Chapter 5
1hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum 2masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt 3vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth 4et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias 5et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est 6vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos 7vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias 8et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est 9vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan 10post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias 11factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est 12vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel 13et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias 14et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est 15vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared 16et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias 17et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est 18vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch 19et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias 20et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est 21porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam 22et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias 23et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni 24ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus 25vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech 26et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias 27et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est 28vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium 29vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus 30vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias 31et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est 32Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth