Angelo Ecclesiæ Ephesi scribe; Quod si de Angelo superiorum cœ lorum, et non de præpositis Ecclesiæ vellet intelligi, non consequenter diceret: Sed habeo adversum te, quod caritatem primam reliquisti. Hoc de superioribius Angelis dici non potest, qui perpetuam retinent caritatem, unde qui defecerunt et lapsi sunt, diabolus est et angeli ejus.: 1
Ante omnia, fratres, hoc in nomine Domini et admonemus quantum possumus et præcipimus, ut quando auditis exponi sacramentum Scripturæ narrantis quæ gesta sunt, prius illud quod lectum est credatur sic gestum quomodo lectum est, ne subtracto fundamento rei gestæ, quasi in aëre quæratis ædificare.: 1
Apte ergo illa satietas celestis gloriæ manna [absconditum?] vocatur, quia juxta Pauli vocem nec oculus vidit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se.: 1
Attamen ut Ecclesias has agnoscamus pro typicis, sive significantibus ex Dei intentione alias Ecclesias aliorum locorum et temporum, oportet nos a Deo doceri. Typos enim, non magis quam allegorias, pro lubitu nostro in Scripturam inferre licet, cum non sit ἰδίας ἐπιλύσεως: 1
Aurum in figuris et symbolicis locutionibus significat id quod est omnium optimum, quod omnia perficit, et a nullo perficitur; sed in se est perfectissimum et purissimum, nullique mutationi obnoxium; quemadmodum aurum omnium metallorum perfectissimum est, et ab alliis non perficitur; sed quibus accedit ea perficit, et nec temporis, nec ignis, omnium destructoris violentiam injuriamque sentit.: 1
Bis acutus duobus Testamentis, legis antiquæ, et legis novæ: 1
Cantico nunquam utuntur Scriptores Novi Testamenti: 1
Clavem Davidis vocat, quia ea regia clavis, et is tempore ministerii sui clausit et aperuit, typum Christi gerens: 1
Deleantur de libro viventiumn, et cum justis non scribantur, non sic accipere debemus quod quemquam Deus scribat in libro vitæ;, et deleat illum; si homo dixit, Quod scripsi scripsi, Deus quemquam scribit et delet? . . Isti ergo quomodo inde delentur, ubi nunquam scripti sunt? Hoc dictum est secundum spem ipsorum, quia ibi se scriptos putabunt: 1
Dicis quod sum dives et locupletatus, sive videlicet per scientiæ cognitionem, sive per Scripturæ prædicationem, sive per secularis eloquentiæ nitorem, sive per sacramentorum administrationem, sive per pontificialis apicis dignitatem, sive per vulgi laudem inanem.: 1
Dignitas hic notat proportionem, et congruentiam, quæ erat inter statum gratiæ quo fuerant in his terris, et gloriæ quam Dominus ipsis decreverat, æstimandam, ex ipsâ lege gratiæ.: 1
Discus qui quatuor lineis continebatur orbis terrarum crat in quatuor partibus. Has quatuor partes sæpe Scriptura commemorat, orientem et occidentem, aquilonem et meridiem. Ideo quia totus orbis per Evangelium vocabatur, quatuor Evangelia conscripta sunt.: 1
Dominus non nisi ob antiquitatem veritatis in Apocalypsi albo capite apparuit: 1
Ducit autem phrasis nos manifeste ad cogitandum de mannâ illo, quod ex jussu Dei in urnâ reponendum erat in sacratissimo Tabernaculi conclavi, per divinam providentiam ab omni corruptione præservandum; . . . . quod manna vere symbolum fuit Christi virtute obedientiæ suæ in cœ lum translati, et ibi delitescentis, usque quo Ecclesia ipsius luctam suam in his terris absolverit.: 1
Eas [profanas epulas] si quis generosâ fidei constantiâ, una cum omnibus blandientis seculi deliciis atque illiciis fortiter spreverit, sciat se satiatum iri suavissimis divinæ tam gratiæ quam gloriæ epulis, quorum suavitatem nemo rite æstimare novit, nisi qui gustavit. Propterea autem mannæ absconditæ: 1
Ego sum primus et novissimus. Primus per creationem, novissimus per retributionem. Primus, quia ante me non est formatus Deus; novissimus, quia post me alius non erit. Primus, quia a me sunt omnia; novissimus, quia ad me sunt omnia; a me principio, ad me finem. Primus, quia Ego sum causa originis; novissimus, quia Ego judex et finis.: 1
Filius meus es Tu, Ego hodie genui Te; non ad Virginis partum, neque ad eam quæ ante tempora est generationem, sed ad primogenitum ex mortuis pertinere apostolica auctoritas est: 1
Flagellat, inquit, omnem filium quem recipit. Et tu forte exceptus eris? Si exceptus a passione fiagellorum, exceptus a numero filiorum.: 1
Forte utilius videatur obtineri animam a carne, quam residere in suis propriis voluntatibus. Namque quoniam nec calida dicitur esse, nec frigida, sed in medio quodam tepore perdurans, tardam et satis difficilem conversionem poterit invenire. Si vero carni adhæreat, ex his ipsis interdum malis quæ ex carnis vitiis patitur, satiata aliquando et repleta, velut gravissimis oneribus luxuriæ ac libidinis fatigata, facilius et velocius converti a materialibus sordibus ad cœ lestium desiderium et spiritualem gratiam potest.: 1
Habet enim divina institutio Scripturæ instar augusti palatii, in quo ordine consideant innumeri seniores, qui viritim admissum novum discipulum erudiant, a collegis suis dicta confirment, roborent, explicent, illustrent, nunc fusius dicta contrahant, nunc contractiora diffundant et diducant, generalius dicta distinguant, distincta generatim innuant, regulas exemplis fulciant, exempla in regulis judicent, ita ut omnium de eâdem re agentium dictorum is sensus accipi debeat, qui est ullius, et qui nulli refragetur, et plena institutio ea demum censeri quæ omnium virorum Dei sit vox, συμφωνία : 1
Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium quo est universa Ecclesiæ significata perfectio. Propter quod et Johannes Apostolus ad septem scribit Ecclesias, eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere: 1
Honestatis aut utilitatis causâ rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna perpessio: 1
Hujus spiritualis et occulti mannæ sapor latet in occulto, nisi gustando sentiatur.: 1
II. Quia mundanorum hominum nemo dulcedinem hujus novit : 1
III. Quia communio ista non in diem est, uti manna quotidiana, sed perpetua, uti illa quæ seposita coram Domino a putrefactione et vermibus immunis erat (Joh. vi. 27: 1
Imago regis hostes suos facillimâ operâ conterentis et dispergentis.: 1
In ratione bene consideratâ stabilis et perpetua mansio: 1
In tribulatione fidelibus maxime hic liber sapit. Asiatica Ecclesia, præsertim a floridissimo Constantini tempore, minus magni æstimavit hunc librum. Africana Ecclesia, cruci magis obnoxia, semper hunc librum plurimi fecit.: 1
Nullibi id dicunt [antiqui] quod viri isti eruditi volunt, quibuscum hæc nobis instituta disputatio est; nimirum proprie, literaliter atque ex intentione Spiritûs Sancti verbis harum Epistolarum delineari, non quod Johannis tempore in Asiæ Ecclesiis agebatur, sed quod in universali Ecclesiâ septem temporum periodis ordine succedentibus futurum erat. Id non liquet antiquorum ulli vel in mentem venisse.: 1
Omnia purgat ignis edax, vitiumque metalli Excoquit.: 1
Omnino igitur existimo Spiritum S. sub typo et emblemate septem Ecclesiarum Asiæ nobis mystice et prophetice voluisse depingere septema variantes status Ecclesiæ Christianæ, quibus successive conspiceretur usque ad adventum Domini et omnium rerum finem, phrasibus desumptis a nominibus, conditione et attributis ipsarum illarum Ecclesiarum Asiæ nobiliorum, quæ ad hunc usum et scopum sapienter adhibuit; sic tamen ut ipsæ illæ Ecclesiæ Asianæ simul in hoc speculo se ipsas videre, suasque tam virtutes quam vitia ex illis epistolis cognoscere, et quæ in iis sunt admonitiones et exhortationes ad se ipsas quoque referre et applicare possent; quippe quod summa suadet jubetque ratio. Quod enim alterius rei typum et figuram sustinebit symbolicam, ita affectum esse oportet ut attributa subjecti analogi in ipsâ illâ re figurante omnium primo demonstrari possint.: 1
Partes hujus libri passim inter se respiciunt. Omnino structura libri hujus prorsus artem divinam spirat; estque ejus quodam modo proprium, ut res futuras multas, et in multitudine varias, proximas, intermedias, remotissimas, maximas, minimas, terribiles, salutares, ex veteribus prophetis repetitas, novas, longas, breves, easque inter se contextas, oppositas, compositas, seque mutuo involventes et evolventes, ad se invicem ex intervallo parvo aut magno respicientes, adeoque interdum quasi disparentes, abruptas, suspensas, et postea de improviso opportunissime sub conspectum redeuntes, absoluto compendio complectatur; atque his rebus, quæ complectitur liber, structura libri exacte respondet. Itaque in omnibus suis partibus admirabilem habet varietatem, spirasque pulcerrimas, simulque summam harmoniam, per ipsas anomalias, quæ illam interpellare videntur, valde illustratam.: 1
Phrasis nata haud dubie in scholâ sanctorum virorum qui fidem et spem Ecclesiæ post reditum ex exilio Babylonico explicarunt.: 1
Primogenitus ideo dicitur quia nullus ante Ipsum non moriturus surrexit.: 1
Quæ Eliakimo promittitur prærogativa dignitatis, fore ut claves gerens Domûs Davidis clauderet et aperiret solus, et omnis ab eo suspenderetur sarcina et decus Domûs Davidis (in quam hic cadit emphasis): tam magnifice et ample dictum est, ut plus dixisse videretur Propheta quam debebat, si id in aliquo subjecto nobiliore, cujus Eliakimus typum gerere poterat, olim illustrius non consequeretur exemplum. Certe sunt verbi prophetici recessus profundi.: 1
Quæ beneficia Dominus vult ut emant, h. e. secundum conditiones fœderis gratiæ pro iis expendant pretium abnegationis sui ipsius et mundanarum cupiditatum; quod hic non habet rationem meriti, sed tamen pretii, quia in regeneratione homo allis quibusdam, rebus sibi hactenus caris renunciat, ut pretioso dono justitiæ Christi potiatur.: 1
Quam exigit [fidelitatem] usque ad mortem, non tam terminum temporis notans, quanquam et ad metæ nostræ finem sit perseverandum, quam quidem gradum mali, in quo fidelitas nostra demonstranda est, ut mortem ipsam in causâ fidei et pietatis subire non detractemus.: 1
Qui enim adhuc in peccatis est, conversionis fiduciam non amittit. Qui vero post conversionem tepuit, et spem, quæ esse potuit de peccatore, subtraxit. Aut calidus ergo quisque esse, aut frigidus quæritur, ne tepidus evomatur, ut videlicet aut necdum conversus, adhuc de se spem conversionis præbeat, aut jam conversus in virtutibus inardescat.: 1
Qui gladius utrâque parte dicitur acutus, quia in Veteri Testamento amputavit vitia carnalia, in Novo etiam spiritualia. Utrâque parte acutus est, quia qui foris in nobis amputat luxuriam carnis, intus resecat malitiam cordis. Utrâque parte acutus est, quia in his qui contemnunt que præcepit, corpus et animam punit. Utrâque parte acutus est, quia malos et a bonis discernit, et singulis quod merentur reddit.: 1
Quomodo Deus non est, qui dat Spiritum Sanctum? Immo quantus Dens est, qui dat Deum?: 1
Reges eos in virgâ ferreâ; quanquam ipsum reges: 1
Secundum ea quæ Johannes in Apocalypsi scribit, unicuique Ecclesiæ generaliter Angelus præest, qui vel collaudatur pro bene gestis populi, vel etiam pro delictis ejus culpatur. In quo etiam stupendi mysterii admiratione permoveor, quod intantum Deo cura de nobis est, ut etiam Angelos suos culpari pro nobis et confutari patiatur. Sic enim cum pædagogo traditur puer, si forte minus dignis, nec secundum paternam nobilitatem imbutus appareat disciplinis, continuo culpa ad pædagogum refertur, nec ita puer a patre ut pædagogus arguitur.: 1
Si audacter expedit loqui Scripturarum sensum sequenti, per singulas Ecclesias bini sunt Episcopi, alius visibilis, alius invisibilis; ille visui carnis, hic sensui patens. Et quomodo homo, si commissam sibi dispensationem bene egerit, laudatur a Domino, si male culpæ et vitio subjacet, sic et Angelus.: 1
Sic et duas Græciæ litteras summam et ultimam sibi induit Dominus, initii et finis concurrentium in se figuras; uti quemadmodum α: 1
Significant perspicaciam divinæ et puræ mentis omnia arcana pervadentis: 1
Sub earum nomine tacite comprehendit et alias Ecclesias, quia earum status et qualitates ad septem quasi genera possunt revocari, quorum exemplum præbent illæ Asiatiæ.: 1
Testis fidelis, quia de omnibus quæ per Eum testificanda erant in mundo testimonium fidele perhibuit. Testis fidelis, quia quæcunque audivit a Patre fideliter discipulis suis nota fecit. Testis fidelis, quia viam Dei in veritate docuit, nec Ei cura de aliquo fuit, nec personas hominum respexit. Testis fidelis, quia reprobis damnationem, et electis salvationem nunciavit. Testis fidelis, quia veritatem quam verbis docuit, miraculis confirmavit. Testis fidelis, quia testimonium Sibi a Patre nec in morte negavit. Testis fidelis, quia de operibus malorum et bonorum in die judicii testimonium verum dabit.: 1
Titulos sibi sumit [Christus] qui præsenti rerum conditioni conveniunt. Unde varium suæ gloriæ radium in singulis Epistolis spargit, pro variâ fortunâ quâ sunt Ecclesiæ.: 1
Tot tantæque sunt pastorum obligationes, ut qui vel tertiam earum partem reipsâ impleret, sanctus ab hominibus haberetur; cum tamen eo solo contentus, gehennam non esset evasurus: 1
Unde et septem Ecclesiis scribit Johannes Apostolus, ut unam Catholicam, septiformis gratiæ plenam Spiritu designaret: 1
Urna mannæ reposita, intellectus Verbi Dei subtilis et dulcis.: 1
Ut autem unam et eandem omnipotentiam Patris ac Filii esse cognoscas, audi hoc modo Joannem in Apocalypsi dicentem, Haec dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. Qui enim venturus est, quis est alius nisi Christus?: 1
Ut tamen verum fatear, probabile videri possit Dominum orationem suam hoc loco ita temperâsse, ut non ad simplicem aliquem ritum, apud Græcos receptum, hic loci alluserit, sed phrasin suam mutuatus sit a duobus illis ritibus supra commemoratis, inter se compositis, qui licet diversi fuerint generis, in tertio tamen, quod dicitur, inter se conveniebant.: 1
Ut tentemini; non simplici probatione constantiæ, quo pacto Deus tentat suos, sed incitatione ad malum et infidelitatem, quo pacto Deus neminem tentat.: 1
Vera et solida fides, quæ sustinere possit afflictiones.: 1
Verba hæc manifeste respiciunt historiam Bileami: in quâ habemus, primo quidem, Angelum Domini stricto ense: 1
Vestimenta alba, h. e. justitiam Christi, verâ fide acceptam, quæ nos obtegat quâ parte nudi, id est, expositi sumus ardenti iræ Dei; tum quoque habitus Christianarum virtutum, quæ faciunt ut quis cum fiduciâ absque pudore coram Deo et sanctis ausit comparere, inter quas eminent caritas, simplicitas, humilitas et zelus.: 1
Vult ergo semper introire; sed a nobis ne introeat excluditur. Ipse quidem semper ut illuminet promptus est; sed lumen sibi domus ipsa obseratis aditibus excludit. Quæ si cœ perit patere, illico introibit, modo solis, qui clausis fenestræ valvis introire, prohibetur, patentibus vero totus immittitur. Est enim Verbum Dei Sol justitiæ, adsistens unicuique ut introeat, nec moratur lucem suam repertis aditibus infundere.: 1