Contents

« Prev Luke 6 Next »

Chapter 6

1factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus 2quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis 3et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant 4quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus 5et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati 6factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida 7observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum 8ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit 9ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere 10et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius 11ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu 12factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei 13et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit 14Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum 15Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes 16Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor 17et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis 18qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur 19et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes 20et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei 21beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis 22beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis 23gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum 24verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram 25vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis 26vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum 27sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt 28benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos 29ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere 30omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas 31et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter 32et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt 33et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt 34et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia 35verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos 36estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est 37nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini 38date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis 39dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent 40non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius 41quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras 42et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui 43non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum 44unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam 45bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur 46quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico 47omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est 48similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram 49qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna

« Prev Luke 6 Next »
VIEWNAME is workSection