Contents

« Prev Latin Words and Phrases Next »

Index of Latin Words and Phrases

  • alter qui satisfecit; quia caput et corpus unus est Christus.: 1
  • interpretantur magnum peccatorem; ac si dicat apostolus, nostri causa tractavit eum tanquam ipsum peccatum, ipsum scelus, id est, tanquam hominem insigniter sceleratum, ut in quo posuerit iniquitates omnium nostrum: 1
  • , quæ erant nostra fecit sua: 1
  • Ad me recipio, faciet, aut faciam: 1
  • Aliquid adhærebit: 1
  • Amisso articulo justificationis, simul amissa est tota doctrina Christiana.: 1
  • An, quicunque aut propinquitate, aut affinitate, regiam aut aliquibus ministeriis contigissent, alienæ culpæ rei trucidarentur: 1
  • Articulus stantis aut cadentis eccleseæ: 1
  • Articulus stantis aut cadentis ecclesiæ: 1 2
  • Audimus vocem corporis ex ore capitis. Ecclesia in illo patiebatur, quando pro ecclesia patiebatur: 1
  • Caput nostrum Dominus Jesus Christus omnia in se corporis sui membra transformans, quod olim in psalmo eructaverit, id in supplicio crucis sub redemptorum suorum voce clamavit: 1
  • Christus: 1
  • Christus in vita passivam habuit actionem; in morte passionem activam sustinuit; dum salutem operaretur in medio terræ: 1
  • Christus omnia mundi peccata in se recepit, tantumque pro illis ultro sibi assumpsit dolerem cordis, ac si ipse ea perpetrasset;: 1
  • Conditio: 1
  • Conscientia mea meruit damnationem, et pœnitentia mea non sufficit ad satisfactionem; set certum est quod misericordia tua superat omnem offensionem;: 1
  • Credisne te non posse salvari nisi per mortem Christi? Respondet infirmus, ‘Etiam.’ Tum dicit illi, Age ergo dum superest in te anima, in hâc solâ morte fiduciam tuam constitue; in nullâ aliâ re fiduciam habe, huic morti te totum committe, hâc solâ te totum contege totum immisce te in hac morte, in hac morte totum te involve. Et si Dominus te voluerit judicare, dic, ‘Domine, mortem Domini nostri Jesu Christi objicio inter me et tuum judicium, aliter tecum non contendo.’ Et si tibi dixerit quia peccator es, dic, ‘Mortem Domini nostri Jesu Christi pono inter me et peccata : 1
  • Cum dies judicii aut dormitionis advenerit, omnes manus dissolventur; quibus dicitur in alio loco, confortamini manus dissolutæ; dissolventur autem manus, quia nullum opus dignum Dei justitia reperiatur, et non justificabitur in conspectu ejus omnis vivens, unde propheta dicit in psalmo, ‘Si : 1
  • Cum duo nobis peperisse Christum dixerimus, impunitatem et præmium, illud satisfactioni, hoc merito Christi distinctè tribuit vetus ecclesia. Satisfactio consistit in peccatorum translatione, meritum in perfectissimæ obedientiæ pro nobis præstitæ imputatione: 1
  • Cum duo nobis peperisse Christum dixerimus, impunitatem et præmium, illud satisfctioni, hoc merito Christi distincte tribuit vetus ecclesia. Satisfactio consistit in meritorum translatione, meritum in perfectissimæ obedientiæ pro nobis præstitiæ imputatione: 1
  • Cum fides imputatur nobis pro justitia ideo imputatur, quia nec ipsa fides justitia est, nec verè in se eam continet: 1
  • Cum servus pecuniam pro libertate pactus est, et ob eam rem, reum dederit: 1
  • Damni: 1
  • De bono patientiæ; justus autem adhuc justiora faciat, similiter et qui sanctus sanctiora: 1
  • Deinde dicitur Christus justitia nostra, quoniam satisfecit patri pro nobis, et eam satisfactionem ita nobis donat et communicat, cum nos justificat, ut nostra satisfactio et justitia dici possit: 1
  • Dissimulare non possumus, hanc vel primam doctrinæ Christianæ partem (de justificatione) obscuratam : 1
  • Distulit in seram commissa piacula mortem: 1
  • Domine Jesu, conjunge, obsecro, obsequium meum cum omnibus quæ tu egisti, et passus es ex tam perfecta charitate et obedientia. Et cum divitiis satisfactionum et meritorum dilectionis, patri æterno, illud offere digneris.: 1
  • Donum, donum gratuitum; beneficium, id quod Deus gratificatur: 1
  • Ecce clamat sub molibus iniquitatum suarum. Circumspexit se, circumspexit vitam suam, vidit illam undique flagitiis coopertam; quacunque respexit, nihil in se boni invenit: et cum tanta et tam multa peccata undique videret, tanquam expavescens, exclamavit, ‘Si iniquitates observaris Domine, quis sustinebit?’ Vidit enim prope totam vitam humanam circumlatrari peccatis; accusari omnes conscientias cogitationius suis; non inveniri cor castum præsumens de justitia; quod quia inveniri non potest, præsumat ergo omnium cor de misericordi Domini Dei sui, et dicat Deo, ‘Si iniquitates observaris Domine, Domine quis sustinebit?’ Quæ autem est spes? quoniam apud te propitiatio est: 1
  • Ego quidem etiamsi non semel sed sæpius id : 1
  • Eramus enim omnes ille unus homo: 1
  • Ex gratia: 1
  • Ex injuria: 1 2
  • Ex justitia: 1 2
  • Ex mera gratia: 1
  • Ex voluntaria sponsione: 1 2
  • Fecistis probè, incertior sum multo, quam dudum: 1
  • Fide, ex fide, per fidem: 1
  • Forisfacio: 1
  • Hæc tua, tuorumque sententia, adeo fœda et execrabilis est, ut pestilentiorem : 1
  • Hactenus: 1
  • Hactenus de imputatione justitiæ Christi; sine qua nemo unquam aut salvatus est, aut salvari queat: 1
  • Hic docet apostolus quænam illa justitia sit qua nitendum coram Deo, nimirum quæ per fidem apprehenditur, at hæc imputata est: Causam etiam ostendit cur jure nostra fiat, nimirum quia nos Christi sumus et in Christo comperimur; quia igitur insiti sumus in corpus ejus et coalescimus cum illo in unam personam, ideo ejus justitia nostra reputatur: 1
  • Hic intellectus explicandus est per commentarium Græcorum Chrysostomi et cæterorum; quia peccatum emphatic : 1
  • Hoc in me situm est: 1
  • Hoc modo non esset absurdum, si quis diceret nobis imputari Christi justitiam et merita, cum nobis donantur et applicantur, ac si nos ipsi Deo satisfecissimus: 1
  • Homo siquidem qui debuit; homo qui solvit. Nam ‘si unus,’ inquit, ‘pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt;’ ut videlicet satisfactio unius omnibus imputetur, sicut omnium peccata unus ille portavit: nec alter jam inveniatur, qui forisfecit,: 1
  • Ideo se humanæ imfirmitati virtus divina conseruit, ut dum Deus sua facit esse quæ nostra sunt, nostra faceret esse quæ sua sunt: 1
  • Imputare: 1
  • Imputare aut reputare quidquam alicui, est idem atque inter ea quæ sunt ipsius, et ad eum pertinent, connumerare et recensere: 1
  • In carne sua omnem carnem suscepit, crucifixus, omnem carnem crucifixit in se: 1
  • In quo omnes peccaverunt: 1
  • In quo, si subtilius aliquanto quam opus esse videretur, quædam a nobis disputata sunt: 1
  • In vobis situm est: 1
  • Inhærens justitia ita reddit animam justam et sanctam ac proinde filiam Dei, ut hoc ipso reddat eam heredem, et dignam æterna gloria; imo ipse Deus efficere non potest ut hujusmodi justus dignus non sit æterna beatitudine: 1
  • Injuriarum: 1
  • Ipse peccatum ut nos justitia, nec nostra sed Dei, nec in nobis sed in ipso; sicut ipse peccatum, non suum sed nostrum, nec in se sed in nobis constitutum: 1
  • Ipse peccatum ut nos justitia, non nostra sed Dei, non in nobis sed in ipso; sicut ipse peccatum non suum sed nostrum, non in se, sed in nobis constitutum: 1
  • Is qui adoptat rogatur, id est, interrogatur, an velit eum quem adopturus sit, justum sibi filium esse. Justum: 1
  • Ita vocatur quia Dominus per manum ejus judicium et justitiam faciet Israeli: 1
  • Itaque non quia utrumque Scripture dicat, propterea hæc inter se non pugnare concludendum est; sed potius quia hæc inter se pugnant, ideo alterutrum a Scriptura non dici statuendum est: 1
  • Jam vero manifestum est, Christum quia homo natus fuerat, et quidem, ut inquit Paulus, factus sub lege, legi divinæ inquam, quæ æterna et immutabilis est, non minus quam cæteri homines obnoxium fuisse. Alioqui potuisset Christus æternam Dei legem negligere, sive etiam universam si voluisset infringere, quod impium est vel cogitare. Immo ut supra alicubi explicatum fuit, nisi ipse Christus legi divinæ servandæ obnoxius fuisset, ut ex Pauli verbis colligitur, non potuisset iis, qui ei legi servandæ obnoxii sunt, opem ferre et eos ad immortalitatis firmam spem traducere. Non differebat igitur hac quidem ex parte Christus, quando homo natus erat, a cæteris hominibus. Quocirca nec etiam pro aliis, magis quam quilibet alius homo, legem divinam conservando satisfacere potuit, quippe qui ipse eam servare omnino debuit: 1
  • Justificari: 1
  • Justificat ergo nos Deus Pater bonitate suâ gratuitâ, qua nos in Christo complectitur, dum eidem insertos innocentiâ et justitiâ Christi nos induit; quæ una et vera et : 1
  • Justificatio: 1
  • Justificetur adhuc: 1
  • Magister Sententiarum: 1
  • Magno authori imputata: 1
  • Male sarta gratia nequicquam coit et rescinditur: 1
  • Mercaturam quandam docere nos Paulus videtur. Abundatis, inquit, vos pecunia, et estis inopes justitiæ; contra, illi abundant justitia et sunt inopes pecuniæ; fiat quædam commutatio; date vos piis egentibus pecuniam quæ vobis affluit, et illis deficit; sic futurum est, ut illi vicissim justitiam suam qua abundant, et qua vos estis destituti, vobis communicent.: 1
  • Mi dulcis frater, disce Christum et hunc crucifixum, disce ei cantare, et de teipso desperans dicere ei; tu Domine Jesu es justitia mea, ego autem sum peccatum tuum; tu assumpsisti meum, et dedisti mihi tuum; assumpsisti quod non eras, et dedisti mihi quod non eram. Ipse suscepit te et peccata tua fecit sua, et suam justitiam fecit tuam; maledictus qui hæc non credit!: 1
  • Mirum: 1
  • Modus in omnibus rebus optimus: 1
  • Nam ‘si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt,’ ut videlicet satisfactio : 1
  • Natura sic apparet vitiata, ut hoc majoris vitii sit non videre: 1
  • Ne quisquam putaret hic apostolum ea lege dixisse neminem justificari, quæ in sacramentis veteribus multa continet figurata præcepta, unde etiam est ista circumcisio carnis, continuo subjunxit, quam dixerit legem et ait; ‘per legem cognitio peccati.’: 1
  • Nec enim ut per Christi justitiam justificemur, opus est ut illius justitia, nostra fiat justitia; sed sufficit ut Christi justitia sit causa nostræ justificationis; et hactenus possumus tibi concedere, Christi justitiam esse nostram justitiam, quatenus nostrum in bonum justitiamque redundat; verum tu proprie nostram, id est, nobis attributam ascriptamque intelligis: 1
  • Nemo absolvitur se judice: 1
  • Nemo ergo sibi arroget, nemo de meritis glorietur, nemo de potestate se jactet, omnes speremus per Dominum Jesum misericordiam invenire, quoniam omnes ante tribunal ejus stabimus. De illo veniam, de illo indulgentiam postulabo. Quænam spes alia peccatoribus?: 1
  • Nisi per fidem Jesu Christi; sententiam reddit obscuram particula nisi: 1
  • Nocturni lemures, portentaque Thessala,: 1
  • Nollem dictum: 1
  • Non esset: 1
  • Non igitur illam acquisiverat ante mortem: 1
  • Non solum illa opera legis quæ sunt in veteribus sacramentis, et nunc revelato testamento novo non observantur a Christianis, sicut est circumcisio præputii, et sabbati carnalis vacatio; et a quibusdam escis abstinentia, et pecorum in sacrificiis immolatio, et neomenia et azymum, et cætera hujusmodi, verum etiam illud quod in lege dictum est, ‘Non concupisces,’ quod utique et Christianis nullus ambigit esse dicendum, non justificat hominem, nisi per fidem Jesu Christi, et gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: 1
