Contents
« Prev | Oratio Funebris. | Next » |
ORATIO FUNEBRIS88 Reprinted from the same volume which contains the Life and Will. Sec Advertisement to the Appendix, vol. vii. of the present edition.
IN OBITUM
REVERENDISSIMI ET CLARISSIMI VIRI
ROBERTI SOUTH, S. T. P.
QUOD populis humanitatis et literarum laude florentibus solenne olim fuit, ut celeberrimi cujusque viri exequiis orationem publice habendam instituerent, quae defuncti merita et virtutes commemoraret; ita nobis, alias si unquam, in praeclarissimi hujus viri funere celebrando aequum est fieri. Neque dubito quin vos, auditores, quotquot adestis, honores omnes, qui ad mortuum deferri possunt, quibus pompa funebris decorari potest et cohonestari, venerando viro, cujus reliquias ante vos positas intuemini, facile concedatis. Vereor autem ne inter vos sint, qui indignentur munus hoc mihi potissimum demandatum, et inique ferant, viri doctissimi et celeberrimi oratoris praedicationem a puero, qui literas labris primoribus vix gustaverit, susceptam. At reputent illi, quod Romae, quod Athenis, ubi praestantissimi vigebant oratores, non semper usitatum erat homines doctos et disertos ad hoc munus evocari; sed ii, qui forte fuerint viro defuncto vel affinitate vel beneficiis devincti, hanc provinciam libenter susceperunt, non eloquentiae confisi suae, sed volentes aliquod grati animi exhibere testimonium.
Liceat itaque nobis pro beneficiis acceptis, sine invidia, gratiam referre. Liceat insigni huic viro supremum munus persolvere, qui qualis quantusque fuit, nobis tamen aliquo affmitatis jure conjunctus est. Superbius quidem hoc a me cxviiiet arrogantius diceretur, nisi vir ille venerandus, quamdiu in vivis esset, idem hoc soleret laetus commemorare: nihil illi frequentius, nihil libentius in ore erat, quam se in nostro bonarum literarum seminario pueritiam posuisse, adeoque illum non pudebat ex his olim umbraculis prodiise, ut inter plurimos illos quos meruit et adeptus est honores, hoc quotidie jactitaret: eoque dulciorem hujus loci memoriam foveret, quia semina hie feliciter jacta in messem uberiorem indies accreverunt: et sane ita accreverunt, ut schola nostra, doctissimorum virorum foecunda mater, a nullo unquam alumno ampliorem duxerit gloriandi materiam. Cum enim ex hoc ludo literario in aedem amplissimam praestantissimis hominum ingeniis semper affluentem cooptaretur, primo inter suos inclaruit, mox etiam extra domesticos parietes notus est, et tandem ita percrebuit doctrinae illius et eloquentiae fama, ut ex plurimis, qui tum ibi floruerunt, summi ingenii hominibus, unus ille deligeretur, qui celeberrimae Academiae sensus explicaret, et dicendo adornaret.
Insigni huic muneri sustinendo quam par fuerit, si taceret hominum memoria, satis testantur quae in ecclesiae emolumentum et subsidium reliquit scripta immortalia. Notum est vobis, auditores eruditissimi, quanta sit in illis, quam varia et multiplex doctrina, quae in disserendo subtilitas, qui in refutando nervi, quod ingenii acumen, quae dicendi copia et majestas.
His armis instructus in aciem prodiit, ecclesiae et monarchiae acerrimus propugnator; haec tela in homines nefarios utrisque perniciem molientes strenuus contorsit, neque signa prius deseruit, quam graves illas tempestates restituto rege sedatas, et restinctos malevolorum impetus videret.
Jam tandem optimo cuique patebat ad honores via; et inter multos, qui aequissima ceperunt meritorum praemia, insignis hic vir ad summam dignitatem feliciter coactus est; iis scilicet in aedibus quibus eductus alitusque fuerat, sedes amplissimas obtinuit.
Dici sane vix potest, utrum huic an aedibus illis hoc evenerit optatius. Hic certe gaudebat, quod iis potissimum in locis, quos ex omnibus dilexit plurimum, fortunarum suarum cxixsedem collocaret; nec minus gaudebant illae, eximium hunc virum, quem altera puerum fovisset, altera aluisset adolescentem, utrisque dehinc ornamento fore et praesidio. Neque quidem eas haec spes frustrata est. Siquidem immensa quam egregius hic vir per totum vitae cursum meritissimo reportavit gloria, ad illas etiam aliqua ex parte redundavit.
Non enim quieti se dedit, neque vitam, quam in publicum commodum protraxit Deus, in otio consumpsit. Quos subiret labores, quas vigilias pertulerit, ex praeclaris iis quas frequenter habuit concionibus, ex doctissimis quos diligenter confecit libris, nemini ignotum est. Neque vestrum plerosque latere arbitror, quot et quantae in illo extiterint virtutes, quae vitam privatam ornant, neque tam celebrem quam bonum virum indicant.
Quali animo in egenos fuerit, satis testantur quas intra unam parochiam munificentissime erogarit opes; quali erga Deum pietate (quanquam hoc in scriptis omnibus et vitae quotidianae usu videre erat) maxime declaravit sacrorum frequentatio: quamdiu enim per valetudinem licuit, horas sacris celebrandis institutas ita observabat, ut sol vices diurnas et nocturnas vix obiret constantior. At ingravescente paulatim senectute, et morte appropinquante, quam neque animi dotes egregiae, neque pietas eximia potest propulsare, vir optimus, qui huic saeculo abunde profuisset, venturis etiam saeculis prospexit; et ut doctrinam immensam libris mandatam posteris reliquit, sic opes quae ex effusa largitione tandem superfuerant, ita legavit, ut literarum studio et pietati promovendae per omne aevum inservirent.
His rebus confectis, quasi in aliorum commoda omnino natus fuisset, e vita excessit vir praestantissimus; cujus dum inter illustrissimorum virorum tumulos conquiescent reliquiae, nemini secundus, literatorum et bonorum omnium sempiterna vigebit memoria.
« Prev | Oratio Funebris. | Next » |