Contents

« Prev Numbers 21 Next »

Chapter 21

1quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam 2at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius 3exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema 4profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris 5locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo 6quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum 7venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo 8et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet 9fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur 10profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth 11unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam 12et inde moventes venerunt ad torrentem Zared 13quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos 14unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon 15scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum 16ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam 17tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant 18puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana 19de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth 20de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum 21misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens 22obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos 23qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum 24a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum 25tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius 26urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon 27idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon 28ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon 29vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon 30iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba 31habitavit itaque Israhel in terra Amorrei 32misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores 33verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai 34dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon 35percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius

« Prev Numbers 21 Next »
VIEWNAME is workSection