  • Nos omnes portabat Christus; qui et peccata nostra portabet: 1
  • Nostram causam sustinebat, qui nostram sibi carnem aduniverat, et ita nobis arctissimo vinculo conjunctus, et : 1
  • Nostris eam criminibus urgemus, culpamque nostram illi imputamus: 1
  • Opera bona non faciunt justum, sed justificatus facit bona opera: 1
  • Opportuna loca dividenda præfectis esse ac suæ quique partis tutandæ reus sit: 1
  • Optime de pessimis meruisti, ad quos pervenerit incorrupta rerum fides, magno authori suo imputata: 1
  • Paulus agit de operibus et perfectis in hoc dicto, ideo enim adjecit, sine operibus legis, ut indicaretur loqui eum de operibus a lege requisitis, et sic de perpetua et perfectissima divinorum præceptorum obedientia sicut lex requirit. Cum autem talem obedientiam qualem lex requirit nemo præstare possit, ideo subjecit apostolus nos justificari fide, id est, fiduciâ et obedientiâ ea quantum quisque præstare potest, et quotidie quam maximum præstare studet, et connititur. Sine operibus legis, id est, etsi interim perfecte totam legem sicut debebat complere nequit: 1
  • Peccatum Adami ita posteris omnibus imputatur, ac si omnes idem peccatum patravissent: 1
  • Peccavimus in primo homine quando ille peccavit, et illa ejus prævaricatio nostra etiam prævaricatio fuit. Non enim vere per Adami inobedientiam constitueremur peccatores, nisi inobedientia illius nostra etiam inobedientia esset: 1
  • Precibus aut pretio ut in aliquâ parte hæreant: 1
  • Propter fidem: 1
  • Propter incertitudinem propriæ justitiæ, et periculum inanis gloriæ, tutissimum est fiduciam totam in solâ misericordiâ Dei et benignitate reponere: 1
  • Propter relationem fœderalem: 1
  • Propter relationem naturalem: 1
  • Quæ vetera nunc sunt, fuerunt olim nova, et quædam in usu perquam recentia; ut, Messala primus reatum, munerarium Augustus primus, dixerat: 1
  • Quandoquidem peccatum Adæ multum abire non potest, obsecro te Pater cœlestis, ut ipsum in me vindices. Ego enim omnia illius peccata in me recipio. Si hæc iræ tempestas, propter me orta est, mitte me in mare amarissimæ passionis;: 1
  • Quemadmodum oblatus est pro peccatis, non immerito peccatum factus dicitur, quia et bestia in lege quæ pro peccatis offerabatur, peccatum nuncupatur: 1
  • Quemadmodum prævaricatione primi hominis ut in primitiis generis nostri, morti addicti fuimus; eodem modo per obedientiam et justitiam Christi, in quantum seipsum legi subjecit, quamvis legis author esset, benedictio et vivificatio quæ per Spiritum est, ad totam nostram penetravit naturam: 1
  • Qui justus est, justificetur adhuc: 1
  • Quid potest esse omnis justitia nostra coram Deo? nonne juxta prophetam velut ‘pannus menstruatæ’ reputabitur; et si districtè judicetur, injustitia invenietur omnis justitia nostra, et minus habens: 1
  • Quinto refellitur quoniam si vere nobis imputetur justitia Christi ut per eam justi habeamur ac censeremur, ac si proprie nostra esset intrinseca formalisque justitia, profecto non minus justi haberi et censeri deberemus quam ipse Christus: proinde deberemus dici atque haberi redemptores, et salvatores mundi, quod : 1
  • Quit mirum si in nostra persona constitutus, nostram carnem indutus: 1
  • Quod in ejus caput sit: 1
  • Quod si ergo justi effecti sumus per vitam illius, causa nulla relicta fuit cur pro nobis moreretur; quia justitia Dei non patitur ut puniat justos. At punivit nos in Christo, seu quod idem valet punivit Christum pro nobis, et loco nostri, posteaquam ille sancte vixisset, ut certum est e Scriptura. Ergo non sumus justi effecti per sanctam vitam Christi. Item, Christus mortuus est ut justitiam illam Dei nobis acquireret: 1
  • Quomodo ergo dicit, ‘Delictorum meorum?’ nisi quia pro delictis nostris ipse precatur; et delicta nostra delicta sua fecit, ut justitiam suam nostram justitiam faceret;: 1
  • Quoniam quidem inquit (apostolus) Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non imputans hominibus sua delicta, et deposuit apud nos verbum reconciliationis; in illo ergo justificamur coram Deo, non in nobis; non nostrâ sed illius justitiâ, quæ nobis cum illo jam communicantibus imputatur. Propriæ justitiæ inopes, extra nos, in illo docemur justitiam quærere. Cum inquit, ui peccatum non noverat, pro nobis peccatum fecit; hoc est, hostiam peccati expiatricem, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso, non nostrâ, sed Dei justitiâ justi efficimur in Christo; quo jure? Amicitiæ, quæ communionem omnium inter amicos facit, juxta vetus et celebratissimum proverbium; Christo insertis, conglutinatis, et unitis, et sua nostra facit, suas divitias nobis communicat, suam justitiam inter Patris judicium et nostram injustitiam interponit, et sub ea veluti sub umbone ac clypeo a divina, quam commeruimus, ira nos abscondit, tuetur ac protegit; imo eandem nobis impertit et nostram facit, qua tecti ornatique audacter et secure jam divino nos sistamus tribunali et judicio: justique non solum appareamus, sed etiam simus. Quemadmodum enim unius delicto peccatores nos etiam factos affirmat apostolus: ita unius Christi justitiam in justificandis nobis omnibus efficacem esse; et sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic per obedientiam unius justi (inquit) constituentur multi. Hæc est Christi justitia, ejus obedientia, qua voluntatem Patris sui perfecit in omnibus; sicut contrà nostra injustitia est nostra inobedientia, et mandatorum Dei prævaricatio. In Christi autem obedientia quod nostra collocatur justitia inde est, quod nobis illi incorporatis, ac si nostra esset, accepta ea fertur: ut eâ ipsâ etiam nos justi habeamur. Et velut ille quondam Jacob, quum nativitate primogenitus non esset, sub habitu fratris occultatus, atque ejus veste indutus, quæ odorem optimum spirabat, seipsum insinuavit patri, ut sub aliena persona benedictionem primogenituræ acciperet: ita et nos sub Christi primogeniti fratris nostri preciosa puritate delitescere, bono ejus odore fragrare, ejus perfectione vitia nostra sepeliri et obtegi, atque ita nos piissimo Patri ingerere, ut justitiæ benedictionem ab eodem assequamur, necesse est.” : 1
  • Reatus: 1
  • Recapitulans universum hominum genus in se ab initio usque ad finem, recapitulatus est et mortem ejus: 1
  • Reus: 1
  • Sacra verba in alium sensum, quam verba sonant, per inusitatos etiam tropos quandoque explicantur: 1
  • Se quidem : 1
  • Si obedientia vitæ Christi nobis ad justitiam imputaretur, non fuit opus Christum pro nobis mori; mori enim necesse fuit pro nobis injustus: 1
  • Somnia, terrores magici, miracula, sagæ: 1
  • Sponsor fœderis appellatur Jesus, quod nomine Dei nobis, spoponderit, id est fidem fecerit, Deum fœderis promissiones servaturum. Non vero quasi pro nobis spoponderit Deo, nostrorumve debitorum solutionem in se receperit. Nec enim nos misimus Christum sed Deus, cujus nomine Christus ad nos venit, fœdus nobiscum panxit, ejusque promissiones ratas fore spopondit et in se recepti; ideoque nec sponsor simpliciter, sed fœderis sponsor nominatur; spopondit autem Christus pro fœderis : 1
  • Spopondit Christus; id est, nos certos promissi fecit, non solis verbis, sed perpetua vitæ sanctitate, morte ob id tolerata et miraculis plurimis: 1
  • Sunt opera nostra, id est, ut dictum fuit, obedientia quam Christo præstamus, licet nec efficiens nec meritoria, tamen causa est (ut vocant) sine quâ non, justificationis coram Deo, atque æternæ nostræ.: 1
  • Tantum religio potuit suadere malorum!: 1
  • Tria considero in quibus tota spes mea consistit, charitatem adoptionis, veritatem promissionis, potestatem redditionis. Murmuret jam quantum voluerit insipiens cogitatio mea, dicens: Quis enim es tu, et quanta est illa gloria, quibusve meritis hanc obtinere speras? Et ego fiducialiter respondebo: Scio cui credidi, et certus sum, quia in charitate nimia adoptavit me, quia verax in promissione, quia potens in exhibitione: licet enim ei facere quod voluerit. Hic est funiculus triplex qui difficilè rumpitur, quem nobis a patria nostra in hunc carcerem usque dimissum firmiter, obsecro, teneamus: ut ipse nos sublevet, ipse nos trahat et pertrahat usque ad conspectum gloriæ magni Dei: qui est benedictus in sæcula. Amen.: 1
  • Tu hinc o rosea martyrum turba offer pro me, nunc et in hora mortis meæ, merita, fidelitatum, constantiæ, et pretiosi sanguinis, cum sanguine agni immaculati, pro omnium salute effusi.: 1
  • Tu nosti, Domine, quam sanctæ, quam innocentes, quam puræ ab omni fraude et rapina quas ad te expando manus; quam justa, quam immaculata labia et ab omni mendacio libera, quibus tibi ut mihi miserearis preces fundo;: 1
  • Unum bonum est, quod beatæ vitæ causa et firmamentum est, sibi fidere: 1
  • Ut autem reparet omnium vitam, recepit omnium causam; at sicut per unius reatum omnes facti fuerunt peccatores, ita per unius innocentiam omnes fierent innocentes; inde in homines manaret justitia, ubi est humana suscepta natura: 1
  • Ut cavendum est ne vitæ sanctitatem atque innocentiam effectum justificationis nostræ coram Deo esse credamus, neque illam nostræ coram Deo justificationis causam efficientem aut impulsivam esse affirmemus; set tantummodo causam sine quâ eam justificationem nobis non contingere decrevit Deus.: 1
  • Ut sæpe diximus omnis justitia humana injustitia esse convincitur si distincte judicetur: 1
  • Verba delictorum meorum: 1
  • Vide, quomodo quæ Christi sunt cum iis quæ sunt Adami conferantur, cum morbo medicina, cum vulnere emplastrum, cum peccato justitia, cum execratione benedictio, cum condemnatione remissio, cum transgressione obedientia, cum morte vita, cum inferis regnum, Christus cum Adam, homo cum homine: 1
  • Virtutem: 1
  • absolutissima et perfectissima: 1
  • absurdum, si quis diceret nobis imputari Christi justitiam et merita; cum nobis donentur et applicentur; ac si nos ipsi Deo satisfecissemus: 1
  • ad idem: 1 2 3
  • ad ravim: 1
  • alienæ culpæ reus: 1 2 3
  • capite diminutus: 1
  • causæ sine quibus non: 1
  • causa: 1
  • causa per quam: 1
  • causa sine qua non: 1 2 3 4 5 6 7 8 9
  • condemnare: 1
  • conditio personæ: 1
  • crimen: 1
  • crimini obnoxious: 1
  • damni: 1
  • de congruo et condigno: 1
  • debiti: 1
  • dignitas pœnæ: 1 2
  • dignitas pœnæ propter culpam: 1
  • dignitatem pœnæ: 1
  • divini veritate, non tantum quatenus id firmum ratumque fore verbis perpetuo testatus est; sed etiam quatenus muneris sui fidem, maximis rerum ipsarum comprobavit documentis, cum perfecta vitæ innocentia et sanctitate, cum divinis plane quæ patravit, operibus; cum mortis adeo truculentæ, quam pro doctrinæ suæ veritate subiit, perpessione: 1
  • eo quad: 1
  • eo quod: 1
  • eodem respectu: 1
  • errorem post homines natos in populo. Dei extitisse non credam: 1
  • est absurdissimum: 1
  • et quod horret animus cogitare, filius diaboli: 1
  • ex communi jure: 1
  • ex condigno: 1 2
  • ex congruo: 1 2
  • ex fide: 1
  • ex gratia: 1
  • ex injuria: 1 2
  • ex justitia: 1 2 3 4 5
  • ex justitia : 1
  • ex mera gratia: 1 2 3 4 5
  • ex operibus: 1
  • ex professo: 1
  • ex voluntaria sponsione: 1
  • existimatio magnificè sentiens de Dei potentia, justitia, bonitate, et si quid promiserit in eo præstando constantia: 1
  • extra oleas: 1
  • fœda, execranda, pernitiosa, detestanda: 1
  • fidejussor: 1
  • fundamentaliter ex compacto, ex voluntaria sponsione: 1
  • fundamentum: 1
  • gratiam gratum facientem: 1
  • gratiosa divinæ mentis æstimatio, quâ credentem in Filium suum, eo loco reputat ac si perfectè justus esset, ac legi et voluntati ejus per omnia : 1
  • gratiosa donatio: 1
  • gratis dictum: 1 2
  • gratis per gratiam: 1
  • idem: 1
  • imputare: 1 2
  • in hypothesi: 1
  • in infinitum: 1
  • in rerum nature: 1
  • in sacris monumentis scriptum extaret, non idcirco tamen ita prorsus rem se habere crederem, ut vos opinamini; cum enim id omnino fieri non possit non secus atque in multis aliis Scripturæ Testimoniis, una cum cæteris omnibus facio; aliquâ, quæ minus incommoda videretur, interpretatione adhibitâ, eum sensum ex ejusmodi verbis elicerem qui sibi constaret;: 1
  • in thesi: 1
  • inanem sine mente sonum: 1
  • indignum esse, qui propriis meritis regnum cœlorum obtineret; set Dominum Deum suum qui illud duplici jure obtineat, et Patris hæreditate, et passionis merito, altero contentum esse, alterum sibi donare; ex cujus dono illud sibi merito vendicet, hacque fiducia fretus minime confundatur; neque enim oleum misericordiæ nisi in vase fiduciæ poni; hanc hominis fiduciam esse a se deficientis et innitentis domino suo; alioquin propriis meritis fidere, non fidei esse sed perfidiæ; peccata deleri per Dei indulgentiam, ideoque credere nos debere peccata deleri non posse nisi ab eo cui soli peccavimus, et in quem peccatum non cadit, per quem solum nobis peccata condonentur;: 1
  • iniquitates attendas Domine, quis sustinebit,’: 1
  • injuriarum: 1
  • instrumentum, aut formam, aut modum actionis: 1
  • intelligo, non verum, ut aliqui censent, sed omnibus partibus, ut ita dicam, filiationis, veri filii vicem obtinentem, naturalis et legitimi filii loco sedentem: 1
  • ipsi viderint: 1
  • ipso facto: 1 2 3
  • judicium: 1
  • jus: 1 2
  • jus in judicio auferre: 1
  • juste agere: 1
  • justificatio: 1
  • justificationes: 1
  • justifico: 1
  • justitia operum: 1
  • justos ex injustis: 1
  • justum: 1 2
  • justum censere, declarare pronuntiare: 1
  • justum esse: 1
  • justus censeri, pro justo haberi: 1
  • justus filius: 1 2
  • magis quam illustratam a scholasticis, spinosis plerisque quæstionibus, et definitionibus, secundum quas nonnulli magno supercilio primam in omnibus autoritatem arrogantes: 1
  • malis inventis pejora addere: 1
  • materia probabili: 1
  • mea.’ Si dixerit tibi quod meruisti damnationem; dic, ‘Domine, mortem Domini nostri Jesu Christi obtendo inter te et mala merita mea, ipsiusque merita offero pro merito quod ego debuissem habere nec habeo.’ Si dixerit quod tibi est iratus, dic, ‘Domine, mortem Domini Jesu Christi oppono inter me et iram tuam;’: 1
  • meritum de congruo: 1
  • meritum ex condigno: 1
  • mutatis mutandis: 1
  • nemo unquam Deo acceptam : 1
  • non propriæ sed : 1
  • nulla pietatis commendatione, nullo laudato prioris vitæ exemplo commendatos; imo ut plerumque videmus, per vagabundos, et contentionum zeli carnalis plenos homines, alios ex castris, aulis, ganeis, prolatam esse. Scrupuli ab excellenti viro propositi, inter oper. Socin.: 1
  • nullum omnino locum invenire putuerunt, ubi legeretur Christi justitiam nobis imputari ad justitiam; vel nos justos esse per Christi justitiam nobis imputatam: 1
  • obiter: 1
  • obligatio ad pœnam: 1 2
  • obligatio ad pœnam, propter culpam, aut admissam in se, aut imputatum, justè aut injustè: 1
  • obligationem ad pœnam: 1
  • officii ex sponsione: 1
  • omnes gentes exinde ab Adam dispersas, et generationem hominum in semet ipso recapitulatus est; unde a Paulo typus futuri dictus est ipse Adam: 1
  • opera nostra justa facta ex fide: 1
  • pœnæ: 1 2
  • pœnæ propter crimen: 1
  • pene solus legi dignus.: 1
  • per fidem: 1
  • per gratiam Dei: 1
  • perfecta est, quæ Dei sustinere conspectum potest, ita unam pro nobis sisti oportet tribunali divini judicii et veluti causæ nostræ intercessorem eidem repræsentari: qua subnixi etiam hic obtineremus remissionem peccatorum nostrorum assiduam: cujus puritate velatæ non imputantur nobis sordes nostræ, imperfectionum immunditiæ, sed veluti sepultæ conteguntur, ne in judicium Dei veniant: donec confecto in nobis, et plane extincto veteri homine, divina bonitas nos in beatam pacem cum novo Adam recipiat;: 1
  • perfugium animæ: 1
  • piaculum: 1 2
  • piratica, musica: 1
  • porro alicui videri posset, cur divinus author de Christi sacerdotio, in superioribus et in sequentibus agens, derepente eum sponsorem fœderis non vero sacerdotem vocet? Cur non dixerit ‘tanto præstantioris fœderis factus est sacerdos Jesus?’ Hoc enim plane requirere videtur totus orationis contextus. Credibile est in voce sponsionis sacerdotium quoque Christi intelligi. Sponsoris enim non est alieno nomine quippiam promittere, et fidem suam pro alio interponere; sed etiam, si ita res ferat, alterius nomine id quod spopondit præstare. In rebus quidem humanis, si id non præstet is pro quo sponsor fidejussit; hic vero propter contrariam causam (nam prior hic locum habere non potest), nempe quatenus ille pro quo spopondit Christus per ipsum Christum promissa sua nobis exhibet; qua in re præcipue Christi sacerdotium continetur: 1
  • pro crimine: 1
  • promissi: 1
  • propter fidem: 1
  • propter relationem fœderalem: 1
  • propter relationem naturalem: 1
  • propterea: 1 2
  • quæ si proprie ut Latinis auribus sonat accipiatur, exceptionem facit ab eo quod præcedit, ut sensus sit hominem non justificari ex operibus Legis nisi fidees in Christum ad ea opera accedat, quæ si accesserit justificari eum per legis opera. Sed cum hic sensus justificationem dividat, partim eam tribuens operibus legis, partim fidei Christi, quod est contra definitam et absolutam apostoli sententiam, manifestum est, interpretationem illam tanquam apostolico sensui et scopo contrariam omnino repudiandam esse. Verum constat voculam ‘nisi’ frequenter in Scripturis adversative sumi, ut idem valeat quod ‘sed tantum’: 1
  • quamvis servus ab alio manusmissus est, reus tamen obligabitur: 1
  • quatenus: 1
  • quoad reatum culpæ: 1
  • quoad reatum pœnæ: 1
  • quovis modo: 1 2
  • reatus: 1 2 3 4 5 6 7 8
  • reatus culpæ: 1 2 3 4 5 6 7
  • reatus pœnæ: 1 2 3 4 5 6
  • rei: 1
  • reputare: 1 2 3
  • reputare, imputare, acceptum ferre, tribuere, assignare, ascribere: 1
  • rerum natura: 1
  • retulit; nimirum rectè. Propter virtutem enim jure landamur, et in virtute rectè gloriamur, quod non contingeret, si donum a Deo, non a nobis haberemus: 1
  • reus: 1 2 3 4 5 6 7
  • satisdationibus obnoxius: 1
  • secundum fidem: 1
  • secundum opera: 1 2
  • sed: 1
  • sed tantum: 1
  • semper paruisset: 1
  • sine quibus non: 1 2
  • sponsio, expromissio, fidejussio: 1
  • sponsor: 1
  • sponsor, fidejussor, præs: 1
  • sponsor, vas, præs, fidejussor: 1
  • sponsorem, expromissorem: 1
  • statu viatorum: 1
  • status: 1
  • status, fortuna, dignitas, causa, pactum initum: 1
  • subjecta capacia auditionis evangelicæ: 1
  • subjectum capax: 1
  • subjectum capax justificationis: 1 2 3
  • ubi fides?: 1
  • ubi pudor, : 1
  • unius omnibus imputetur, sicut omnium peccata unus ille portavit: 1
  • vindicta noxæ: 1
  • virtute fœderis evangelici: 1
  • vola manûs: 1
  • voti debitor: 1
« Prev Latin Words and Phrases Next »
VIEWNAME is workSection