Hæreses a philosophia subornantur. Inde Æones et formæ, et nescio quæ, et Trinitas hominum apud Valentinum, [qui] Platonicus fuerat. Inde Marcionis Deus melior de tranquillitate, a Stoicis venerat; et ubi anima interire dicatur ab Epicuræis observatur; et ut carnis restitutio negatur, de una omnium philosophorum schola sumitur.: 1
Nobis curiositate opus non est post Jesum Christum, nec inquisitione post evangelium; cum credimus nihil desideramus ultra credere, hoc enim prius credimus, non esse quod ultra credere debemus: 1
Utique æquum, incerta de certis, obscura de manifestis præjudicari, ut ne inter discordiam certorum et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipetur.: 1