Atque illud absurdum est, quod ii qui monentur, eam molestiam quam debent capere non capiunt, eam capiuns quâ debent carere. Peccâsse enim se non anguntur, objurgari molestè ferunt: Quod contrà oportebat, delicto dolere, objurgatione gaudere.: 1
Dic quàm turpe sit, plus sibi ingerere quàm capiat, & stomachi sui non nôsse mensuram; quàm multa ebrii faciant, quibus sobrii erubescant; nihil aliud esse ebrietatem quàm voluntariam infantam: 1
Dimitte istas voluptates turbidas, magno luendas: non venturæ tantum, sed & præteritæ nocent. Quemadmodum scelera etiamsi non sint deprehensa cùm fierent, solicitudo non cum ipsis abit; ità voluptatum improbarum etiam post ipsas pœnitentia est: Non sunt solidæ, non sunt fideles; etiamsi non nocent, fugiunt: 1
Dives est, non qui plus habet, sed qui nihil cupit: 1
In hoc fidei populi credamus, Nihil esse grato animo honestius. Omnes hoc urbes, omnes etiam ex Barbaris regionibus gentes conclamabunt: In hoc bonis malisque conveniet. Erunt qui voluptates laudent, erunt qui labores malint, erunt qui dolorem maximum malum dicant, erunt qui ne malum quidem appellent: 1