Ades Pater supreme, quem nemo vidit unquam, Patrisque sermo Christe, et Spiritus benigne. | 5O Trinitatis huius vis una, lumen unum, Deus ex Deo perennis, Deus ex utroque missus. | Fluxit labor diei, 10redit et quietis hora, blandus sopor vicissim fessos relaxat artus. | Mens aestuans procellis curisque sauciata 15totis bibit medullis obliviale poclum. | Serpit per omne corpus Lethaea vis, nec ullum miseris doloris aegri 20patitur manere sensum. | Lex haec data est caducis Deo iubente membris, ut temperet laborem medicabilis voluptas. | 25Sed dum pererrat omnes quies amica venas, pectusque feriatum placat rigante somno: | Liber vagat per auras 30rapido vigore sensus, variasque per figuras, quae sunt operta, cernit. | Quia mens soluta curis, cui est origo caelum, 35purusque fons ab aethra iners iacere nescit. | Imitata multiformes facies sibi ipsa fingit, per quas repente currens 40tenui fruatur actu. | Sed sensa somniantum dispar fatigat horror, nunc splendor intererrat qui dat futura nosse. | 45Plerumque dissipatis mendax imago veris animos pavore maestos ambage fallit atra. | Quem rara culpa morum 50non polluit frequenter, nunc lux serena vibrans res edocet latentes. | At qui coinquinatum vitiis cor inpiavit, 55lusus pavore multo species videt tremendas. | Hoc patriarcha noster sub carceris catena geminis simul ministris 60interpres adprobavit. | Quorum reversus unus dat poculum tyranno, ast alterum rapaces fixum vorant volucres. | 65Ipsum deinde regem perplexa somniantem monuit famem futuram clausis cavere acervis. | Mox praesul ac tetrarches 70regnum per omne iussus sociam tenere virgam dominae resedit aulae. | O quam profunda iustis arcana per soporem 75aperit tuenda Christus, quam clara! quam tacenda! | Evangelista summi fidissimus magistri signata quae latebant 80nebulis videt remotis: | ipsum tonantis agnum de caede purpurantem, qui conscium futuri librum resignat unus. | 85Huius manum potentem gladius perarmat anceps et fulgurans utrimque duplicem minatur ictum. | Quaesitor ille solus 90animaeque corporisque ensisque bis timendus prima ac secunda mors est. | idem tamen benignus ultor retundit iram 95paucosque non piorum patitur perire in aevum. | Huic inclitus perenne tribuit Pater tribunal, hunc obtinere iussit 100nomen supra omne nomen. | Hic praepotens cruenti extinctor antichristi, qui de furente monstro pulchrum refert tropaeum. | 105Quam bestiam capacem populosque devorantem, quam sanguinis charybdem Ioannis execratur. | Haec nempe, quae sacratum 110praeferre nomen ausa est, imam petit gehennam Christo perempta vero. | Tali sopore iustus mentem relaxat heros, 115ut spiritu sagaci caelum peragret omne. | Nos nil meremur horum, quos creber inplet error, concreta quos malarum 120vitiat cupido rerum. | Sat est quiete dulci fessum fovere corpus: sat, si nihil sinistrum vanae minentur umbrae. | Fac, cum vocante somno 130castum petis cubile, frontem locumque cordis crucis figura signet. | Crux pellit omne crimen, fugiunt crucem tenebrae: 135tali dicata signo mens fluctuare nescit. | Procul, o procul vagantum portenta somniorum, procul esto pervicaci 140praestigiator astu! | O tortuose serpens, qui mille per Maeandros fraudesque flexuosas agitas quieta corda, | 145Discede, Christus hic est, hic Christus est, liquesce: signum quod ipse nosti damnat tuam catervam. | Corpus licet fatiscens 150iaceat recline paullum, Christum tamen sub ipso meditabimur sopore. | |