Contents

« Prev Baruch 6 Next »

Chapter 6

1exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum 2ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace 3nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus 4videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis 5visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine 6angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras 7nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui 8et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt 9coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis 10dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos 11hii autem non liberantur ab erugine et tinea 12opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos 13sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis qui in se peccantem non interficit 14habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii 15ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum 16constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium 17et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur 18lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo 19corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt 20nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit 21supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae 22unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos 23aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant 24ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis 25sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea 26propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur 27hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt 28de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos 29unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis 30et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt 31rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui 32a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos 33neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre 34similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent 35hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient 36hominem caecum ad visum non restituent de necessitate hominem non liberabunt 37viduae non miserebuntur neque orfanis benefacient 38lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur 39quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos 40adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui 41quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum 42mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum 43cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit 44omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos 45a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes 46aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii 47reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris 48nam cum supervenerit illis proelium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis 49quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt 50nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis 51unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est 52regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt 53iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae 54etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur 55regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt 56non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt 57aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt 58itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii 59sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt 60similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat 61et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis 62ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt 63unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus 64scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos 65neque enim regibus maledicent neque benedicent 66signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna 67bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi 68nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos 69nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati 70eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati 71a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione

« Prev Baruch 6 Next »
VIEWNAME is workSection