At veto, quia difficile est Christianos in tanto rerum turbine, sublato regis timore Saracenos non opprimere, si Saraceni injuriis fatigati ab eis cœperint dissidere, et castella forte maritima vel montanas munitiones occupaverint; ut hinc cum Theutonicis summâ virtute pugnandum illinc Saracenis crebris insultibus occurrendum, quid putas acturi sunt Siculi inter has depressi angustias, et velut inter malleum et incudem multo cum discrimine constituti? hoc utique agent quod poterunt, ut se Barbaris miserabili conditione dedentes, in eorum se conferant potestatem. O utinam plebis et procerum, Christianorum et Saracenorum vota convenianr ut regem sibi concorditer eligentes, barbaros totis viribus, toto conanime, totisque desideriis proturbare contendant.
The Normans and Sicilians appear to be confounded.