Contents

« Prev Song of Solomon 1 Next »

Chapter 1

1osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino 2fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te 3trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te 4nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis 5nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi 6indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum 7si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum 8equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea 9pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia 10murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento 11dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum 12fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur 13botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi 14ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum 15ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus 16tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina

« Prev Song of Solomon 1 Next »
VIEWNAME is workSection