Chapter 1
1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu 2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo 4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate 5qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae 6in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto 7in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius 8quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia 9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo 10in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso 11in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae 12ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo 13in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto 14qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius 15propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos 16non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis 17ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius 18inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis 19et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius 20quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 21supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro 22et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae 23quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur