Contents

« Prev Dedication. Next »

Serenissimo Olivero, Reipub. Ang., Scot., et Hiber., Domino Protectori, et Acad. Oxon. Cancell.

Quòd serò admodùm gratulabunda videatur (suo more) tibi accedere academia tua Oxoniensis, ex stupore est ingentis beneficii, ex quo rerum potitus es, suscepti, unde non nisi iteratis gaudiis excitari potuit. Expergefacta tandem, undique mutuò sibi gratantium plausibus, pacemque reboantibus terrarum mariumque vocibus, festinanter, et vix forsan composite decurrens, coram Celsitudine vestrâ devoluta, vota, quæ dulci somno soluta conceperat, effundit. Ad littus appulsi reliquam sentiunt aliquamdiu a jactatione sali vertiginem; nec, nisi refecti, rectà incedunt. Nobis, haud ita pridem, apud ignaros morum quibus hic vivimus, res erat. Lubrica inde et infida statio. More autem hominum evenit, ut pronis auribus calumnia excipiatur, laudi rara fides. Hinc modò gentis gloria et deliciæ fuimus, mox pæne ludibrium. Nec frustra sane oderunt literas, qui posteritatis conscientiam reformidant. Dei immortalis beneficio, suo gradu, per te, sistitur academia. Nonnihil temporis admirationi dicant stupenda; haud aliis hâc tempestate stetit gentis togatæ salus. Sævis tandem erepta periculis subito calore, et festinandi quâdam libidine, in vota hæc erumpit. Nemini ea gravia fore sperat, nisi cui perennare bellum cordi est, donec desertas urbes teneant antris ejectæ feræ, et antra vicissim occupent, pulsi urbibus, homines. Neque enim illud genus hominum attendunt musæ, quod rebus gerendis cùm sit vehementer impar, vehementer tamen affectat rerum imperia. Inde vero extra tela positi videamur, quòd tute nostri patrocinium proxime suscipere non dedignaris: neque alio a teipso monitore apud Celsitudinem vestram nobis opus est. Intercessoribus plerumque infida spes, præsertim in aulis principum, ubi rara absentium memoria, nisi opprimendis. Pacis ideo laudes, apud teipsum, rebus bellicis omni nostrâ laude majorem, plurimis victoriis quæsitæ, et quaquà patet orbis Christianus æternùm celebrandæ, academiam tuam canorâ voce resonantem, benigne (hoc est tuo more) ut accipias, humillime precatur,

Serenissimæ Celsitudini tuæ
Devotitsimus cliens,
Et
In celeberrima Academia tua
Procancellarius,

Jo. Owen.

« Prev Dedication. Next »
VIEWNAME is workSection