Contents

« Prev Luke 22 Next »

Chapter 22

1adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha 2et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem 3intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim 4et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis 5et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare 6et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis 7venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha 8et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus 9at illi dixerunt ubi vis paremus 10et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat 11et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem 12et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate 13euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha 14et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo 15et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar 16dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei 17et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos 18dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat 19et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem 20similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur 21verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa 22et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur 23et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset 24facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior 25dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur 26vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator 27nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat 28vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis 29et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum 30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel 31ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum 32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos 33qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire 34et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me 35et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil 36dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium 37dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent 38at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est 39et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli 40et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem 41et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat 42dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat 43apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat 44et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram 45et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia 46et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem 47adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum 48Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis 49videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio 50et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram 51respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum 52dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus 53cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum 54conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe 55accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum 56quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat 57at ille negavit eum dicens mulier non novi illum 58et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum 59et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est 60et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus 61et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis 62et egressus foras Petrus flevit amare 63et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes 64et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit 65et alia multa blasphemantes dicebant in eum 66et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis 67et ait illis si vobis dixero non creditis mihi 68si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis 69ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei 70dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum 71at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius

« Prev Luke 22 Next »
VIEWNAME is workSection