Contents

« Prev Acts 12 Next »

Chapter 12

1eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia 2occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio 3videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum 4quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo 5et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo 6cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem 7et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius 8dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me 9et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre 10transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo 11et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum 12consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes 13pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode 14et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam 15at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est 16Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt 17annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum 18facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset 19Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est 20erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo 21statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos 22populus autem adclamabat dei voces et non hominis 23confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit 24verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur 25Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus

« Prev Acts 12 Next »
VIEWNAME is workSection