Non est simpliciter physica, quia agitur de facultate morali, quae congruenter naturae suae moveri debet; nec simpliciter ethica, quasi Deus objective solum ageret, et leni suasione uteretur, quod pertendebant Pelagiani. Sed supernaturalis est et divina, quae transcendit omnia haec genera. Interim aliquid de ethico et physica participat, quia et potenter et suaviter, grate et invicte, operatur spiritus ad nostri conversionem. Ad modum physicum pertinet, quod Deus spiritu suo nos creat, regenerat, cor carneum dat, et efficienter habitus supernaturales fidei et charitatis nobis infundit. Ad moralem quod verbo docet, inclinat, suadet et rationibus variis tanquam vinculis amoris ad se trahit.: 1