Chapter 16
1commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris 2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi 3salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu 4qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium 5et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo 6salutate Mariam quae multum laboravit in vobis 7salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo 8salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino 9salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum 10salutate Apellen probum in Christo 11salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino 12salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino 13salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam 14salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres 15salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos 16salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi 17rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis 18huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium 19vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo 20Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum 21salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei 22saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino 23salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater 24[] 25ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti 26quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito