Pastis visceribus ciboque sumpto, quem lex corporis inbecilla poscit, laudem lingua Deo patri rependat; Patri, qui Cherubin sedile sacrum, 5nec non et Seraphin suum supremo subnixus solio tenet regitque. | Hic est, quem Sabaoth Deum vocamus, expers principii carensque fine, rerum conditor et repertor orbis: 10fons vitae liquida fluens ab arce, infusor fidei, sator pudoris, mortis perdomitor, salutis auctor. | Omnes quod sumus aut vigemus, inde est: regnat Spiritus ille sempiternus 15a Christo simul et Parente missus. Intrat pectora candidus pudica, quae templi vice consecrata rident, postquam conbiberint Deum medullis. | Sed si quid vitii dolive nasci 20inter viscera iam dicata sensit, ceu spurcum refugit celer sacellum. Taetrum flagrat enim vapore crasso horror conscius aestuante culpa offensumque bonum niger repellit. | 25Nec solus pudor innocensve votum templum constituunt perenne Christo in cordis medii sum ac recessu: sed ne crapula ferveat cavendum est, quae sedem fidei cibis refertam 30usque ad congeriem coartet intus. | Parcis victibus expedita corda infusum melius Deum receptant. Hic pastus animae est, saporque verus: sed nos tu gemino fovens paratu 35artus atque animas utroque pastu confirmas Pater ac vigore conples. | Sic olim tua praecluens potestas inter raucisonos situm leones, inlapsis dapibus virum refovit. 40Illum fusile numen execrantem et curvare caput sub expolita aeris materia nefas putantem | Plebs dirae Babylonis ac tyrannus morti subdiderant, feris dicarant 45saevis protinus haustibus vorandum. O semper pietas fidesque tuta! lambunt indomiti virum leones intactumque Dei tremunt alumnum. | Adstant cominus et iubas reponunt, 50mansuescit rabies fameque blanda praedam rictibus ambit incruentis. Sed cum tenderet ad superna palmas expertumque sibi Deum rogaret, clausus iugiter indigensque victu: | 55Iussus nuntius advolare terris, qui pastum famulo daret probato, raptim desilit obsequente mundo. Cernit forte procul dapes inemptas, quas messoribus Abbacuc propheta 60agresti bonus exhibebat arte. | Huius caesarie manu prehensa plenis, sicut erat, gravem canistris suspensum rapit et vehit per auras. Tum raptus simul ipse prandiumque 65sensim labitur in lacum leonum, et, quas tunc epulas gerebat, offert: | Sumas laetus, ait, libensque carpas, quae summus Pater, angelusque Christi mittunt liba tibi sub hoc periclo. 70His sumptis Danielus excitavit in caelum faciem ciboque fortis Amen reddidit, Halleluia dixit. | Sic nos muneribus tuis refecti, largitor Deus omnium bonorum, 75grates reddimus et sacramus hymnos. Tu nos tristifico velut tyranno mundi scilicet inpotentis actu conclusos regis et feram repellis, | Quae circumfremit ac vorare temptat 80insanos acuens furore dentes, cur te, summe Deus, precemur unum. Vexamur, premimur, malis rotamur; oderunt, lacerant, trahunt, lacessunt, iuncta est suppliciis fides iniquis. | 85Nec defit tamen anxiis medela; nam languente trucis leonis ira inlapsae superingeruntur escae. Quas si quis sitienter hauriendo non gustu tenui, sed ore pleno 90internis velit inplicare venis, | Hic sancto satiatus ex propheta, iustorum capiet cibos virorum, qui fructum domino metunt perenni. Nil est dulcius ac magis saporum, 95nil quod plus hominem iuvare possit, quam vatis pia praecinentis orsa. | His sumptis licet insolens potestas pravum iudicet, inrogetque mortem, inpasti licet inruant leones, 100nos semper Dominum patrem fatentes in te, Christe Deus, loquemur unum constanterque tuam crucem feremus. | |