Chapter 21
1postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic 2erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo 3dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt 4mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est 5dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non 6dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium 7dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare 8alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium 9ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem 10dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc 11ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete 12dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset 13et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter 14hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis 15cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos 16dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos 17dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas 18amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis 19hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me 20conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te 21hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid 22dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere 23exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te 24hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius