Chapter 8
1Iesus autem perrexit in montem Oliveti 2et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos 3adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio 4et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio 5in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis 6haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra 7cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat 8et iterum se inclinans scribebat in terra 9audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans 10erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit 11quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare 12iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae 13dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum 14respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado 15vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam 16et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater 17et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est 18ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater 19dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis 20haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius 21dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire 22dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire 23et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo 24dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro 25dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis 26multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo 27et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat 28dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor 29et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper 30haec illo loquente multi crediderunt in eum 31dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis 32et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos 33responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis 34respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati 35servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum 36si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis 37scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis 38ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis 39responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite 40nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit 41vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum 42dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit 43quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum 44vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius 45ego autem quia veritatem dico non creditis mihi 46quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi 47qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis 48responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes 49respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me 50ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat 51amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum 52dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum 53numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis 54respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est 55et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo 56Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est 57dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti 58dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum 59tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo