Contents
« Prev | Actus Contritionis, &c. | Next » |
ACTUS CONTRITIONIS, &c.
ET DE IV. NOVISSIMIS.
1. Exercitium Contritionis.
1. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
2. Heu quam multa habeo quæ defleam! cum nihil sit unde merito gaudeam.
3. Ah Domine Deus meus, quid unquam fiet de me cum deficiam quotidie, et non desinam offendere Te!
4. Quando resurgam? putasne mortuus homo rursum vivet?
5. Domino ante Te omne desiderium meum, et gemitus meus a Te non est absconditus.
6. Cur non tollis peccatum meum? Nam sicut onus grave gravatæ sunt super me iniquitates meæ; et non potero ut viderem.
7. Si Tu præterieris, Domine, quis miserebitur mei: aut quis alligabit vulnera mea?
8. Numquid voluntatis Tuæ est mors impii? Nonne miserationes Tuæ super omnia opera Tua.
9. Quid dicam Tibi, O immensa bonitas? Peccavi, sed parce mihi: et noli me damnare, qui pro me condemnari voluisti.
10. Volo ego quidem servire Tibi: sed sine Te non valeo: Tu ergo qui dedisti velle, da perficere.
2. Exercitium de Morte.
1. O anima mea, quid fiet de nobis si nos ultima hora tot et tantis peccatis onustos occupet?
2. O mors, finis temporis O, initium æternitatis! Quam terribilis es iis quibus peccatum est jucundum!
3. Doimine per omnes miserationes Tuas da mihi ut ultimum 604hoc momentum non sit mihi infaustum: sit mihi potius tota mea vita doloribus et afflictionibus plena.
4. Heu Deus meus et omne bonum meum: esto Tu solus liberator meus et amicum refugium meum in die illa terribili.
5. Da mihi ut ab hoc momento non cessem providere quæ ad pacem mihi erunt in illa periculosa tempestate.
6. Recogitabo Tibi Domine, omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.
7. O mortis stimule peccatum, ab hac hora blanditiis tuis mortiferis renuncio.
8. Dicam Deo susceptor meus es Tu: illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte.
9. Hie ure, hic seca Domine: modo in æternum parcas.
10. Recordare, Jesu pie, quod sum causa Tum viæ, ne me perdas illa die!
3. Exercitium de Judicio.
1. O peccatum! O æternitas!
2. Væ mihi, cum aperientur libri, et dicitur, Ecce homo et opera ejus. Heu mihi Domine in illa die si inventus fuero minus habens.
3. Per omnes miserationes Tuas Domine, da mihi ut meipsum hic judicando, terribile illud judicium Tuum præveniam.
4. Nunc scio et video, quia malum et amarum est dereliquisse Te Deum meum.
5. O anima stulta et insipiens! times offendere homines qui tecum judicandi sunt, et non times Supremum Judicem offendere?
6. O quam bonus es Domine, qui mihi spatium et opportunitatem dedisti providendi contra istius diei terrorem.
7. Ecce offero Tibi cor meum: purifica illud ab omni labe quæ Tibi displicere poterit.
8. Recte vereor omnia opera mea: nam delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me Domine.
9. Super custodiam meam stabo: sed frustra vigilo nisi Tu custodias.
10. Confige timore Tuo carnes meas: a judiciis enim Tuis timui.
6054. Exercitium de Inferno.
1. Domine, quis novit potestatem viæ Tuæ: aut præ timore viam Tuam dinumerare?
2. O anima mea, nunquid poteris habitare cum igne devorante? nunquid habitabis cum ardoribus sempiternis?
3. Abominor, O Inferne, blasphemias et maledictiones tuas stridores dentium et ululatus: et horum omnium infelicissimam æternitatem.
4. Recordare Domine Jesu, quia Tuum non est perdere ex eo quod Pater Tuus dedit Tibi.
5. Quod enim debuimus Tu solvisti: quod peccavimus Tu luisti: quod negleximus Tu supplesti.
6. Conserva me opus Tuæ pietatis: ne incassum circa ipsum laboraveris, et ne infructuosa sit in me immaculati Cruoris Tui effusio.
7. Non est auxilium mihi in me: libera me, Domine, et pone me juxta Te et cujusvis manus pugnet contra me.
8. Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in Te.
9. Qui certamen forte dedisti nobis: da ut vincamus.
10. Ut confiteamur Tibi dicentes: Benedictus Deus qui non dedit nos in captionem dentibus inimicorum nostrorum: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est et nos liberati sumus.
5. Exercitium de Paradiso.
1. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: sicut lætantium omnium habitatio est in te: fundaris enim exaltatione universæ terræ.
2. Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ: et in lumine ejus videam lumen.
3. Domine, modo ut videam decorem tuum in regno Tuo: duc me per lucem aut tenebras; per vitam aut mortem.
4. Libenter moriar mihi ipsi et omnibus creaturis: ut Tibi soli et Tecum in æternam vivam.
6065. O anima mea, festinemus ad patriam nostram: ubi nulli sunt laquei: ubi nunquam Deum tuum offendes.
6. Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea.
7. Mihi adhearere Deo bonum est: quid enim mihi est in coelo et a Te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.
8. O Deus charitas! ad quid me creasti? nonne ut amem Te et ut amando in æternum fruar Te?
9. Da mihi, Domine aut amare aut mori: imo da mihi mori, ut digne amem Te.
10. Ecce cor meum quod offero Tibi: et quid volo nisi ut sit holocaustum charitatis ad æternam gloriam Tuam. Amen.
« Prev | Actus Contritionis, &c. | Next » |