Chapter 7
1dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent 2qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram 3et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero 4tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis 5et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium 6locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis 7et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto 8et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas 9et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo 10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam 11venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri 12cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum 13et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius 14mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque 15et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri 16et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem 17cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto 18quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph 19hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur 20eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui 21exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium 22et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis 23cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel 24et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio 25existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt 26sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum 27qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos 28numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium 29fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos 30et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi 31Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini 32ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare 33dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est 34videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum 35hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo 36hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta 37hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me 38hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis 39cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum 40dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei 41et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum 42convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel 43et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem 44tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat 45quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David 46qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob 47Salomon autem aedificavit illi domum 48sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit 49caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est 50nonne manus mea fecit haec omnia 51dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos 52quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis 53qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis 54audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum 55cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei 56exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum 57et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus 58et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum 59positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius