Chapter 3
1quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis 2multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei 3quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit 4est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris 5si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico 6absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum 7si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor 8et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est 9quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse 10sicut scriptum est quia non est iustus quisquam 11non est intellegens non est requirens Deum 12omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 13sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum 14quorum os maledictione et amaritudine plenum est 15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem 16contritio et infelicitas in viis eorum 17et viam pacis non cognoverunt 18non est timor Dei ante oculos eorum 19scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo 20quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati 21nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis 22iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio 23omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei 24iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu 25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum 26in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu 27ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei 28arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis 29an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium 30quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem 31legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus