Mulicbris verecundiae oblita, suas per se causas agebat, et importunis clamoribus judicibus obstrepebat; non quod advocati ei deessent, sed quia impudentia abundabat. Hinc factum est. ut mulieres perfrictae frontis et matronalis pudoris oblitae, Afraniae : 1
Nam et Paulus ipso alibi, postquam testatus erat onmia Dei mysteria ingenii nostri captum longe excedere, mox tamen subjicit, fideles tenere mentem Domini: quia non spiritum hujus mundi acceperint, sed a Deo sibi datum, per quem de incomprehensibili alioqui ejus bonitate edocentur: 1
Nam postquam Christo nati sumus, debemus adolescere, ita ut non simus intelligentia pueri. Hine apparet, qualis sub Papatu sit Christianismus, ubi, quam diligentissime possunt, in hoc laborant pastores, ut plebem in prima infantia detineant: 1
Respondeo, Paulum de Sacramentis bifariam solere loqui. Dum negotium est cum hypocritis, qui nudis signis superbiunt, tum concionatur, quam inanis ac nihili res sit externum signum: et in praeposteram fiduciam fortiter invehitur. Quare? non respicit Dei institutionem, sed impiorum corruptelam. Quum autem fideles alloquitur, qui rite utuntur signis, illa tunc conjungit cum sua veritate, quam figurant. Quare? neque enim fallacem pompam ostentat in Sacramentis, sed quae externa ceremonia figurat, exhibet simul re ipsa. Hinc fit, ut veritas, secundum Dei institutum, conjuncta sit cum signis: 1
Totam antem naturam significat, quam afterlinus ex utero, quae adeo regni Dei capax non est, ut interire eatenus oporteat, quatenus in veram vitam instauramur: 1
Verba rei accommodantes, ut, sicut spiritualia sunt quae docemus, neque sinceritas doctrinae caelestis ullis humanis commentis est depravata, ita spirituale sit nostrum illius docendae ghenus: 1