Chapter 6
1in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum 2convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis 3considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus 4nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus 5et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum 6hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus 7et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei 8Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo 9surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano 10et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur 11tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum 12commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium 13et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem 14audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses 15et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli