Psalms
Chapter 1
1beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
2sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
4non sic impii %non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus %a facie terrae;
5ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
6quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
Chapter 2
1psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
2adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
3disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
4qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
5tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
6ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius
7Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
8postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
9reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
10et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
11servite Domino in timore et exultate ei in tremore
12adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta
13cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo
Chapter 3
1psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
2Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me
3multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo %eius; diapsalma
4tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum
5voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma
6ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me
7non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus
8quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti
9Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
Chapter 4
1in finem in carminibus psalmus David
2cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
3filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma
4et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum
5irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma
6sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona
7signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
8a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt
9in pace in id ipsum dormiam et requiescam
10quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me
Chapter 5
1in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David
2verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum
3intende voci orationis meae rex meus et Deus meus
4quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam
5mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es
6neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos
7odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes %omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
8ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo
9Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam
10quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est
11sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine
12et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum
13quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos
Chapter 6
1in finem in carminibus pro octava psalmus David
2Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea
4et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
5convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam
6quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi
7laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo
8turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos
9discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei
10exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit
11erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter
Chapter 7
1psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini
2Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me
3nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat
4Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis
5si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis
6persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma
7exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti
8et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere
9Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me
10consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus
11iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde
12Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies
13nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum
14et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit
15ecce parturiit iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit iniquitatem
16lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit
17convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet
18confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi
Chapter 8
1in finem pro torcularibus psalmus David
2Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
3ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
4quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
5quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
6minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
7et constituisti eum super opera manuum tuarum
8omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
9volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
10Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
Chapter 9
1in finem pro occultis filii psalmus David
2confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
3laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime
4in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua
5quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam
6increpasti gentes %et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum %saeculi;
7inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu
8et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum
9et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia
10et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione
11et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
12psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius
13quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum
14miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis
15qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion
16exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum
17cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis
18convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum
19quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem
20exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo
21constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma
22ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione
23dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant
24quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur
25exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret
26non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur
27dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo
28cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor
29sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem
30oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum
31in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum
32dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem
33exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum
34propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret
35vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor
36contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur
37Dominus regnabit in aeternum et in saeculum %saeculi; peribitis gentes de terra illius
38desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua
39iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram
Chapter 10
1in finem psalmus David
2in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
3quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
4quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit
5Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
6Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
7pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
8quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius
Chapter 11
1in finem pro octava psalmus David
2salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum
3vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt
4disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam
5qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est
6propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo
7eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum
8tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum
9in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum
Chapter 12
1in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me
2quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem
3usquequo exaltabitur inimicus meus super me
4respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem
5nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero
6ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi
Chapter 13
1in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis; non est qui faciat bonum %non est usque ad unum;
2Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum
3omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt % non est timor Dei ante oculos eorum;
4nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis
5Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi non erat timor;
6quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est
7quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
Chapter 14
1psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo
2qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos
4ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit
5qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
Chapter 15
1tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi
2dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges
3sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas in eis
4multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea
5Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi
6funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi
7benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei
8providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear
9propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
10quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem
Chapter 16
1oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis
2de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
3probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas
4ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras
5perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea
6ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea
7mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te
8a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me
9a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt *super me;
10adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia
11proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram
12susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis
13exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam
14ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis
15ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua
Chapter 17
1in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit
2diligam te Domine fortitudo mea
3Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus
4laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
6dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis
7cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo %sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius
8et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis
9ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo
10inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
12et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris
13prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et carbones ignis
14et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis;
15et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos
16et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae
17misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis
18eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me
19praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus
20et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me
21%et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam %et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
22quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
23quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me
24et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea
25et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius
26cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
27et cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis
29quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas
30quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum
31Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum
32quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum
33Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam
34qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me
35qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea
36et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit
37dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea
38persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant
39confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos
40et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me
41et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti
42clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos
43et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos
44eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium
45populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi
46filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis
47vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae
48Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis
49et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me
50propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo
51magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum
Chapter 18
1in finem psalmus David
2caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum
3dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
4non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
5in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
6in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam %suam;
7a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius
8lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
9iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos
10timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa
11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum
12etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa
13delicta quis intellegit ab occultis meis munda me
14et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo
15et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus
Chapter 19
1in finem psalmus David
2exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
3mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
4memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma
5tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet
6laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur
7impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius
8hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus
9ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus
10Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te
Chapter 20
1in finem psalmus David
2Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer
3desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma
4quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso
5vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi
6magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum
7quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo
8quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur
9inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat %omnes; qui te oderunt
10pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis
11fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum
12quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt %stabilire;
13quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum
14exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas
Chapter 21
1in finem pro adsumptione matutina psalmus David
2Deus Deus meus %respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum
3Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi
4tu autem in sancto habitas Laus Israhel
5in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
6ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
7ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
8omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
9speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
10quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae
11in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
12ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet
13circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
14aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
15sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
16aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me
17quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
18dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
19diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
20tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice
21erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
22salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
23narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te
24qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum
25timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me;
26apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum
27edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
28reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
29quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium
30manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram
31et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
32adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus;
Chapter 22
1psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit
2in loco pascuae %ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me
3animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum
4nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
5parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est
6et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum
Chapter 23
1psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et %universi; qui habitant in eo
2*quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum
3quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius
4innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo
5hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo
6haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma
7adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
8quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio
9adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
10quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma
Chapter 24
1psalmus David ad te Domine levavi animam meam
2Deus meus in te confido non erubescam
3neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
4confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me
5dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die
6reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
7delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine
8dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
9diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
10universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius
11propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim
12quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit
13anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
14firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis
15oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
16respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
17tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me
18vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
19respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
20custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te
21innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
22libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis
Chapter 25
1psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor
2proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua
4non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo
5odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo
6lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine
7ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua
8Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae
9ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam
10in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus
11ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei
12pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam %te; Domine
Chapter 26
1David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
2dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
3si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
4unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
5quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui
6in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
7exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
8tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
9ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
10quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me
11legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos
12ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
13credo videre bona Domini in terra viventium
14expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum
Chapter 27
1huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
2exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
3ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
4da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
5quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
6benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
7Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
8Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
9salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum
Chapter 28
1psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum
2adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius
3vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas
4vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia
5vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
6et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium
7vox Domini intercidentis flammam ignis
8vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades
9vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam
10Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum
11Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
Chapter 29
1psalmus cantici in dedicatione domus David
2exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me
3Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
4Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum
5psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
6quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
7ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
8Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
9ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
10quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
11audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus
12convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia
13ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi
Chapter 30
1in finem psalmus David
2in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me
3inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias
4quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me
5educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus
6in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
7odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi
8exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam
9nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos
10miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus
11quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt
12super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me
13oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum
14quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt
15ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
16in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me
17inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua
18Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum
19muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione
20quam magna multitudo dulcedinis tuae %Domine; quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum
21abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum
22benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita
23ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te
24diligite Dominum omnes sancti eius %quoniam; veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam
25viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino
Chapter 31
1huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
2beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus
3quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
4quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma
5delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
6pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
7tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
8intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos
9nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te
10multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit
11laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde
Chapter 32
1psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
2confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
3cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
4quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
5diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
6verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
7congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
9quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
10Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum;
11consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem
12beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
13de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
14de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
15qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
16non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
17fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
18ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius
19ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
20anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
21quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
22fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
Chapter 33
1David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit
2benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo
3in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur
4magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum
5exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me
6accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur
7iste pauper clamavit et Dominus exaudivit %eum; et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum
8vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos
9gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo
10timete Dominum %omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
11divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma
12venite filii audite me timorem Domini docebo vos
13quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos
14prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
15deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam
16oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum
17facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum
18clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos
19iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit
20multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos
21Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur
22mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent
23redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum
Chapter 34
1huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me
2adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi
3effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum
4confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala
5fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos
6fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos
7quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam
8veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso
9anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo
10omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum
11surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me
12retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae
13ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur
14quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar
15et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi
16dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis
17Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam
18confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te
19non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis
20quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant
21et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri
22vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me
23exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam
24iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi
25non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum
26erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me
27exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius
28et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
Chapter 35
1in finem servo Domini David
2dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius
3quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
4verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
5iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
6Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
7iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine
8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
9inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos
10quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
11praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
12non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
13ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare
Chapter 36
1ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem
2quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident
3spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
4delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
6et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem
7subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias
8desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
9quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies
11mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
12observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
13Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius
14gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde
15gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur
16melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
17quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus
18novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit
19non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt
21mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet
22quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt
23apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
24cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam
25iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes
26tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
27declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
28quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit
29iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam
30os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
32considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
33Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi
34expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis
35vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
36et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius
37custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico
38iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt
39salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis
40et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo
Chapter 37
1psalmus David in rememorationem de sabbato
2Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam
4non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
5quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me
6putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
7miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar
8quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea
9adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
10Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
11cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
12amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
13et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
14ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum
15et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
16quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
17quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
18quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
19quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo
20inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique
21qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem
22non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
23intende in adiutorium meum Domine salutis meae
Chapter 38
1in finem Idithun canticum David
2dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
3obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est
4concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis
5locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
6ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
7verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
8et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est
9ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
10obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti
11amove a me plagas tuas
12a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane %conturbatur; omnis homo diapsalma
13exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
14remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero
Chapter 39
1in finem David psalmus
2expectans expectavi Dominum et intendit mihi
3et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos
4et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
5beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas
6multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum
7sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti
8tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me
9ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei
10adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti
11iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo
12tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me
13quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me
14conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice
15confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala
16ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge
17exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
18ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris
Chapter 40
1in finem psalmus David
2beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus
3Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius
4Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius
5ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
6inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius
7et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur
8in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi
9verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat
10etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem
11tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis
12in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me
13me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum
14benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat
Chapter 41
1in finem in intellectum filiis Core
2quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus
3sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei
4fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus
5haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
6quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei
7Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
8abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
9in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae
10dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus
11dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
12quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
Chapter 42
1psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me
2quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus
3emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua
4et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
5quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
Chapter 43
1in finem filiis Core ad intellectum
2Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos
4nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis
5tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
6in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis
7non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me
8salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti
9in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma
10nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris
11avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi
12dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos
13vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris
14posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro
15posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis
16tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me
17a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
18haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo
19et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua
20quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis
21si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum
22nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis
23exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem
24quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae
25quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster
26exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum
Chapter 44
1in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto
2eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis
3speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum
4accingere gladio tuo super femur tuum potentissime
5specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua
6sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
7sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui
8dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis
9murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te
10filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate
11audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui
12et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum
13*et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis
14omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis
15circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi
16adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis
17pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram
18memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi
Chapter 45
1in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
2Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
3propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris
4sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
5fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
6Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo
7conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra
8Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma
9venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
10auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne
11vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
12Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob
Chapter 46
1in finem pro filiis Core psalmus
2omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis
3quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram
4subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris
5elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma
6ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae
7psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite
8quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter
9regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam
10principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt
Chapter 47
1canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
2magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius
3fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni
4Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
5quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
6ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
7tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
8in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
9sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
10suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
11secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua
12laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine;
13circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius
14ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram
15quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula
Chapter 48
1in finem filiis Core psalmus
2audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem
3quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper
4os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam
5inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam
6cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me
7qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur
8frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam
9et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum
10et vivet * adhuc; in finem
11non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas
12%et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis
13et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis
14haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma
15sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum
16verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma
17ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius
18quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo *pone; gloria eius
19quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei
20introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen
21homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis %insipientibus; et similis factus est illis
Chapter 49
1psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum
2ex Sion species decoris eius
3Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida
4advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
5congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia
6et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma
7audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum
8non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper
9non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
10quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves
11cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
12si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
13numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo
14immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
15et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma
16peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum
17tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
18si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas
19os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
20sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum
21haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam
22intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat
23sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei
Chapter 50
1in finem psalmus David
2cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee
3miserere mei Deus secundum %magnam; misericordiam tuam %et; secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam
4amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
5quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper
6tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
7ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea
8ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi
9asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor
10auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata
11averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
12cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis
13ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
14redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me
15docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur
16libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam
17Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam
18quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis
19sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet
20benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem
21tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos
Chapter 51
1in finem intellectus David
2cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech
3quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
4tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum
5dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma
6dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
7propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
8videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
9ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
10ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
11confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
Chapter 52
1in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus
2corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum
3Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum
4omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
5nonne scient %omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis
6Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos
7quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
Chapter 53
1in finem in carminibus intellectus David
2cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos
3Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me
4Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
5quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma
6ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae
7avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos
8voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum
9quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus
Chapter 54
1in finem in carminibus intellectus David
2exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam
3intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum
4a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi
5cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me
6timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
7et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam
8ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
9expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate
10praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
11die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius
12et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus
13quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo
14tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
15qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu
16veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
17ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
18vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam
19redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum
20exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
21extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius
22divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula
23iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto
24tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine
Chapter 55
1in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth
2miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me
3conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me
4ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
5in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro
6tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum
7inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam
8pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus
9vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua
10tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es
11in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo
12in me sunt Deus vota *tua; % quae; reddam laudationes tibi
13quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium
Chapter 56
1in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca
2miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas
3clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi
4misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam
5et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus
6exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua
7laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma
8paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam
9exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
10confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus
11quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
12exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
Chapter 57
1in finem ne disperdas David in tituli inscriptione
2si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
3etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant
4alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa
5furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas
6quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter
7Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus
8ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur
9sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem
10priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos
11laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris
12et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra
Chapter 58
1in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum
2eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me
3eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me
4quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes
5neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi
6exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma
7convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem
8ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit
9et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes
10fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus
11Deus meus voluntas eius praeveniet me
12Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine
13delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur
14in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma
15convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem
16ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt
17ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae
18adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea
Chapter 59
1in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina
2cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia
3Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis
4commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est
5ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
6dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui
7salvum fac dextera tua et exaudi me
8Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor
9meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus
10Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt
11quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
12nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris
13da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
14in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos
Chapter 60
1in finem in hymnis David
2exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae
3a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me
4quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici
5inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma
6quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
7dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis
8permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius
9sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem
Chapter 61
1in finem pro Idithun psalmus David
2nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum
3nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius
4quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae
5verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma
6verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea
7quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo
8in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est
9sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum
10verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum
11nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere
12semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei
13et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua
Chapter 62
1psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
2Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
3in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
4quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
5sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
6sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum
7si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
8quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
9adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
10ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
11tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
12rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua
Chapter 63
1in finem psalmus David
2exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam
3protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem
4quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
5ut sagittent in occultis inmaculatum
6subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
7scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum
8et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
9et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos
10et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt
11laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde
Chapter 64
1in finem psalmus David *canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci
2te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem
3exaudi orationem ad te omnis caro veniet
4verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis
5beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum
6mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe
7praeparans montes in virtute tua accinctus potentia
8qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes
9et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis
10visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius
11rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans
12benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate
13pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur
14induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent
Chapter 65
1in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra
2psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
3dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
4omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma
5venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum
6qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso
7qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
8benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius
9qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos
10quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum
11induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
12inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
13introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
14quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea
15holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma
16venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae
17ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
18iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus
19propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae
20benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me
Chapter 66
1in finem in hymnis psalmus cantici
2Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma
3ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum
4confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
5laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma
6confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
7terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster
8benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae
Chapter 67
1in finem David psalmus cantici
2exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
3sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei
4et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia
5cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius
6patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo
7Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
8Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma
9terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel
10pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam
11animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus
12Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
13rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia
14si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri
15dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon
16mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
17ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem
18currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto
19ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
20benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma
21Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis
22verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis
23dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris
24ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso
25viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto
26praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum
27in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
28ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali
29manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis
30a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
31increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt
32venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo
33regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma %psallite Deo;
34qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis
35date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus
36mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus
Chapter 68
1in finem pro his qui commutabuntur David
2salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
3infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me
4laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
5multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam
6Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
7non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
8quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
9extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
10quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
11et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
12et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
13adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
14ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
15eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum
16non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum
17exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
18et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
19intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
20tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
21in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
22et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
23fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum
24obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
25effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
26fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
27quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
28adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua
29deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
30ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
31laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
32et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
33videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
34quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
35laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
36quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
37et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
Chapter 69
1in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus
2Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina;
3confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
4avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt %mihi; euge euge
5exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
6ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris
Chapter 70
1David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum
2in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me
3esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu
4Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui
5quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea
6in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper
7tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis
8repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam
9non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me
10quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum
11dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat
12Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice
13confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi
14ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam
15os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam
16introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius
17Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua
18et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam
19et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi
20quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me
21multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me
22nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel
23exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
24sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi
Chapter 71
1in Salomonem
2Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
3suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
4iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
5et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
6descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
7orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
8et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
9coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
10reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
11et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
12quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
13parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
14ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
15et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
16erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
17sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
18benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
19et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
20defecerunt laudes David filii Iesse
Chapter 72
1psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
2mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
3quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
4quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
5in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
6ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
7prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
8cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt
9posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
10ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
11et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
12ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
13%et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas
14et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
15si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
16et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
17donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
18verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur
19quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam
20velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges
21quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
22et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
23ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
24tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me
25quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram
26defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum
27quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te
28mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion;
Chapter 73
1intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae
2memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo
3leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto
4et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa
5et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus
6exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt %eam;
7incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
8dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra
9signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
10usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem
11ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
12Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae
13tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis
14tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
15tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham;
16tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
17tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
18memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum
19ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
20respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum
21ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum
22exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die
23ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper
Chapter 74
1in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
2confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua
3cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma
5dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
6nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem
7quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
8quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
9quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
10ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
11et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti
Chapter 75
1in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium
2notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
3et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
4ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma
5inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
6turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
7ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos
8tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
9de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
10cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma
11quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi
12vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili
13et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae
Chapter 76
1in finem pro Idithun psalmus Asaph
2voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me
3in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea
4memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma
5anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus
6cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui
7et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum
8numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc
9aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem
10aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma
11et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi
12memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum
13et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor
14Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster
15tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam
16redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma
17viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi
18multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt
19vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra
20in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur
21deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron
Chapter 77
1intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei
2aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
3quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
4non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
5et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
6ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
7ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant
8ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
9filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
10non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
11et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
12coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos
13interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
14et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
15interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
16et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
17et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
18et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
19et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
20quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
21ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel
22quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius
23et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
24et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis
25panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
26transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
27et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata
28et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
29et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
30non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
31et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit
32in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius
33et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione
34cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum
35et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est
36et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
37cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius
38ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam
39et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
40quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso
41et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt
42non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis
43sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
44et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent
45misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos
46et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
47et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina
48et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
49misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos
50viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit
51et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham
52et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto
53et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
54et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
55et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
57et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum
58et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
59audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
60et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
61et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici
62et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
63iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae
64sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur
65et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino
66et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis
67et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit
68et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
69et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula
70et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum
71pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
72et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos
Chapter 78
1psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam
2posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
3effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
4facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt
5usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus
6effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt
7quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
8ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis
9adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
10ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum
12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine
13nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam
Chapter 79
1in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus
2qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare
3coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos
4Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
5Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui
6cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura
7posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos
8Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
9vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam
10dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram
11operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei
12extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius
13ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam
14exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam
15Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam
16et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi
17incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt
18fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi
19et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus
20Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
Chapter 80
1in finem pro torcularibus Asaph
2exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
3sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara
4bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae
5quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
6testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit
7devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
8in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
9audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
10non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
11ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
12et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi
13et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis
14si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
15pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam
16inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo
17et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos
Chapter 81
1psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat
2usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma
3iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate
4eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
5nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae
6ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
7vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis
8surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus
Chapter 82
1canticum psalmi Asaph
2Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus
3quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput
4super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos
5dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra
6quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt
7tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni
8Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum
9etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma
10fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
11disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae
12pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
13qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei
14Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti
15sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes
16ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos
17imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
18erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant
19et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra
Chapter 83
1in finem pro torcularibus filiis Core psalmus
2quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum
3concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum
4etenim passer invenit %sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus
5beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma
6beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit
7in valle lacrimarum in loco quem posuit
8etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion
9Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma
10protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui
11quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum
12quia misericordiam et veritatem %diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
13non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te
Chapter 84
1in finem filiis Core psalmus
2benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob
3remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma
4mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae
5converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis
6numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem
7Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te
8ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
9audiam quid loquatur % in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor
10verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra
11misericordia et veritas obviaverunt % sibi; iustitia et pax osculatae sunt
12veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
13etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum
14iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos
Chapter 85
1oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam %et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego
2custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te
3miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi
5quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te
6auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae
7in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me
8non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua
9omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum
10quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus
11deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum
12confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum
13quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori
14Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo
15et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax
16respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae
17fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me
Chapter 86
1filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis
2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
4memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
5numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus
6Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
7sicut laetantium omnium habitatio in te
Chapter 87
1canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae
2Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
3intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam
4quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit
5aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio
6inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt
7posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis
8super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma
9longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar
10oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas
11numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma
12numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione
13numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis
14et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
15ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me
16pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus
17in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me
18circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul
19elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria
Chapter 88
1intellectus Aethan Ezraitae
2misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
3quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis;
4disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
5usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
6confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
7quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
8Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
9Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
10tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
11tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
12tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
13aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
14tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
15iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
16beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
17et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
18quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
19quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri
20tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
21inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
22manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
23nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum
24et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam
25et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius
26et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
27ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae
28et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
29in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi
30et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
31si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
32si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
33visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
34misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
35neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
36semel iuravi in sancto meo si David mentiar
37semen eius in aeternum manebit
38et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
39tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
40evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
41destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
42diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
43exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
44avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
45destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
46minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
47usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
48memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
49quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma
50ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua
51memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium
52quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui
53benedictus Dominus in aeternum fiat fiat
Chapter 89
1oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione
2priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
3ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
4quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
5quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
6mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat
7quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
8posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
9quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
11quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
12dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
13convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
14repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
15laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
16et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
17et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;
Chapter 90
1laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur
2dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
3quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
4in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
5scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
6a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano
7cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
8verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
9quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
10non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
11quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
13super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem
14quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum
15clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
16longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum
Chapter 91
1psalmus cantici in die sabbati
2bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
3ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
4in decacordo psalterio cum cantico in cithara
5quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
6quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
7vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
8cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi;
9tu autem Altissimus in aeternum Domine
10*quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
11et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi
12et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
13iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
14plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
15adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
16ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo
Chapter 92
1laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur
2parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es
3elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam *elevabunt flumina fluctus suos;
4a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus
5testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum
Chapter 93
1psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit
2exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis
3usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur
4effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam
5populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt
6viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt
7et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob
8intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite
9qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat
10qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
11Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt
12beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum
13ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea
14quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet
15quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma
16quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem
17nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea
18si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me
19secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam
20numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto
21captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
22et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae
23et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster
Chapter 94
1laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
2praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
3quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
4quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
5quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt
6venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
7quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
8hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
9sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea
10quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde
11et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam
Chapter 95
1quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
2cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
3adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
4quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
5quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
6confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
7adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
8adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius
9adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra
10dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
11laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
12gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum
13a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
Chapter 96
1huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae
2nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius
3ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius
4adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra
5montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae
6adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
7confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius
8audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine
9quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos
10qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos
11lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius
Chapter 97
1psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
2notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam
3recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri
4iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite
5psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi
6in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini
7moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo
8flumina plaudent manu simul montes exultabunt
9a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate
Chapter 98
1psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra
2Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
3confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est
4et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
5exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est
6Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos
7in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis
8Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum
9exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster
Chapter 99
1psalmus in confessione
2iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione
3scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius
4introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius
5quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius
Chapter 100
1David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
2et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae
3non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi
4cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam
5detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam
6oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat
7non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum
8in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem
Chapter 101
1oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
2Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
4quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
5percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
6a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
8vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
9tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant
10quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
11a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
12dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
13tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem
14tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
15quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
16et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
17quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
18respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
19scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum
20quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
21ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
22ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
23in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
24respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
25ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui
26initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
27ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
28tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
29filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur
Chapter 102
1ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
2benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
3qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
4qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
5qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
6faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
8miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
9non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
10non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
11quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
12quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
13quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
15homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
16quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
17misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
18his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
19Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
20benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
21benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
22benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino
Chapter 103
1ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti
2amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem
3qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum
4qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem
5qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi
6abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae
7ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
8ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis
9terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram
10qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae
11potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua
12super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem
13rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra
14producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra
15et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat
16saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit
17illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum
18montes excelsi cervis petra refugium erinaciis
19fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum
20posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae
21catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi
22ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur
23exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum
24quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
25hoc mare magnum et spatiosum *manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis
26illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei
27omnia a te expectant ut des illis escam in tempore
28dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate
29avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
30emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae
31sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis
32qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant
33cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum
34iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino
35deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino
Chapter 104
1alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius
2cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
3laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
5mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes
9quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
10et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum
11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
13et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
14non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
15nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
16et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
17misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
18humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
19donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
21constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
22ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret
23et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
24et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius
25convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius
26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
27posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
28misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
29convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
31dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
32posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
33et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum
34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum
36et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum
37et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
38laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos
39expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
40petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
41disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina
42quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
43et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia
44et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
45ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant
Chapter 105
1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
2quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
3beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
4memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
5ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
6peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
7patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum
8et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
9et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
10et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
11et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
12et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
13cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
14et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso
15et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
16et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron
18et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
19et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
20et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
21obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
22mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
23et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos
24et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
25et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
26et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
27et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus
28et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
29et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina
30et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
31et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum
32et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos
33quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
34non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
35et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
36et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
37et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
38et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus
39et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis
40et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam
41et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
42et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
43saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis
44et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
45et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
46et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos
47salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua
48benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat
Chapter 106
1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
2dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos
3a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
4erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt
5esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
6et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos
7et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
8confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
9quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
10sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
11quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
12et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret
13et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
14et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
15confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
16quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
17suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt
18omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis
19et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
20misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
21confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
22et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione
23qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
24ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
25dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
26ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat
27turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est
28et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos
29et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius
30et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum
31confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
32exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum
33posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
34terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
35posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum
36et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis
37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis
38et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit
39et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
40effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via
41et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
42videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum
43quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
Chapter 107
1canticum psalmi David
2paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea
3exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
4confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus
5quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
6exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
7ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me
8Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar
9meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus
10Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt
11quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
12nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris
13da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis
14in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros
Chapter 108
1in finem David psalmus
2Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
3locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis
4pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
5et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
6constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
7cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
8fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
9fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
10nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis
11scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius
12non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
13fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius
14in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur
15fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum
16pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
17et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare
18et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius
19fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur
20hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam
21et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me
22quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
23sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae
24genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum
25et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
26adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam
27et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
28maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur
29induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua
30confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
31quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam
Chapter 109
1David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
2virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum
3tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te
4iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
5Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges
6iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum
7de torrente in via bibet propterea exaltabit caput
Chapter 110
1alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione
2magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius
3confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi
4memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus
5escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui
6virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo
7ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium
8fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate
9redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius
10initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum %saeculi;
Chapter 111
1alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis
2potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur
3gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi
4exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus
5iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio
6quia in aeternum non commovebitur
7in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino
8confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos
9dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria
10peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit
Chapter 112
1alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini
2sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum
3a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini
4excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius
5quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat
6et humilia respicit in caelo et in terra
7suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem
8ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui
9qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem
Chapter 113
1alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
2facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
3mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
5quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum
6montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
7a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
8qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum
9non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
11Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
12simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
13os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
15manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo
16similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
17domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
18domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
19qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est
20Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron
21benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
22adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
24caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
25non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum
26sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
Chapter 114
1alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae
2quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te
3circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni
4et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam
5misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur
6custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me
7convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi
8quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu
9placebo Domino in regione vivorum
Chapter 115
10alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis
11ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
12quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
13calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
14vota mea Domino reddam coram omni populo eius
15pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea
17tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
18vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
19in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem
Chapter 116
1alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi
2quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in saeculum
Chapter 117
1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
2dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
3dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius
4dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius
5de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
6Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
7Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
8bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
9bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
10omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos
11circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in eos
12circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos
13inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
14fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
15vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
16dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem
17non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
19aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
20haec porta Domini iusti intrabunt in eam
21confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
22lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
23a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
24haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
25o Domine salvum fac o Domine prosperare
26benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
27Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris
28Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
29confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
Chapter 118
1alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
2beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum
3non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
4tu mandasti mandata tua custodire nimis
5utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas
6tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
7confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae
8iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque
9beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos
10in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
11in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
12benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
13in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
14in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis
15in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
16in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos
17gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos
18revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
19incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
20concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore
21increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
22aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi
23etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis
24nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae
25deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
26vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas
27viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis
28dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis
29viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
30viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
31adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
32viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
33he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper
34da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo
35deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
36inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
37averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
38statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
39amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda
40ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me
41vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum
42et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis
43et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi
44et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi
45et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
46et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
47et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
48et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis
49zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
50haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me
51superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi
52memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
53defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam
54cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae
55memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
56haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi
57heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
58deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum
59cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua
60paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
61funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus
62media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
63particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua
64misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me
65teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
66bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
67priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi
68bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas
69multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua
70coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
71bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas
72bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
73ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua
74qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi
75cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me
76fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
77veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est
78confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis
79convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua
80fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar
81caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
82defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me
83quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus
84quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium
85narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
86omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me
87paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua
88secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui
89lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
90in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet
91ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi
92nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea
93in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me
94tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi
95me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi
96omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
97mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
98super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est
99super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
100super senes intellexi quia mandata tua quaesivi
101ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua
102a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
103quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
104a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis
105nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
106iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
107humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum
108voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me
109anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus
110posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi
111hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt
112inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem
113samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
114adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi
115declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
116suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea
117adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper
118sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum
119praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua
120confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui
121ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me
122suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
123oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
124fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me
125servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua
126tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
127ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
128propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui
129fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
130declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis
131os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
132aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum
133gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia
134redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
135faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas
136exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam
137sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
138mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
139tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei
140ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
141adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus
142iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
143tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea
144aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam
145cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram
146clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
147praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi
148praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua
149vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
150adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt
151prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
152initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea
153res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
154iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
155longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt
156misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me
157multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi
158vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt
159vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me
160principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae
161sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum
162laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
163iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi
164septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae
165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
166expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
167custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer
168servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
169thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum
170intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me
171eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas
172pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas
173fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
174concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me
176erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus
Chapter 119
1canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me
2Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa
3quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam
4sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis
5heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar
6multum incola fuit anima mea
7cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis
Chapter 120
1canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi
2auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram
3non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te
4ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel
5Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam
6per diem sol non uret te neque luna per noctem
7Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus
8Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum
Chapter 121
1canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
2stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
3Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum
4illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
5quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David
6rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te
7fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
8propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
9propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi
Chapter 122
1canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo
2ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
3miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione
4quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis
Chapter 123
1canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel
2nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines
3forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos
4forsitan aqua absorbuisset nos
5torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem
6benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum
7anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus
8adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram
Chapter 124
1canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat
2in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum
3quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas
4benefac Domine bonis et rectis corde
5declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel
Chapter 125
1canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati
2tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis
3magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
4converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro
5qui seminant in lacrimis in exultatione metent
6euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos
Chapter 126
1canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit
2vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum
3ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris
4sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum
5beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta
Chapter 127
1canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius
2labores manuum tuarum *quia; manducabis beatus es et bene tibi erit
3uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae
4ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum
5benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
6et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel
Chapter 128
1canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel
2saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi
3supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam
4Dominus iustus concidet cervices peccatorum
5confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion
6fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit
7de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit
8et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini
Chapter 129
1canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
3si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
5speravit anima mea in Domino
6a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
7quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
8et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
Chapter 130
1canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me
2si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea
3speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
Chapter 131
1canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius
2sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
3si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei
4si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem
5et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob
6ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae
7introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius
8surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae
9sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt
10propter David servum tuum non avertas faciem christi tui
11iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
12si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam
13quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi
14haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam
15viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus
16sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt
17illic producam cornu David paravi lucernam christo meo
18inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea
Chapter 132
1canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum
2sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius
3sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum
Chapter 133
1canticum graduum ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini %in atriis domus Dei nostri;
2in noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite Domino
3benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram
Chapter 134
1alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
2qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
3laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave
4quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
5quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis
6omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis
7educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis
8qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
9emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius
10qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
11Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
12et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
13Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem
14quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
15simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
16os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
17aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
18similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
19domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
20domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
21benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem
Chapter 135
1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius
3confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
4qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius
5qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius
6qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius
7qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius
8solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius
9lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius
10qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius
11qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius
12in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius
13qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius
14et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius
15et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius
16qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius
17qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius
18et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius
19Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius
20et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
21et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius
22hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius
23quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius
24et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius
25qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius
26confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
Chapter 136
1David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion
2in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra
3quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion
4quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
5si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea
6adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
7memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea
8filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis
9beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
Chapter 137
1ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi
2adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum
3in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute
4confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui
5et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
6quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit
7si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua
8Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias
Chapter 138
1in finem David psalmus
2Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
3intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti
4et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea
5ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam
6mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam
7quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
8si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades
9si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
10etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
11et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis
12quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
13quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
14confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
15non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae
16inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis
17mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum
18dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum
19si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
20quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas
21nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam
22perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
23proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas
24et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna
Chapter 139
1in finem psalmus David
2eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me
3qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia
4acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma
5custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma
7dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae
8Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli
9non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma
10caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos
11cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent
12vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu
13cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum
14verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
Chapter 140
1psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
2dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
4non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
5corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
6absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
7sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
8quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
9custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
10cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam
Chapter 141
1intellectus David cum esset in spelunca oratio
2voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
3effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio
4in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
5considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam
6clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium
7intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
8educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi
Chapter 142
1psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia
2et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
3quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi
4et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum
5memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar
6expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma
7velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum
8auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam
9eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi
10doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
11propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam
12et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum
Chapter 143
1David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
2misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me
3Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum
4homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
5Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
6fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos
7emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum
8quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
9Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
10qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno
11eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
12quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
13promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis
14boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum
15beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius
Chapter 144
1laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi
2per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi
3magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis
4generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt
5magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt
6et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt
7memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt
8miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors
9suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius
10confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi
11gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur
12ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui
13regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis
14adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos
15oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno
16aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione
17iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
18prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate
19voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos
20custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet
21laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi
Chapter 145
1alleluia Aggei et Zacchariae
2lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus
3in filiis hominum quibus non est salus
4exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
5beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius
6qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
7qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
8Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet
10regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem
Chapter 146
1alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda * decoraque; laudatio
2aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit
3qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum
4qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans
5magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus
6suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram
7praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara
8qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum
9et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum
10non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei
11beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius
Chapter 147
12alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion
13quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te
14qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te
15qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius
16qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit
17mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit
18emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae
19qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel
20non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis
Chapter 148
1alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
2laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius
3laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
4laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
5laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
6statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
7laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
8ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius
9montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
10bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
11reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae
12iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
13quia exaltatum est nomen eius solius
14confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi
Chapter 149
1alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum
2laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo
3laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei
4quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute
5exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
6exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
7ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis
8ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis
9ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius
Chapter 150
1alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius
2laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius
3laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara
4laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
5laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis
Psalms (Second Version)
Chapter 1
1beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit
2sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur
4non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus
5propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum
6quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
Chapter 2
1quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania
2consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius
3disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum
4habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos
5tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
6ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum
7Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
8postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
9pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos
10nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae
11servite Domino in timore et exultate in tremore
12adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via
13cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum
Chapter 3
1canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
2Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
3multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
4tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
5voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
6ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
7non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
8quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
9Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper
Chapter 4
1victori in psalmis canticum David
2invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
3filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper
4et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum
5irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper
6sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum
7leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
8in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt
9in pace simul requiescam et dormiam
10quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me
Chapter 5
1victori pro hereditatibus canticum David
2verba mea audi Domine intellege murmur meum
3rex meus et Deus meus
4quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
5mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu
6nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
7odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
8ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
9Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam
10non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
11sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te
12et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
13quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum
Chapter 6
1victori in psalmis super octava canticum David
2Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea
4et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
5revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam
6quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi
7laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo
8caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis
9recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei
10audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet
11confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei revertantur et confundantur subito
Chapter 7
1pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini
2Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me
3ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat
4Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis
5si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos
6persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper
7surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti
8et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere
9Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me
10consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus
11clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde
12Deus iudex iustus et fortis comminans tota die
13non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum
14et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est
15ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium
16lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est
17revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet
18confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi
Chapter 8
1victori pro torcularibus canticum David
2Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
3ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
4videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti
5quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum
6minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
7dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
8cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
9aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
10Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra
Chapter 9
1victori pro morte filii canticum David
2confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
3laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi
4cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua
5fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae
6increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter
7conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis
8Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum
9et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus
10et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia
11et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
12cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius
13quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum
14misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis
15qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion
16exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum
17agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno
18convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum
19quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum
20surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam
21pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper
22quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
23in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
24quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi
25blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
26nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
27loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo
28maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas
29sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem
30oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
31et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
32dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
33surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
34quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat
35vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
36contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies
37Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
38desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
39ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra
Chapter 10
1victori David
2in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis
3quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde
4quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
5Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
6Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
7pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum
8quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum
Chapter 11
1victori pro octava canticum David
2salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum
3frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt
4disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam
5qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est
6propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum
7eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum
8tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum
9in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum
Chapter 12
1victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me
2usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem
3usquequo exaltabitur inimicus meus super me
4convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem
5nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero
6ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi
Chapter 13
1victori David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum
2Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum
3omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
4nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis
5Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine
6quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est
7quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel
Chapter 14
1canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo
2qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo
4dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat
5pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
Chapter 15
1humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te
2dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
3sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
4multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis
5Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae
6lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est
7benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei
8proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear
9propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter
10non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos
Chapter 16
1oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii
2de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
3probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti
4cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis
5sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea
6ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum
7mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium
8a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me
9a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt
10adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe
11incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram
12similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis
13surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus
14a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum
15ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua
Chapter 17
1victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait
2diligam te Domine fortitudo mea
3Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
4laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me
6funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
7in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
8commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
9ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo
10inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti
12posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris
13prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis
14et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis
15et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos
16et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui
17misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis
18liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant
19praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
20et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
21retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi
22quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
23omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
24et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea
25et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius
26cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages
27cum electo electus eris et cum perverso pervertes
28quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis
29quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas
30in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum
31Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
32quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
33Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam
34coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me
35docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
36dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me
37dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
38persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos
39caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis
40accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
41inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti
42clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
43delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos
44salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium
45populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi
46filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis
47vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae
48Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis
49et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me
50propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo
51magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum
Chapter 18
