Chapter 20
1et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus 2et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem 3respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi 4baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus 5at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi 6si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse 7et responderunt se nescire unde esset 8et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio 9coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus 10et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem 11et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem 12et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt 13dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur 14quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas 15et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae 16veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit 17ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 18omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum 19et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam 20et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis 21et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces 22licet nobis dare tributum Caesari an non 23considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis 24ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris 25et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo 26et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt 27accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum 28dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo 29septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis 30et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio 31et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt 32novissima omnium mortua est et mulier 33in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem 34et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias 35illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores 36neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis 37quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob 38Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei 39respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti 40et amplius non audebant eum quicquam interrogare 41dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse 42et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis 43donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 44David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est 45audiente autem omni populo dixit discipulis suis 46adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis 47qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem