sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi 20lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia 21ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

« Prev Romans 5 Next »
VIEWNAME is workSection