Hesterni sumus, & vestra omnia implevimus, urbes, insula, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum; sola vobis relinquimus templa:—potuimus & inermes, nec rebelles, sed tantummodo discordes, solius divortii adversus vos dimicasse;—suffudisset dominationem vestrum tot amissio civium, & ipsa destitutione punisset. : 1
Hinc igitur apud nos futurorum quoque fides tuta est, jam scilicet probatorum, quia cum illis quæ quotidie probantur prædicebantnr. : 1
Multi omnis ætatis, omnis ordinis, utriusque sexus, etiam vocantur in periculum. Neque civitates tantum, sed vicos etiam atquæ agros, superstitionis istius contagio-pervagata est;—prope jam desolata templa,—& sacra solemnia diu intermissa:—victimas quarum adhuc rarissimus emptor inveniebatur. : 1
Nero quæsitissimis pœnis affecit, quos, per flagitia iuvisos, vulgus Christianos appellabat.—Repressa in prætens exitiabilis superstitio, rursus erumpebat, non modo per Judæam, originem ejus sed per urbem etiam, &c.—Multitudo ingens, odio humani generis, convicti sunt; & pereuntibus addita— unde miseratio oriebatur, &c. : 1