Contents
« Prev | Psalm 124 | Next » |
Chapter 124
1canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat 2in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum 3quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas 4benefac Domine bonis et rectis corde 5declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel
« Prev | Psalm 124 | Next » |