Contents

« Prev Sirach 52 Next »

Chapter 52

1et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit 2Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum 3qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde 4servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste 5et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel 6verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo 7et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David 8quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra 9si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi 10et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te 11ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum 12et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto

« Prev Sirach 52 Next »
VIEWNAME is workSection