Contents

« Prev Luke 18 Next »

Chapter 18

1dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere 2dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur 3vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo 4et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor 5tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me 6ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit 7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis 8dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra 9dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam 10duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus 11Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus 12ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo 13et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori 14dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur 15adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos 16Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei 17amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud 18et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo 19dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus 20mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem 21qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea 22quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 23his ille auditis contristatus est quia dives erat valde 24videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt 25facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei 26et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri 27ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum 28ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te 29qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei 30et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam 31adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis 32tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur 33et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget 34et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur 35factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans 36et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset 37dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret 38et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei 39et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei 40stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum 41dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam 42et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit 43et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo

« Prev Luke 18 Next »
VIEWNAME is workSection