O crucifer bone, lucisator, omniparens, pie, verbigena, edite corpore virgineo, sed prius in genitore potens, 5astra, solum, mare quam fierent: | Huc nitido precor intuitu flecte salutiferam faciem, fronte serenus et inradia, nominis ut sub honore tui 10has epulas liceat capere. | Te sine dulce nihil, Domine, nec iuvat ore quid adpetere, pocula ni prius atque cibos, Christe, tuus favor inbuerit 15omnia sanctificante fide. | Fercula nostra Deum sapiant, Christus et influat in pateras: seria, ludicra, verba, iocos, denique quod sumus aut agimus, 20trina superne regat pietas. | Hic mihi nulla rosae spolia, nullus aromate fragrat odor, sed liquor influit ambrosius nectareamque fidem redolet 25fusus ab usque Patris gremio. | Sperne camena leves hederas, cingere tempora quis solita es, sertaque mystica dactylico texere docta liga strophio, 30laude Dei redimita comas. | Quod generosa potest anima, lucis et aetheris indigena, solvere dignius obsequium, quam data munera si recinat 35artificem modulata suum? | Ipse homini quia cuncta dedit, quae capimus dominante manu, quae polus aut humus aut pelagus aere, gurgite, rure creant, 40haec mihi subdidit et sibi me. | Callidus inlaqueat volucres aut pedicis dolus aut maculis, inlita glutine corticeo vimina plumigeram seriem 45inpediunt et abire vetant. | Ecce per aequora fluctivagos texta greges sinuosa trahunt: piscis item sequitur calamum raptus acumine vulnifico 50credula saucius ora cibo. | Fundit opes ager ingenuas dives aristiferae segetis: his ubi vitea pampineo brachia palmite luxuriant, 55pacis alumna ubi baca viret. | Haec opulentia Christicolis servit et omnia suppeditat: absit enim procul ilia fames, caedibus ut pecudum libeat 60sanguineas lacerare dapes. | Sint fera gentibus indomitis prandia de nece quadrupedum: nos oleris coma, nos siliqua feta legumine multimodo 65paverit innocuis epulis. | Spumea mulctra gerunt niveos ubere de gemino latices, perque coagula densa liquor in solidum coit et fragili 70lac tenerum premitur calatho. | Mella recens mihi Cecropia nectare sudat olente favus: haec opifex apis aerio rore liquat tenuique thymo, 75nexilis inscia connubii. | Hinc quoque pomiferi nemoris munera mitia proveniunt, arbor onus tremefacta suum deciduo gravis imbre pluit 80puniceosque iacit cumulos. | Quae veterum tuba, quaeve lyra flatibus inclita vel fidibus divitis omnipotentis opus, quaeque fruenda patent homini 85laudibus aequiparare queat? | Te Pater optime mane novo, solis et orbita cum media est, te quoque luce sub occidua sumere cum monet hora cibum, 90nostra Deus canet harmonia. | Quod calet halitus interior, corde quod abdita vena tremit, pulsat et incita quod resonam lingua sub ore latens caveam, 95laus superi Patris esto mihi. | Nos igitur tua sancte manus caespite conposuit madido effigiem meditata suam, utque foret rata materies 100flavit et indidit ore animam. | Tunc per amoena vireta iubet frondicomis habitare locis, ver ubi perpetuum redolet prataque multicolora latex 105quadrifluo celer amne rigat. | Haec tibi nunc famulentur, ait, usibus omnia dedo tuis: sed tamen aspera mortifero stipite carpere poma veto, 110qui medio viret in nemore. | Hic draco perfidus indocile virginis inlicit ingenium, ut socium malesuada virum mandere cogeret ex vetitis 115ipsa pari peritura modo. | Corpora mutua--nosse nefas-- post epulas inoperta vident, lubricus error et erubuit: tegmina suta parant foliis, 120dedecus ut pudor occuleret. | Conscia culpa Deum pavitans sede pia procul exigitur. innuba fernina quae fuerat, coniugis excipit inperium, 125foedera tristia iussa pati. | Auctor et ipse doli coluber plectitur inprobus, ut mulier colla trilinguia calce terat: sic coluber muliebre solum 130suspicit atque virum mulier. | His ducibus vitiosa dehinc posteritas ruit in facinus, dumque rudes imitatur avos, fasque nefasque simul glomerans 135inpia crimina morte luit. | Ecce venit nova progenies, aethere proditus alter homo, non luteus, velut ille prior: sed Deus ipse gerens hominem, 140corporeisque carens vitiis. | Fit caro vivida sermo Patris, numine quam rutilante gravis non thalamo, neque iure tori, nec genialibus inlecebris 145intemerata puella parit. | Hoc odium vetus illud erat, hoc erat aspidis atque hominis digladiabile discidium, quod modo cernua femineis 150vipera proteritur pedibus. | Edere namque Deum merita omnia virgo venena domat: tractibus anguis inexplicitis virus inerme piger revomit, 155gramine concolor in viridi. | Quae feritas modo non trepidat, territa de grege candidulo? inpavidas lupus inter oves tristis obambulat et rabidum 160sanguinis inmemor os cohibet. | Agnus enim vice mirifica ecce leonibus inperitat: exagitansque truces aquilas per vaga nubila, perque notos 165sidere lapsa columba fugat. | Tu mihi Christe columba potens, sanguine pasta cui cedit avis, tu niveus per ovile tuum agnus hiare lupum prohibes, 170sub iuga tigridis ora premens. | Da locuples Deus hoc famulis rite precantibus, ut tenui membra cibo recreata levent, neu piger inmodicis dapibus 175viscera tenta gravet stomachus. | Haustus amarus abesto procul, ne libeat tetigisse manu exitiale quid aut vetitum: gustus et ipse modum teneat, 180sospitet ut iecur incolume. | Sit satis anguibus horrificis, liba quod inpia corporibus ah miseram peperere necem, sufficiat semel ob facinus 185plasma Dei potuisse mori. | Oris opus, vigor igneolus non moritur, quia flante Deo conpositus superoque fluens de solio Patris artificis 190vim liquidae rationis habet. | Viscera mortua quin etiam post obitum reparare datur, eque suis iterum tumulis prisca renascitur effigies 195pulvereo coeunte situ. | Credo equidem, neque vana fides, corpora vivere more animae: nam modo corporeum memini de Phlegethonte gradu facili 200ad superos remeasse Deum. | Spes eadem mea membra manet, quae redolentia funereo iussa quiescere sarcophago dux parili redivivus humo 205ignea Christus ad astra vocat. | |