1victori canticum David
2caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
3dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
4non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
5in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
6soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
7a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
8lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
9praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
10timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
12unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
13errores quis intelleget ab occultis munda me
14a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
15sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
Chapter 19
1victori canticum David
2exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
3mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te
4memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper
5det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat
6laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros
7impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae
8hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur
9ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus
10Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus
Chapter 20
1victori canticum David
2Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
3desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
4quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
5vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
6magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
7pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
8quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
9inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
10pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
11fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
12quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
13quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
14exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas
Chapter 21
1victori pro cervo matutino canticum
2Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei
3Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi
4et tu sancte habitator Laus Israhel
5in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos
6ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi
7ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis
8omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput
9confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
10tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae
11in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu
12ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor
13circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
14aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
15sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
16aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me
17circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos
18numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me
19diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem
20tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina
21erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
22salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
23narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
24qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum
25et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
26apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum
27comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum
28recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
29quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
30comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
31et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
32narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit
Chapter 22
1canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit
2in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me
3animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum
4sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me
5pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians
6sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum
Chapter 23
1David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius
2quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum
3quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius
4innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose
5accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo
6haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper
7levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
8quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio
9levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
10quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper
Chapter 24
1David ad te Domine animam meam levabo
2Deus meus in te confisus sum ne confundar
3ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur
4confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me
5deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die
6recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
7peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
8bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
9deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
10omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
11propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
12quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit
13anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
14secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
15oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos
16respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
17tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me
18vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea
19vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
20custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te
21simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
22redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis
Chapter 25
1David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam
2proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua
4non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
5odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
6lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine
7ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua
8Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae
9ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam
10in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus
11ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei
12pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino
Chapter 26
1David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
2cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
3si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
4unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
5abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
6in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
7audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
8tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
9ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
10pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
11ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
12ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
13ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
14expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum
Chapter 27
1David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum
2audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum
3ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum
4da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis
5quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis
6benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae
7Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi
8Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est
9salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum
Chapter 28
1canticum David adferte Domino filios arietum
2adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto
3vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas
4vox Domini in fortitudine vox Domini in decore
5vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
6et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis
7vox Domini dividens flammas ignis
8vox Domini parturire faciens desertum Cades
9vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam
10Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum
11Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
Chapter 29
1psalmus cantici pro dedicatione domus David
2exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me
3Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
4Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum
5cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
6quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
7ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
8Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
9ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
10quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
11audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
12convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
13ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi
Chapter 30
1victori canticum David
2in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me
3inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me
4quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
5educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es
6in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
7odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum
8exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
9et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos
10miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus
11quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
12apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me
13oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum
14audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent
15ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
16in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me
17ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua
18Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno
19muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione
20quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
21abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
22benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita
23ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
24diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam
25confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum
Chapter 31
1David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
2beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus
3quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
4die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
5peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
6pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
7tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper
8doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo
9nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
10multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
11laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde
Chapter 32
1laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
2confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei
3cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo
4quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
5diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
6verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
7congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis
9quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
10Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum
11consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione
12beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
13de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
14de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
15fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
16non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis
17fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit
18ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius
19ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame
20anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est
21in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus
22sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te
Chapter 33
1David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit
2benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo
3in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur
4magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter
5quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me
6respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur
7hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum
8circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos
9gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo
10timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
11leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum
12venite filii audite me timorem Domini docebo vos
13quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos
14custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
15recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam
16oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum
17vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum
18clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos
19iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit
20multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus
21custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur
22interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur
23redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo
Chapter 34
1David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me
2adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum
3evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum
4confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
5fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat
6sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos
7quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae
8veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
9anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua
10omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
11surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
12reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
13ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur
14quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar
15et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
16scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
17Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam
18confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te
19non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo
20non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
21et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster
22vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
23consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam
24iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi
25ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum
26confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me
27laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
28et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
Chapter 35
1pro victoria servi Domini David
2dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
3quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
4verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
5iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
6Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
7iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
8quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
9inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
10quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
11adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
12ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
13ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere
Chapter 36
1David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem
2quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent
3beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide
4et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet
6et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
7deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
8he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias
9quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet
11mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
12zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis
13Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
14heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via
15gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur
16teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
17quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus
18ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit
19non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
21lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit
22quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt
23mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
24cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
25nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
26tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
27samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
28quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
29iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam
30fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
32sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
33Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur
34coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis
35res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
36et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
37sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax
38iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
39thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
40et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo
Chapter 37
1canticum David in commemoratione
2Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me
3quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua
4non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei
5quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me
6conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
7adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam
8quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea
9evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
10Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
11cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
12cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt
13et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
14ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum
15et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones
16te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
17quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur
18quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper
19quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo
20inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter
21et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum
22ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
23festina in auxilium meum Domine salutis meae
Chapter 38
1pro victoria Idithun canticum David
2dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me
3obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
4incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni
5locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
6ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
7tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea
8nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
9ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me
10obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
11tolle a me plagas tuas
12a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
13audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
14parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam
Chapter 39
1pro victoria David canticum
2expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me
3et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos
4et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
5beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii
6multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant
7victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti
8tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me
9ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei
10adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti
11iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa
12tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me misericordia tua et veritas iugiter servabunt me
13circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me
14placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina
15confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi
16pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va
17gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
18ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris
Chapter 40
1pro victoria canticum David
2beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus
3Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum
4Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua
5ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
6inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius
7et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet
8simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi
9verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat
10sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam
11tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis
12in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi
13ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum
14benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen
Chapter 41
1pro victoria doctissimi filiorum Core
2sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus
3sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam
4fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus
5horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis
6quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius
7Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
8abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
9per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae
10dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico
11cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus
12quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
Chapter 42
1iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me
2tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico
3mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum
4et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
5quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
Chapter 43
1pro victoria filiorum Core eruditionis
2Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos
4non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi
5tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
6in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros
7non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me
8quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti
9in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper
10verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris
11vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos
12dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos
13vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum
14posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro
15posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus
16tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me
17a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris
18omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo
19non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua
20quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis
21si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum
22numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis
23consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum
24quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras
25quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster
26surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam
Chapter 44
1victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi
2eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus scribae velocis
3decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum
4accingere gladio tuo super femur fortissime
5gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua
6sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
7thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui
8dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
9zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te
10filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo
11audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui
12et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum
13et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi
14omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est
15in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc
16ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis
17pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra
18recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum
Chapter 45
1victori filiorum Core pro iuventutibus canticum
2Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum
3ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris
4sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper
5fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi
6Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino
7conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra
8Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper
9venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra
10conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni
11cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
12Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper
Chapter 46
1victori filiorum Core canticum
2omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis
3quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram
4congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris
5elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper
6ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae
7canite Deo canite canite regi nostro canite
8quia rex universae terrae Deus canite erudite
9regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum
10principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt
Chapter 47
1canticum psalmi filiorum Core
2magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo
3specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni
4Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
5quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
6ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt
7horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis
8in vento uredinis confringes naves maris
9sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper
10aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
11secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua
12laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua
13circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius
14ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima
15quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte
Chapter 48
1victori filiorum Core canticum
2audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis
3tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper
4os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias
5inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum
6quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me
7qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt
8fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo
9neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo
10et vivet ultra in sempiternum
11et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas
12interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas
13et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est
14haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper
15quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum
16verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper
17noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius
18neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius
19quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi
20intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt lucem
21homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur
Chapter 49
1canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius
2de Sion perfecta decore Deus apparuit
3veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida
4vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum
5congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio
6et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper
7audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum
8non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper
9non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos
10mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium
11scio omnes aves montium et universitas agri mecum est
12si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius
13numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam
14immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua
15et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me
16impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo
17qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te
18si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua
19os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum
20sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium
21haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos
22intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet
23qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei
Chapter 50
1victori canticum David
2cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee
3miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas
4multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
5quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper
6tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris
7ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea
8ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi
9asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor
10auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti
11absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
12cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis
13ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
14redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me
15docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur
16libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam
17Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam
18non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet
19sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies
20benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem
21tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos
Chapter 51
1victori ab erudito David
2cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech
3quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die
4insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum
5dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper
6dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa
7sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper
8videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt
9ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis
10ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum
11confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
Chapter 52
1victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus
2corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum
3Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum
4omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
5numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis
6Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos
7quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel
Chapter 53
1victori in psalmis eruditi David
2quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos
3Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me
4Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
5quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper
6ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam
7reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos
8voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est
9quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus
Chapter 54
1victori in psalmis eruditi David
2exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam
3adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus
4a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi
5cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me
6timor et tremor venit super me et operuit me caligo
7et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
8ut procul abeam et commorer in deserto semper
9festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis
10praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
11die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius
12insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia
13non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo
14sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus
15qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore
16veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum
17ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me
18vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam
19redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me
20exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum
21extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum
22nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae
23proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto
24tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui
Chapter 55
1victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth
2miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
3conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
4quacumque die territus fuero ego in te confidam
5in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
6tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
7congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
8quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
9secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
10tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
11in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
12in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
13quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium
Chapter 56
1pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca
2miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae
3invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum
4mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam
5anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus
6exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
7rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper
8paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam
9surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane
10confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus
11quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
12exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
Chapter 57
1victori ut non disperdas David humilem et simplicem
2si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
3etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
4alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
5furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
6ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
7Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
8dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
9quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
10antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
11laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
12et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra
Chapter 58
1victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum
2erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me
3libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
4quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
5absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur
6surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
7revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
8ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
9tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
10fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
11Dei mei misericordia praeveniet me
12Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
13in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
14consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
15et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
16ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
17ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
18tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea
Chapter 59
1victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum
2quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia
3Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos
4commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est
5ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente
6dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui
7salva dextera tua et exaudi me
8Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar
9meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus
10Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est
11quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam
12nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris
13da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine
14in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos
Chapter 60
1victori in psalmis David
2exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae
3de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus
4fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici
5habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper
6tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
7dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio
8sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum
9sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies
Chapter 61
1victori per Idithun canticum David
2attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
3attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
4usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
5partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
6verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
7ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
8in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
9sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
10verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
11nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
12unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
13et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
Chapter 62
1canticum David cum esset in deserto Iuda
2Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea
3in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
4melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
5sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
6quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
7recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
8quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
9adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
10ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
11congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
12rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium
Chapter 63
1victori canticum David
2audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam
3absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem
4qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum
5ut sagittarent in absconditis simplicem
6subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos
7scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo
8sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum
9et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos
10et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent
11laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde
Chapter 64
1victori carmen David cantici
2tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum
3exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat
4verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis
5beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui
6terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui
7praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine
8conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium
9et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies
10visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam
11sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic
12volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine
13pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur
14vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent
Chapter 65
1victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra
2cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius
3dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
4omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper
5venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum
6convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo
7qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
8benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius
9qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros
10probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum
11introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro
12inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
13ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
14quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer
15holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper
16venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae
17ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
18iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
19ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
20benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me
Chapter 66
1victori in psalmis canticum carminis
2Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper
3ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua
4confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
5laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus
6confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
7terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster
8benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae
Chapter 67
1victori David psalmus cantici
2exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
3sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
4iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
5cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
6patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo
7Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
8Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper
9terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
10pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti
11animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
12Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
13reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
14si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
15cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon
16mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
17quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
18currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
19ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
20benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper
21Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
22verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis
23dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
24ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
25viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
26praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum
27in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
28ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
29praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis
30de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
31increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
32offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo
33regna terrae cantate Deo canite Domino semper
34qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
35date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
36terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus
Chapter 68
1victori pro liliis David
2salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam
3infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me
4laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
5multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam
6Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita
7non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
8quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam
9alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
10quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
11et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi
12et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam
13contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum
14mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
15erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
16ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum
17exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
18et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me
19accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me
20tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam
21coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
22et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
23sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum
24contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
25effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos
26fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet
27quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
28da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua
29deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
30ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
31laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
32et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas
33videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra
34quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
35laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis
36quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam
37et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
Chapter 69
1victori David ad recordandum
2Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina
3confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam
4convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va
5gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
6ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris
Chapter 70
1in te Domine speravi ne confundar in aeternum
2iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me
3esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu
4Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis
5quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea
6a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper
7quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima
8impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua
9ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me
10quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter
11dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat
12Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina
13confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi
14ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas
15os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas
16ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius
17Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua
18insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas
19et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi
20qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos
21multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me
22ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel
23laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
24insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi
Chapter 71
1Salomonis
2Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
3adsument montes pacem populo et colles iustitiam
4iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem
5et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum
6descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram
7germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna
8et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae
9ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent
10reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent
11et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei
12quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor
13parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit
14ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius
15et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei
16erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
17erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum
18benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
19et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen
20conpletae sunt orationes David filii Iesse
Chapter 72
1canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
2mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei
3quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
4quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum
5in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
6ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
7processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis
8inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes
9posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra
10propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis
11et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
12ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
13ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas
14et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
15dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
16et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
17donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum
18verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
19quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
20quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
21quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
22et ego insipiens et nescius
23quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
24et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me
25quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
26consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
27quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te
28mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas
Chapter 73
1eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
2recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
3sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
4fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
5manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
6et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
7miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
8dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
9signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
10usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
11quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
12Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
13tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
14tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
15tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
16tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
17tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
18memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
19ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
20respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
21ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum
22surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die
23ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter
Chapter 74
1victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici
2confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
3cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper
5dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
6nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
7quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
8sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
9quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
10ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
11et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti
Chapter 75
1victori in psalmis canticum Asaph carminis
2cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
3et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion
4ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper
5lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
6spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
7ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus
8tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
9de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
10cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper
11quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris
12vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili
13auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae
Chapter 76
1victori per Idithun psalmus Asaph
2voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me
3in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea
4recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper
5prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar
6recogitabam dies antiquos annos pristinos
7recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum
8ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra
9ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione
10numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper
11et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi
12recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua
13et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar
14Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus
15tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam
16redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper
17videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi
18excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant
19vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra
20in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita
21deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron
Chapter 77
1eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei
2aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua
3quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis
4non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit
5statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos
6ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis
7ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant
8ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius
9filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli
10non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi
11et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
12coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos
13divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum
14et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis
15scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis
16et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
17et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio
18et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae
19et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine
20ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
21ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel
22quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius
23et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
24et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis
25panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem
26abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum
27et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata
28et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius
29et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
30non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum
31furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit
32in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius
33et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter
34si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum
35et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum
36et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
37cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius
38ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum
39sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens
40quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine
41et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt
42non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante
43qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos
44qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent
45qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos
46qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae
47qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore
48qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus
49qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum
50munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit
51et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham
52et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto
53et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare
54et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem
55et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
57et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis
58et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt
59audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel
60et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines
61tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis
62et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit
63iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit
64sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae
65et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini
66et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos
67et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit
68sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
69et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum
70et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum
71ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius
72qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit
Chapter 78
1canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
2dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
3effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
4facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt
5usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus
6effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
7quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
8ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis
9auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
10quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus
12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
13nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas
Chapter 79
1victori pro liliis testimonii Asaph canticum
2qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere
3ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos
4Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
5Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui
6cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter
7posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos
8Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
9vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam
10praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram
11operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei
12expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua
13quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam
14vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam
15Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc
16et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi
17succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant
18fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi
19et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur
20Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
Chapter 80
1victori in torcularibus Asaph
2laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob
3adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio
4clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae
5quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
6testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi
7amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt
8in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper
9audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
10non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
11ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
12et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi
13et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis
14utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset
15quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam
16qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo
17et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos
Chapter 81
1canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat
2usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper
3iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite
4salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate
5non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae
6ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos
7ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis
8surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes
Chapter 82
1canticum psalmi Asaph
2Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
3quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput
4contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum
5dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra
6quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
7tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
8Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
9sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
10fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
11contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
12pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
13qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
14Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
15quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes
16sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos
17imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
18confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant
19et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram
Chapter 83
1victori pro torculari filiorum Core canticum
2quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
3desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
4siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
5beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
6beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
7transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
8benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
9Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper
10clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
11quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis
12quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
13nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te
Chapter 84
1victori filiorum Core canticum
2placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
3dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper
4continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui
5converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos
6noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem
7nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
8ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
9audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
10verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra
11misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
12veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
13sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
14iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos
Chapter 85
1oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum
2custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te
3miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo
5tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te
6exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum
7in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me
8non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua
9omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum
10quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus
11doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum
12confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum
13quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo
14Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo
15tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus
16respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae
17fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me
Chapter 86
1filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii
2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper
4commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi
5ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus
6Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper
7et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te
Chapter 87
1canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae
2Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
3ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam
4quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit
5reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus
6inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
7posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
8super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper
9longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem
10oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
11numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper
12numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione
13numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
14ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
15quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
16pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum
17per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
18circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter
19longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti
Chapter 88
1eruditionis Aethan Ezraitae
2misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
3quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis
4percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo
5usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper
6confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum
7quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei
8Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt
9Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo
10tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis
11tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos
12tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti
13aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt
14tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua
15iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam
16beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt
17in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
18quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum
19quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro
20tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo
21inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
22cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum
23non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum
24sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam
25veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius
26et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
27ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae
28ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae
29in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit
30et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli
31si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
32si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint
33visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum
34misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea
35non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo
36semel iuravi in sancto meo ne David mentiar
37semen eius in sempiternum erit
38et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper
39tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum
40adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius
41dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem
42diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis
43elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius
44avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio
45quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti
46adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna
47usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua
48memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum
49quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper
50ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua
51recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum
52quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui
53benedictus Dominus in sempiternum amen et amen
Chapter 89
1oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione
2antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es
3convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam
4quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna
5percutiente te eos somnium erunt
6mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur
7consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus
8posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui
9omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus
11quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam
12ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti
13revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis
14imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris
15laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala
16appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum
17et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma
Chapter 90
1qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur
2dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
3quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
4in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
5scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
6a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie
7cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
8verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
9tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
10non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
11quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
13super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
14quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
15invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
16longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum
Chapter 91
1psalmus cantici in die sabbati
2bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
3ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte
4in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
5quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo
6quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae
7vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud
8germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum
9tu autem Excelsus in aeternum Domine
10ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
11et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi
12et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
13iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur
14transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt
15adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt
16adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo
Chapter 92
1Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur
2firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es
3levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos
4a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus
5testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum
Chapter 93
1Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere
2elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis
3usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt
4fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem
5populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent
6viduam et advenam interficient et pupillos occident
7et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob
8intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite
9qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit
10qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
11Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt
12beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum
13ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus
14non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret
15quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde
16quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis
17nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea
18si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me
19in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam
20numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto
21copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
22erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae
23et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster
Chapter 94
1venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro
2praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei
3quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
4in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt
5cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt
6venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri
7quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius
8hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra
9sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum
10quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est
11et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam
Chapter 95
1canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra
2canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius
3narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius
4quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos
5omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit
6gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius
7adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem
8adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius
9adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra
10dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate
11laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius
12gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus
13ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua
Chapter 96
1Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae
2nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius
3ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius
4apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra
5montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae
6adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
7confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii
8audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine
9tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos
10qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos
11lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius
Chapter 97
1canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
2notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam
3recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri
4iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite
5cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis
6in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino
7tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius
8flumina plaudent manu simul montes laudabunt
9ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus
Chapter 98
1Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra
2Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
3confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque
4imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
5exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est
6Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos
7in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis
8Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum
9exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster
Chapter 99
1canticum in gratiarum actione
2iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude
3scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius
4ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius
5quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius
Chapter 100
1David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
2erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae
3non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi
4cor pravum recedet a me malum nesciam
5loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero
6oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi
7non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum
8mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem
Chapter 101
1oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum
2Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
4quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
5percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
6a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
8vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
9tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
10quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
11a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
12dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
13tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
14tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
15quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
16et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
17quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
18respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
19scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
20quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
21ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
22ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
23cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
24adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
25dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
26a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
27ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
28tu autem ipse es et anni tui non deficient
29filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit
Chapter 102
1David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius
2benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
3qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
4qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus
5qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
6faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
8misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
9non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
10non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
11quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
12quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra
13sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
15homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
16quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius
17misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
18his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
19Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
20benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius
21benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius
22benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino
Chapter 103
1benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es
2amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem
3qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti
4qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem
5qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum
6abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae
7ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
8ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis
9terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram
10qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant
11ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam
12super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem
13qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra
14germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra
15et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat
16saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti
17ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
18montes excelsi cervis petra refugium ericiis
19fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum
20posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae
21leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi
22oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt
23egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam
24quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
25hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus
26ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei
27omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo
28dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono
29abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
30emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae
31sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis
32qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt
33cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum
34placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino
35deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino
Chapter 104
1alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
2canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
3exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
5recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
9quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
10et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12cum essent viri pauci modici et advenae in ea
13et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
14non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
15nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
16et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
17misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
18adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
19usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
21posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
22ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
23et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
24et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
25convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
27posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
28misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
29commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
31dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
32dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
33et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
36et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
37et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
38laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
39expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
40petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
41aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
42quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
43et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
44et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
45ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia
Chapter 105
1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius
3beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
4recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo
5ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua
6peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus
7patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
8salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam
9et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto
10et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici
11et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
12et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
13cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius
14et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine
15dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum
16et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram
18et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios
19fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
20et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum
21obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto
22mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
23dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret
24et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius
25et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini
26et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto
27et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris
28et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum
29et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga
30stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio
31et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum
32et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos
33quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis
34non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
35et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
36et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum
37et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
38et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus
39et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis
40iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam
41et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
42et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum
43multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas
44et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
45et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
46et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
47salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te
48benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia
Chapter 106
1confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos
3ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
4erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt
5esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
6et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos
7et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem
8confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
9quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis
10habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro
11quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt
12et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret
13et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos
14et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
15confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
16quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
17stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos
18omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis
19et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos
20misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
21confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
22et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude
23qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis
24ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
25dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius
26ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur
27obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est
28clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos
29statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
30laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt
31confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
32et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum
33ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
34terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius
35ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum
36et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum
37et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina
38et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet
39inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
40et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia
41et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias
42videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum
43quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
Chapter 107
1canticum psalmi David
2paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea
3consurge psalterium et cithara consurgam mane
4confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus
5quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua
6exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
7ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me
8Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar
9meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus
10Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor
11quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
12nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris
13da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine
14in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros
Chapter 108
1pro victoria David canticum
2Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est
3locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra
4pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam
5et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea
6constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius
7cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum
8fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter
9sint filii eius pupilli et uxor eius vidua
10instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis
11scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius
12non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius
13fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius
14redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur
15sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum
16eo quod non est recordatus facere misericordiam
17et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret
18et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius
19sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur
20haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam
21tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me
22quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus
23quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta
24genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo
25et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum
26adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam
27et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam
28maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur
29induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua
30confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum
31quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius
Chapter 109
1David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
2virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum
3populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae
4iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
5Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges
6iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa
7de torrente in via bibet propterea exaltabit caput
Chapter 110
1alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione
2gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis
3he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper
4zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus
5teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui
6caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo
7lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium
8nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate
9fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius
10res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia
Chapter 111
1aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis
2gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur
3he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper
4zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus
5teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio
6caph quia in aeternum non commovebitur
7lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino
8samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis
9phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria
10res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit
Chapter 112
1alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini
2sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum
3ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini
4excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius
5quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans
6humilia respicit in caelo et in terra
7suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem
8ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui
9qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia
Chapter 113
1cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
2factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius
3mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis
5quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum
6montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis
7a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob
8qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum
9non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum
11Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
12idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
13os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
15manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo
16similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
17Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
18domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
19timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est
20Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
21benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
22addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
24caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
25non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium
26sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia
Chapter 114
1dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae
2inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
3circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi
4et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam
5clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors
6custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me
7revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi
8quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa
9deambulabo coram Domino in terris viventium
Chapter 115
10credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
11ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
12quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
13calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
14vota mea Domino reddam coram omni populo eius
15gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea
17tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
18vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
19in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia
Chapter 116
1laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi
2quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia
Chapter 117
1confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
3dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius
4dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius
5cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus
6Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo
7Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
8melius est sperare in Domino quam sperare in homine
9melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
10omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas
11circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas
12circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas
13inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
14fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem
15vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
16dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem
17non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
19aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino
20haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
21confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
22lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli
23a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris
24haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
25obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro
26benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
27Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris
28Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te
29confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
Chapter 118
1aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
2beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum
3nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
4tu mandasti praecepta tua custodire nimis
5utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
6tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
7confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae
8praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
9beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua
10in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
11in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
12benedictus tu Domine doce me praecepta tua
13in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
14in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis
15in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
16iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
17gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
18revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
19advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
20desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
21increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis
22aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi
23etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua
24sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei
25deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum
26vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
27viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis
28destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum
29viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
30viam fidei elegi iudicia tua proponebam
31adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
32viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
33he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium
34doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde
35deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
36inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
37averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
38suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
39averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona
40ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
41vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum
42et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo
43et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi
44et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
45et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
46et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar
47et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
48et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis
49zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
50haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
51superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
52recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
53horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
54carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae
55recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
56hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
57heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
58deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum
59recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua
60festinavi et non neglexi custodire mandata tua
61funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus
62medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
63particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua
64misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
65teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
66bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
67antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi
68bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
69adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua
70incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar
71bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
72melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
73ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua
74qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi
75scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me
76sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo
77veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea
78confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis
79revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum
80fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar
81caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi
82consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me
83et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus
84quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium
85foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam
86omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi
87paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua
88secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui
89lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
90in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat
91iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
92nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea
93in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me
94tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
95me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo
96omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
97mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
98super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi
99super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea
100super senes intellexi quia praecepta tua servavi
101ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua
102a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
103quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
104praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii
105nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
106iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae
107adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum
108voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me
109anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus
110posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi
111hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt
112inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem
113samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
114protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
115recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
116confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea
117auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter
118abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum
119quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua
120horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
121ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me
122sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
123oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
124fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me
125servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
126tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
127propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
128propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui
129fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea
130ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
131os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
132respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum
133gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati
134redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
135vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
136rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam
137sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
138praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
139consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei
140probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
141parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus
142iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
143tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea
144iusta testimonia tua semper doce me et vivam
145coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam
146invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
147surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans
148praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis
149vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
150adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt
151prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
152a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea
153res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus
154iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
155longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
156misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me
157multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi
158vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt
159vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me
160caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae
161sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum
162gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa
163mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi
164septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
166expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
167custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
168custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
169thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me
170veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me
171fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
172loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta
173sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
174desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi
176erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus
Chapter 119
1canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me
2Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa
3quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam
4sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum
5heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar
6multum peregrinata est anima mea
7cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi bellantia
Chapter 120
1canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum
2auxilium meum a Domino factore caeli et terrae
3non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te
4ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel
5Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam
6per diem sol non percutiet te neque luna per noctem
7Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam
8Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum
Chapter 121
1canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
2stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
3Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul
4quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
5quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
6rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
7sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
8propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
9propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi
Chapter 122
1canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis
2ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
3miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione
4multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum
Chapter 123
1canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel
2nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines
3forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos
4forsitan aquae circumdedissent nos
5torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae
6benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum
7anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus
8auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram
Chapter 124
1canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis
2Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum
3quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas
4benefac Domine bonis et rectis corde
5qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel
Chapter 125
1canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes
2tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis
3magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
4converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro
5qui seminant in lacrimis in exultatione metent
6qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos
Chapter 126
1canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam
2frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum
3ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris
4sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis
5beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta
Chapter 127
1canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius
2laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit
3uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae
4ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum
5benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
6et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel
Chapter 128
1canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel
2saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi
3super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum
4Dominus iustus concidet laqueos impiorum
5confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion
6fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet
7de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens
8de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini
Chapter 129
1canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
3si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
5anima mea ad Dominum
6a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
7quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
8et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
Chapter 130
1canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me
2si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea
3expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum
Chapter 131
1canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius
2qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
3si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei
4si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem
5donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob
6ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus
7intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius
8surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae
9sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent
10propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui
11iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
12si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum
13quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum
14haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam
15venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane
16sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt
17ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo
18inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius
Chapter 132
1canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno
2sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius
3sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum
Chapter 133
1canticum graduum ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini
2in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino
3benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae
Chapter 134
1alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
2qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
3laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens
4quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum
5quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis
6omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis
7levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis
8qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus
9misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius
10qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
11Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
12et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
13Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione
14quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis
15idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum
16os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
17aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum
18similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
19domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
20domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino
21benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia
Chapter 135
1confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius
3confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
4qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius
5qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius
6qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius
7qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius
8solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius
9lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius
10qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius
11et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius
12in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius
13qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius
14et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius
15et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius
16qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius
17qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius
18et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius
19Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius
20et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
21et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius
22hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius
23quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius
24et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius
25qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius
26confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius
Chapter 136
1super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion
2super salices in medio eius suspendimus citharas nostras
3quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion
4quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
5si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea
6adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
7memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius
8filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis
9beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
Chapter 137
1David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi
2adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum
3in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem
4confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui
5et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
6quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit
7si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua
8Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas
Chapter 138
1pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti
2tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
3intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti
4et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea
5ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam
6super me est scientia et excelsior est non potero ad eam
7quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
8si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades
9si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris
10etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
11si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me
12nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux
13quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae
14confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis
15non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae
16informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis
17mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum
18dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum
19si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me
20qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui
21nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui
22perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
23scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas
24et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna
Chapter 139
1pro victoria canticum David
2erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me
3qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis
4exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper
5custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper
7dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae
8Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli
9ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper
10amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos
11cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant
12vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu
13scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
14attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
Chapter 140
1canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te
2dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum
4ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum
5corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum
6sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt
7sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi
8quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam
9custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem
10incident in rete eius impii simul ego autem transibo
Chapter 141
1eruditio David cum esset in spelunca oratio
2voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
3effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
4cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
5respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
6clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
7ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
8educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi
Chapter 142
1canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua
2et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
3persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
4et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum
5recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar
6expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper
7cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
8fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
9libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
10doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
11propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam
12et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus
Chapter 143
1David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
2misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi
3Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum
4homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens
5Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
6mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos
7extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum
8quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
9Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
10qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo
11libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
12ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi
13promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris
14tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris
15beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus
Chapter 144
1hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra
2beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter
3gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio
4deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt
5he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar
6vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo
7zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt
8heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis
9teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius
10ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi
11caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur
12lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius
13mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione
14samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes
15ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo
16fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione
17sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
18coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate
19res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos
20sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret
21thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter
Chapter 145
1alleluia
2lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus
3in filio hominis cui non est salus
4egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
5beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo
6qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
7et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
8Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret
10regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem
Chapter 146
1alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio
2aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit
3qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum
4qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat
5magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus
6suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram
7canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara
8qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen
9qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus
10non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei
11placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius
Chapter 147
12lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion
13quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui
14qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te
15qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius
16qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit
17proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit
18mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae
19qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel
20non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia
Chapter 148
1alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
2laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius
3laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis
4laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt
5laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt
6et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit
7laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
8ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius
9montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri
10bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes
11reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae
12iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini
13quoniam sublime nomen eius solius
14gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia
Chapter 149
1alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum
2laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo
3laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei
4quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu
5exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis
6exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
7ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis
8ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis
9ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia
Chapter 150
1alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius
2laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae
3laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara
4laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
5laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus
Isaiah
Chapter 1
1visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
2audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me
3cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit
4vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum
5super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens
6a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo
7terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili
8et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur
9nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus
10audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae
11quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui
12cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis
13ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri
14kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens
15et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt
16lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse
17discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam
18et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt
19si volueritis et audieritis bona terrae comedetis
20quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est
21quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae
22argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua
23principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos
24propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis
25et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum
26et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis
27Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia
28et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur
29confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis
30cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua
31et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat
Chapter 2
1verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem
2et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes
3et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem
4et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium
5domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini
6proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt
7repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius
8et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum
9et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis
10ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius
11oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa
12quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur
13et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan
14et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos
15et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum
16et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est
17et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa
18et idola penitus conterentur
19et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram
20in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones
21et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram
22quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse
Chapter 3
1ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
2fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
3principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
4et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
5et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
6adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
7respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
8ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius
9agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
10dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
11vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
12populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
13stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
14Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra
15quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
16et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
18in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
19et torques et monilia et armillas et mitras
20discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
21et anulos et gemmas in fronte pendentes
22et mutatoria et pallia et linteamina et acus
23et specula et sindones et vittas et theristra
24et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
25pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
26et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit
Chapter 4
1et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum
2in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israhel
3et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem
4si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris
5et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio
6et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia
Chapter 5
1cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei
2et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas
3nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter me et inter vineam meam
4quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas
5et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem
6et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem
7vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor
8vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terrae
9in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore
10decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres
11vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis
12cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis
13propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit
14propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum
15et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur
16et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia
17et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent
18vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum
19qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud
20vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum
21vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes
22vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem
23qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo
24propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt
25ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
26et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet
27non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius
28sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis
29rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat
30et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius
Chapter 6
1in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum
2seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant
3et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius
4et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo
5et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis
6et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari
7et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur
8et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me
9et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere
10excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum
11et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta
12et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae
13et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea
Chapter 7
1et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam
2et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti
3et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis
4et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae
5eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes
6ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel
7haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud
8sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus
9et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis
10et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens
11pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra
12et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum
13et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo
14propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel
15butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum
16quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum
17adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum
18et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur
19et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus
20in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam
21et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves
22et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae
23et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt
24cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra
25et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris
Chapter 8
1et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare
2et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae
3et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari
4quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum
5et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
6pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae
7propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius
8et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel
9congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
10inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus
11haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens
12non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis
13Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester
14et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem
15et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur
16liga testimonium signa legem in discipulis meis
17et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum
18ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion
19et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis
20ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux
21et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum
22et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua
Chapter 9
1primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium
2populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis
3multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia
4iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian
5quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis
6parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis
7multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc
8verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel
9et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes
10lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus
11et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet
12Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
13et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt
14et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una
15longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est
16et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati
17propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
18succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi
19in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet
20et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam
21in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
Chapter 10
1vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt
2ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent
3quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram
4ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
5vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea
6ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum
7ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum
8dicet enim
9numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria
10quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria
11numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius
12et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius
13dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes
14et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret
15numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est
16propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis
17et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una
18et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus
19et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos
20et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate
21reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem
22si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam
23consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae
24propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti
25adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum
26et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti
27et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei
28veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua
29transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit
30hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth
31migravit Medemena habitatores Gebim confortamini
32adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem
33ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur
34et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet
Chapter 11
1et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet
2et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis
3et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet
4sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium
5et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renis eius
6habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos
7vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas
8et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet
9non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes
10in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum
11et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris
12et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae
13et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim
14et volabunt in umeros Philisthim per mare simul praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et filii Ammon oboedientes erunt
15et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati
16et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israhel in die qua ascendit de terra Aegypti
Chapter 12
1et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me
2ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem
3haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris
4et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius
5cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra
6exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel
Chapter 13
1onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
2super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces
3ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea
4vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli
5venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
6ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
7propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet
8et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum
9ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea
10quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo
11et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
12pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
13super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius
14et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
15omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio
16infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
17ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint
18sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
19et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
20non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi
21sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
22et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis
Chapter 14
1prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob
2et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos
3et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti
4sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum
5contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium
6caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter
7conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit
8abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos
9infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum
10universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es
11detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes
12quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes
13qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis
14ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo
15verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci
16qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna
17qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis eius non aperuit carcerem
18omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua
19tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum
20non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum
21praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum
22et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus
23et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum
24iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi
25sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur
26hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes
27Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam
28in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud
29ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen eius absorbens volucrem
30et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam
31ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius
32et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius
Chapter 15
1onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit
2ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur
3in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum
4clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi
5cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt
6aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit
7secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos
8quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius
9quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae
Chapter 16
1emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion
2et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon
3ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas
4habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram
5et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est
6audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius
7idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas
8quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare
9super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit
10et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli
11super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris
12et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit
13hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc
14et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus
Chapter 17
1onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina
2derelictae civitates Aroer gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreat
3et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit Dominus exercituum
4et erit in die illa adtenuabitur gloria Iacob et pingue carnis eius marcescet
5et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim
6et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel
7in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi eius ad Sanctum Israhel respicient
8et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius et quae operati sunt digiti eius non respiciet lucos et delubra
9in die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israhel et erit deserta
10quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis
11in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter
12vae multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum
13sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate
14in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non subsistet haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos
Chapter 18
1vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina Aethiopiae
2qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cuius diripuerunt flumina terram eius
3omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubae audietis
4quia haec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis
5ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et praecidentur ramusculi eius falcibus et quae derelicta fuerint abscidentur excutientur
6et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae et aestate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt
7in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cuius diripuerunt flumina terram eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion
Chapter 19
1onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius et cor Aegypti tabescet in medio eius
2et concurrere faciam Aegyptios adversum Aegyptios et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum
3et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos
4et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum
5et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur
6et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum calamus et iuncus marcescet
7nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit
8et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquae marcescent
9confundentur qui operabantur linum pectentes et texentes subtilia
10et erunt inrigua eius flaccentia omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces
11stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum
12ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum
13stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Aegyptum angulum populorum eius
14Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens
15et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem
16in die illa erit Aegyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam
17et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam
18in die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una
19in die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti et titulus iuxta terminum eius Domini
20et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos
21et cognoscetur Dominus ab Aegypto et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt Domino et solvent
22et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos
23in die illa erit via de Aegypto in Assyrios et intrabit Assyrius Aegyptum et Aegyptius in Assyrios et servient Aegyptii Assur
24in die illa erit Israhel tertius Aegyptio et Assyrio benedictio in medio terrae
25cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea Israhel
Chapter 20
1in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam
2in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus
3et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam
4sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti et transmigrationem Aethiopiae iuvenum et senum nudam et disculciatam discopertis natibus ignominiam Aegypti
5et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua
6et dicet habitator insulae huius in die illa ecce haec erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos
Chapter 21
1onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili
2visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci
3propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem
4emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum
5pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum
6haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet
7et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu
8et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus
9ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram
10tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis
11onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte
12dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite
13onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim
14occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti
15a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii
16quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar
17et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est
Chapter 22
1onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta
2clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello
3cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt
4propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei
5dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem
6et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus
7et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta
8et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus
9et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris
10et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum
11et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis
12et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci
13et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur
14et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum
15haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi
16quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi
17ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te
18coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui
19et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te
20et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
21et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda
22et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
23et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui
24et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum
25in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est
Chapter 23
1onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis
2tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te
3in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium
4erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines
5cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro
6transite maria ululate qui habitatis in insula
7numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum
8quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae
9Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae
10transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi
11manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius
12et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi
13ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam
14ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra
15et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis
16sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit
17et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae
18et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem
Chapter 24
1ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius
2et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet
3dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc
4luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae
5et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum
6propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci
7luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde
8cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae
9cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam
10adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte
11clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae
12relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas
13quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia
14hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari
15propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel
16a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt
17formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae
18et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae
19confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra
20agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat
21et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram
22et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur
23et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus
Chapter 25
1Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen
2quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur
3super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te
4quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem
5sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies
6et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae
7et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes
8praecipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est
9et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et laetabimur in salutari eius
10quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro
11et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius
12et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem
Chapter 26
1in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale
2aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem
3vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus
4sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum
5quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem
6conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum
7semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum
8et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae
9anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis
10misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini
11Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret
12Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis
13Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui
14morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum
15indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae
16Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis
17sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine
18concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae
19vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam
20vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio
21ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos
Chapter 27
1in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est
2in die illa vinea meri cantabit ei
3ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam
4indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter
5an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi
6qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine
7numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est
8in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus
9idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra
10civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius
11in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei
12et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus filii Israhel
13et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem
Chapter 28
1vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino
2ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam
3pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim
4et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud
5in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui
6et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam
7verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium
8omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus
9quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus
10quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi
11in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum
12cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire
13et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur
14propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem
15dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus
16idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet
17et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt
18et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem
19quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui
20coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest
21sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo
22et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram
23auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum
24numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam
25nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis
26et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud
27non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo
28panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum
29et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam
Chapter 29
1vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt
2et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens et erit mihi quasi Arihel
3et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam
4humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit
5et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt
6eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis
7et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam
8et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion
9obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate
10quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet
11et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim
12et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras
13et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis
14ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur
15vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos
16perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis
17nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
18et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt
19et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt
20quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem
21qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto
22propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet
23sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israhel praedicabunt
24et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem
Chapter 30
1vae filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum
2qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Aegypti
3et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam
4erant enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt
5omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium
6onus iumentorum austri in terra tribulationis et angustiae leaena et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit
7Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi super hoc superbia tantum est quiesce
8nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad aeternum
9populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini
10qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores
11auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israhel
12propterea haec dicit Sanctus Israhel pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo
13propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio eius
14et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea
15quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israhel si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis
16et dixistis nequaquam sed ad equos fugiemus ideo fugietis et super veloces ascendemus ideo veloces erunt qui persequentur vos
17mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem
18propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui expectant eum
19populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi
20et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum
21et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram
22et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae egredere dices ei
23et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose
24et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est
25et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres
26et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit
27ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans
28spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum
29canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel
30et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis
31a voce enim Domini pavebit Assur virga percussus
32et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eos
33praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam
Chapter 31
1vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt
2ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem
3Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur
4quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eius
5sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans
6convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel
7in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum
8et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt
9et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem
Chapter 32
1ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt
2et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta
3non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt
4et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane
5non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior
6stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat
7fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
8princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit
9mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum
10post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
11obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros
12super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili
13super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
14domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum
15donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
16et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit
17et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum
18et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
19grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas
20beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini
Chapter 33
1vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris
2Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis
3a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes
4et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo
5magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia
6et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius
7ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt
8dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines
9luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus
10nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor
11concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos
12et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur
13audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam
14conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis
15qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum
16iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt
17regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe
18cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum
19populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia
20respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur
21quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum
22Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos
23laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam
24nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas
Chapter 34
1accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius
2quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem
3interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum ascendet fetor tabescent montes sanguine eorum
4et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu
5quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium
6gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom
7et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium
8quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii Sion
9et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem
10nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eam
11et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem
12nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt et omnes principes eius erunt in nihilum
13et orientur in domibus eius spinae et urticae et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua strutionum
14et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem
15ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter ad alterum
16requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea
17et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea
Chapter 35
1laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium
2germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri
3confortate manus dissolutas et genua debilia roborate
4dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos
5tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt
6tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine
7et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci
8et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam
9non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerint
10et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus
Chapter 36
1et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas
2et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis
3et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis
4et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis
5aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me
6ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo
7quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis
8et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum
9et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus
10et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam
11et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum
12et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum
13et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum
14haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos
15et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum
16nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae
17donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum
18ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum
19ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea
20quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea
21et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei
22et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis
Chapter 37
1et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini
2et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam
3et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti
4si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt
5et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam
6et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me
7ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua
8reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis
9et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens
10haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum
11ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari
12numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar
13ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava
14et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino
15et oravit Ezechias ad Dominum dicens
16Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram
17inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem
18vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum
19et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos
20et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus
21et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum
22hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem
23cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel
24in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius
25ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum
26numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum
27habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret
28habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me
29cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti
30tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum
31et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum
32quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud
33propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem
34in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus
35et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum
36egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum
37et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve
38et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo
Chapter 38
1in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives
2et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum
3et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno
4et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens
5vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
6et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam
7hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
8ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
9scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua
10ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum
11dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit
12generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me
13sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me
14sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me
15quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae
16Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me
17ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea
18quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam
19vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam
20Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini
21et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur
22et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini
Chapter 39
1in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset et convaluisset
2laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua
3introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone
4et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quae in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis
5et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum
6ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus
7et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
8et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis
Chapter 40
1consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester
2loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
3vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri
4omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
5et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est
6vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri
7exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus
8exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum
9super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester
10ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo
11sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit
12quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera
13quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi
14cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi
15ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus
16et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum
17omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei
18cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei
19numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius
20forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur
21numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae
22qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum
23qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit
24et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos
25et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus
26levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit
27quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit
28numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius
29qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat
30deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent
31qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient
Chapter 41
1taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus
2quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius
3persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit
4quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum
5viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt
6unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare
7confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur
8et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei
9in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te
10ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei
11ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi
12quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te
13quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te
14noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel
15ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones
16ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis
17egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos
18aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum
19dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul
20ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud
21prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob
22accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis
23adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul
24ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos
25suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum
26quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros
27primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo
28et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum
29ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum
Chapter 42
1ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet
2non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius
3calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium
4non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt
5haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam
6ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium
7ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris
8ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus
9quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam
10cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum
11sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt
12ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt
13Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur
14tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul
15desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam
16et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos
17conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri
18surdi audite et caeci intuemini ad videndum
19quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini
20qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies
21et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret
22ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde
23quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura
24quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius
25et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit
Chapter 43
1et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu
2cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te
3quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te
4ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua
5noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te
6dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae
7et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum
8educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt
9omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere
10vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit
11ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator
12ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus
13et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud
14haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes
15ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester
16haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam
17qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt
18ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini
19ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina
20glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo
21populum istum formavi mihi laudem meam narrabit
22non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel
23non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in ture
24non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis
25ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor
26reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris
27pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in me
28et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam
Chapter 44
1et nunc audi Iacob serve meus et Israhel quem elegi
2haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi
3effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam
4et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas
5iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Iacob et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israhel adsimilabitur
6haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus
7quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt adnuntient eis
8nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim
9plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur
10quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile
11ecce omnes participes eius confundentur fabri enim sunt ex hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul
12faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis suae esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet
13artifex lignarius extendit normam formavit illud in runcina fecit illud in angularibus et in circino tornavit illud et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo
14succidit cedros tulit ilicem et quercum quae steterat inter ligna saltus plantavit pinum quam pluvia nutrivit
15et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud
16medium eius conbusit igni et de medio eius carnes comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va calefactus sum vidi focum
17reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu
18nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo
19non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque sentiunt ut dicant medietatem eius conbusi igne et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam ante truncum ligni procidam
20pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea
21memento horum Iacob et Israhel quoniam servus meus es tu formavi te servus meus es tu Israhel non oblivisceris mei
22delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua revertere ad me quoniam redemi te
23laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur
24haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens terram et nullus mecum
25irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens
26suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda aedificabimini et deserta eius suscitabo
27qui dico profundo desolare et flumina tua arefaciam
28qui dico Cyro pastor meus es et omnem voluntatem meam conplebis qui dico Hierusalem aedificaberis et templo fundaberis
Chapter 45
1haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur
2ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas conteram et vectes ferreos confringam
3et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel
4propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me
5ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me
6ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter
7formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec
8rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum
9vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est
10vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis
11haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi
12ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi
13ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum
14haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus
15vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator
16confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum
17Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi
18quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius
19non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta
20congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem
21adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me
22convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius
23in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis lingua
24ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei
25in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel
Chapter 46
1conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem
2contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit
3audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva
4usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo
5cui adsimilastis me et adaequastis et conparastis me et fecistis similem
6qui confertis aurum de sacculo et argentum statera ponderatis conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et adorant
7portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos
8mementote istud et fundamini redite praevaricatores ad cor
9recordamini prioris saeculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei
10adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet
11vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meae et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud
12audite me duro corde qui longe estis a iustitia
13prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam
Chapter 47
1descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera
2tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam discoperi umerum revela crus transi flumina
3revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo
4redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus Israhel
5sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum
6iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti iugum tuum valde
7et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui
8et nunc audi haec delicata et habitans confidenter quae dicis in corde tuo ego sum et non est praeter me amplius non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem
9venient tibi duo haec subito in die una sterilitas et viduitas universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem
10et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et praeter me non est altera
11veniet super te malum et nescies ortum eius et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies
12sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior
13defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi
14ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammae non sunt prunae quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum
15sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te
Chapter 48
1audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia
2de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius
3priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt
4scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea
5praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista
6quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis
7nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea
8neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te
9propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas
10ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis
11propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo
12audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus
13manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul
14congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis
15ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius
16accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius
17haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas
18utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris
19et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea
20egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob
21non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae
22non est pax dicit Dominus impiis
Chapter 49
1audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei
2et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me
3et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te gloriabor
4et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo
5et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea
6et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae
7haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te
8haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas
9ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum
10non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos
11et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabuntur
12ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi
13laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur
14et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei
15numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui
16ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semper
17venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te exibunt
18leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa
19quia deserta tua et solitudines tuae et terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant te
20adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem
21et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant
22haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt
23et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum
24numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit
25quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui iudicaverunt te ego iudicabo et filios tuos ego salvabo
26et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob
Chapter 50
1haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram
2quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti
3induam caelos tenebris et saccum ponam operimentum eorum
4Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum
5Dominus Deus aperuit mihi aurem ego autem non contradico retrorsum non abii
6corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus
7Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar
8iuxta est qui iustificat me quis contradicet mihi stemus simul quis est adversarius meus accedat ad me
9ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos
10quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum
11ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis
Chapter 51
1audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis
2adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum
3consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis
4adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet
5prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt
6levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet
7audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis
8sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum
9consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem
10numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati
11et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus
12ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet
13et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis
14cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis eius
15ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et intumescunt fluctus eius Dominus exercituum nomen meum
16posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu
17elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces
18non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos enutrivit
19duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te
20filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui
21idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino
22haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meae non adicies ut bibas illud ultra
23et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus
Chapter 52
1consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus
2excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion
3quia haec dicit Dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini
4quia haec dicit Dominus Deus in Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum
5et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die nomen meum blasphematur
6propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum
7quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus
8vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion
9gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem
10paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri
11recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio eius mundamini qui fertis vasa Domini
12quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis praecedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israhel
13ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde
14sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum
15iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt
Chapter 53
1quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
2et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum
3despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum
4vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum
5ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus
6omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum
7oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum
8de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum
9et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius
10et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur
11pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit
12ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit
Chapter 54
1lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus
2dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida
3ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit
4noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius
5quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur
6quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus
7ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te
8in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus
9sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem te
10montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non movebitur dixit miserator tuus Dominus
11paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris
12et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles
13universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis
14et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi
15ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi
16ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum
17omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus
Chapter 55
1o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac
2quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra
3inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles
4ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus
5ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israhel quia glorificavit te
6quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est
7derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum
8non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae vestrae viae meae dicit Dominus
9quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris
10et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti
11sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud
12quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu
13pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur
Chapter 56
1haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur
2beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum
3et non dicat filius advenae qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum
4quia haec dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae volui et tenuerint foedus meum
5dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit
6et filios advenae qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen eius ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum
7adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis
8ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israhel adhuc congregabo ad eum congregatos eius
9omnes bestiae agri venite ad devorandum universae bestiae saltus
10speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia
11et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum
12venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius
Chapter 57
1iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus
2veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua
3vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et fornicariae
4super quem lusistis super quem dilatastis os et eiecistis linguam numquid non vos filii scelesti semen mendax
5qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes petras
6in partibus torrentis pars tua haec est sors tua et ipsis effudisti libamen obtulisti sacrificium numquid super his non indignabor
7super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et illuc ascendisti ut immolares hostias
8et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum quia iuxta me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta
9et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos
10in multitudine viae tuae laborasti non dixisti quiescam vitam manus tuae invenisti propterea non rogasti
11pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es
12ego adnuntiabo iustitiam tuam et opera tua non proderunt tibi
13cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum
14et dicam viam facite praebete iter declinate de semita auferte offendicula de via populi mei
15quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum
16non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam
17propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui
18vias eius vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius
19creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum
20impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum
21non est pax dixit Deus meus impiis
Chapter 58
1clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum
2me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt
3quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis
4ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester
5numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino
6nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe
7frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris
8tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te
9tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest
10cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies
11et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae
12et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem
13si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem
14tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui os enim Domini locutum est
Chapter 59
1ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non exaudiat
2sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret
3manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur
4non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem
5ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum
6telae eorum non erunt in vestimentum neque operientur operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum
7pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum
8viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem
9propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non adprehendet nos iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae splendorem et in tenebris ambulavimus
10palpavimus sicut caeci parietem et quasi absque oculis adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis quasi mortui
11rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbae meditantes gememus expectavimus iudicium et non est salutem et elongata est a nobis
12multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus
13peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii
14et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi
15et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius quia non est iudicium
16et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et iustitia eius ipsa confirmavit eum
17indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli
18sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddet
19et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit
20et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit Dominus
21hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum
Chapter 60
1surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est
2quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur
3et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui
4leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent
5tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi
6inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes
7omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo
8qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas
9me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te
10et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui
11et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur
12gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur
13gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo
14et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel
15pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem
16et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob
17pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiam
18non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio
19non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam
20non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui
21populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meae opus manus meae ad glorificandum
22minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore eius subito faciam istud
Chapter 61
1spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem
2ut praedicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes
3ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum
4et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in generationem et generationem
5et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt
6vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis
7pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis
8quia ego Dominus diligens iudicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis
9et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus
10gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis
11sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus
Chapter 62
1propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur
2et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit
3et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui
4non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur
5habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus
6super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis
7et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra
8iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti
9quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis
10transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos
11ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo
12et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta
Chapter 63
1quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum
2quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari
3torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi
4dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meae venit
5circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi
6et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum
7miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum
8et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator
9in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi
10ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos
11et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui
12qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum
13qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem
14quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae
15adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se
16tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum
17quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae
18quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam
19facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos
Chapter 64
1utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent
2sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur
3cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt
4a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te
5occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur
6et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
7non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae
8et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos
9ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos
10civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata
11domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
12numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer
Chapter 65
1quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum
2expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas
3populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres
4qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum
5qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die
6ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum
7iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum
8haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum
9et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi
10et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me
11et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunae mensam et libatis super eam
12numerabo vos in gladio et omnes in caede corruetis pro eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quae nolui elegistis
13propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis
14ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis
15et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio
16in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris
17ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor
18sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum eius gaudium
19et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris
20non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit
21et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructum earum
22non aedificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt
23electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis
24eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam
25lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus
Chapter 66
1haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae
2omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos
3qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est
4unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt
5audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur
6vox populi de civitate vox de templo vox Domini reddentis retributionem inimicis suis
7antequam parturiret peperit antequam veniret partus eius peperit masculum
8quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos
9numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus
10laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam
11ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius
12quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis
13quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et in Hierusalem consolabimini
14videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et indignabitur inimicis suis
15quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis
16quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino
17qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus
18ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt gloriam meam
19et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus
20et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini
21et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit Dominus
22quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum
23et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus
1 Esdras
Chapter 1
1et egit Iosias pascha in Hierosolymis Domino suo et immolavit phase quartadecima luna primi mensis,
2statuens sacerdotes per vices stolas amictos in templo Domini.
3et dixit Levitis sacris servis Israhel, ut sanctificarent se Domino in positione Domini sanctam arcam in domo, quam aedificavit Salomon filius David rex.
4non erit vobis tollere super umeros eam. et nunc deservite Domino nostro et curam agite gentis illius Israhel et parate secundum pagos et tribus nostras
5secundum scripturam David regis Israhel et secundum magnificentiam Salomonis filii eius. et omnes in templo et secundum particulam principatus paternam vestram eorum Levitarum, qui stant in conspectu fratrum vestrorum filiorum Israhel,
6immolate pascha et sacrificia parate fratribus vestris et facite secundum praeceptum Domini, quod datum est Moysi.
7et donavit Iosias in plebem quae inventa est oves agnorum et hedorum et caprarum triginta milia, vitulos tria milia.
8haec de regalibus data sunt secundum promissionem populo et sacerdotibus in pascha et Levitis. et dedit Helchias et Zaccharias et Hellus praepositi domus ipsis sacerdotibus in pascha oves numero duo milia sescentas v trecentos.
9et Iechonias et Sameas et Nathanahel frater et Asabias et Ozihel et Ioram tribuni dederunt Levitis in phase oves quinque milia, vitulos septingentos.
10et haec cum fierent, eleganter steterunt sacerdotes et Levitae, habentes azyma per tribus
11et secundum partes principatus patrum in conspectu populi, offerre Domino secundum ea quae in libro Moysi scripta sunt. et sic ad diluculum.
12et assaverunt phase igne prout oportebat, et hostias coxerunt in aeniolis et ollis cum beneolentia,
13et tulerunt omnibus qui erant ex plebe. et post haec paraverunt sibi et sacerdotibus.
14sacerdotes enim offerebant hostias et adipes, usque dum finita esset hora, et Levitae paraverunt sibi et fratribus suis filiis Aaron.
15et sacri cantores filii Asaph erant super ordinem eorum secundum praeceptum David, et Asaph et Zaccharias et Ieddinus qui erat a rege.
16et ostiarii per singulas ianuas, ita ut non praevaricaret unusquisque suum vicem; fratres enim ipsorum Levitae paraverunt illis.
17et consummata sunt quae pertinebant ad sacrificium Domini
18illa die, agi phase et offerri hostias super Domini sacrarium secundum praeceptum regis Iosiae.
19et egerunt filii Israhel qui inventi sunt in tempore illo phase et diem festum azymorum per dies septem.
20et non est celebratum phase tale in Israhel a temporibus Samuhel prophetae.
21et omnes reges Israhel non celebraverunt pascha tale, quale egit Iosias et sacerdotes et Levitae et Iudaei et omnis Israhel, qui inventi sunt in commoratione Hierosolymis.
22octavodecimo anno regnante Iosia celebratum est phase.
23et directa sunt opera Iosiae in conspectu Domini sui in corde pleno metuentia.
24et quae circa illum quidem conscripta sunt in pristinis temporibus, de eis qui peccaverunt quique inreligiosi fuerunt in Dominum prae omnem gentem et regnum et qui non quaerunt ipsum et verba Domini super Israhel.
25et post omnem actum hunc Iosiae ascendit Pharao rex Aegypti, veniens bellum abicere in Charchamis super Eufraten, et exivit in obviam illi Iosias.
26et misit rex Aegypti ad Iosiam dicens: quid mihi et tibi est rex Iudaeae?
27non sum ad te missus a Domino, super Eufraten enim bellum meum est, et Dominus mecum est festinans, descende.
28et non est Iosias reversus super currum suum, sed expugnare eum conabatur, non adtendens verbum prophetiae ex ore Domini.
29sed constituit ad eum bellum in campo Metedaus. et descenderunt principes ad regem Iosiam.
30et dixit rex pueris suis: amovete me a proelio; infirmatus sum enim valde. et statim amoverunt eum pueri ipsius de acie.
31et ascendit super currum secundarium suum, et perveniens Hierosolymam vita functus est, et sepultus est in paterno sepulchro.
32et in tota Iudaea lugebant Iosiam, et lamentabat Hieremias propheta pro Iosiam, et qui praesidebant cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem. et datum est hoc fieri semper in omne genus Israhel.
33haec autem proscripta sunt in libro historiarum regum Iudaeae, et singula gesta actus Iosiae, eius gloriae et intellectus eius in lege Domini, quaeque gesta sunt ab eo et quae nunc, conscripta sunt in libro regum Israhel et Iuda.
34et adsumentes qui erant ex gente Iechoniam filium Iosiae constituerunt regem pro Iosia patre suo, cum esset annorum viginti trium.
35et regnavit super Israhel mensibus tribus. et amoto eo rex Aegypti ne regnaret Hierosolymis,
36multavit gentem argenti talenta centum et auri talenta decem.
37et constituit rex Aegypti regem Ioachim fratrem ipsius regem Iudaeae et Hierusalem.
38et alligavit magistratus Ioachim, Zaracele fratrem suum adprehendens reduxit Aegypto.
39annorum autem erat Ioachim viginti quinque, cum regnaret in terra Iudaeae et in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini.
40post hunc autem ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et alligans eum in aereo vinculo perduxit in Babyloniam.
41et de sacris vasis Domini accepit Nabuchodonosor et tulit et consecravit in templo suo in Babylonia.
42nam de inmunditia illius et inreligiositate scriptum est in libro temporum regum.
43et regnavit Ioachim filius ipsius pro eo; cum autem constitutus esset, erat annorum octo.
44regnavit autem menses tres et dies decem in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini.
45et post annum mittens Nabuchodonosor transmigravit eum in Babyloniam simul cum sacris vasis Domini.
46et constituit Sedeciam regem Iudaeae et Hierusalem, cum esset annorum viginti unius. regnavit autem annis undecim,
47et fecit malignum in conspectu Domini, et non est veritus a verbis quae dicta sunt ab Hieremia propheta ex ore Domini.
48et adiuratus a rege Nabuchodonosor in nomine Domini peierans discessit, et indurata cervice sua et corde suo transgressus est legitima Domini Dei Israhel.
49et duces populi et sacerdotum multa inique gesserunt et impie egerunt super omnes inmunditias gentium, et polluerunt templum Domini quod sacratum erat in Hierosolymis.
50et misit Deus patrum ipsorum per angelum suum revocare eos, propter quod parceret illis et tabernaculo suo.
51ipsi vero subsannabant in angelis eius et, qua die locutus est Dominus, erant inludentes prophetas eius,
52quoadusque ad iracundiam concitatus super gentem suam propter inreligiositates, praecepit ascendere reges Chaldeorum.
53hii occiderunt iuvenes illorum in gladio in circuitu sancti templi eorum, et non pepercerunt iuveni et virgini et seni et adulescenti eorum.
54sed omnes traditi sunt in manus ipsorum. et omnia sacra vasa Domini magna et pusilla et arcam Domini et regales apothecas resumentes tulerunt in Babyloniam.
55et incenderunt domum Domini, et demolierunt muros Hierusalem et turres eius incenderunt in igne.
56et consummaverunt et omnia honorifica eius ad nihilum redegerunt. et reliquos abduxerunt a gladio in Babylonem.
57et erant servi illius et filii illius usque dum regnarent Persae, in repletione verbi Domini in ore Hieremiae,
58quousque benigne ageret terra sabbata sua. omni tempore desertionis suae sabbatizavit in adimpletione annorum septuaginta.
Chapter 2
1regnante Cyro Persarum anno primo, in consummatione verbi Domini in ore Hieremiae,
2suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum. et praedicavit in toto regno suo et simul per scripturam
3dicens: haec dicit rex Persarum Cyrus: me constituit regem orbi terrarum Dominus Israhel, Dominus excelsus.
4et significavit mihi aedificare sibi domum in Hierusalem quae est in Iudaea.
5si quis est ex genere vestro, sit Dominus ipsius cum eo, et ascendens in Hierusalem quae est in Iudaea aedificet domum Domino Israhel; hic est Dominus inhabitans Hierusalem.
6quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eum qui sunt in loco ipsius in auro et argento,
7in dationibus cum equis et iumentis cumque aliis quae secundum vota adponuntur in aedem Domini quae est in Hierusalem.
8et stantes principes tribuum pagorum Iudae et tribus Beniamin et sacerdotes et Levitae, quos excitavit Dominus ascendere et aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, et qui erant in circuitu eorum,
9adiuverunt in omni argento et auro, equis et iumentis et votis quam pluribus, multi quorum sensus excitatus est.
10et rex Cyrus protulit vasa sacra Domini, quae transtulit Nabuchodonosor ex Hierusalem et consecravit ea in suo idolo.
11et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit Mitridati qui erat super thesauros ipsius.
12per hunc autem tradita sunt Salamanassaro praesidi Iudaeae.
13horum autem is numerus: libatoria aurea mille, argentea sescenta, thyiscae argenteae triginta, fialae aureae triginta, item argenteae duo milia trecentae et alia vasa mille.
14omnia autem vasa aurea et argentea quattuor milia quadringenta sexaginta novem.
15et evacuata sunt a Salamanassaro simul cum his qui ex captivitate Babyloniae in Hierosolymam.
16in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt ei, de his qui inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem, Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus et Beltemus et Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in Samaria et ceteris locis subiectam epistulam: regi Artaxersi,
17domine, pueri tui Rathimus ab accedentibus et Sabellius scriba et reliqui curiae suae iudices in Coelensyriam et Foenicen
18et nunc notum sit domino regi, quoniam Iudaei qui ascenderunt a vobis ad nos, venientes in Hierusalem civitatem refugam et pessimam, aedificant foros eius et statuunt muros et templum suscitant.
19quod si civitas ista et muri consummati fuerint, tributa non sustinebunt pendere, sed etiam regibus resistent.
20et quia id agitur circa templum, recte habere arbitrati sumus non despicere hoc ipsum,
21sed notum facere domino regi, ut, si videbitur regi, quaeratur in libris patrum tuorum.
22et invenies in admonitionibus scripta de his et scies, quoniam civitas ista fuit refuga et reges et civitates concutiens,
23et Iudaei refugae et proelia committentes in ea ab aeterno, ob quam causam civitas ista deserta est.
24nunc ergo notum facimus tibi, rex domine, quoniam si civitas ista aedificata fuerit, et huius muri erecti fuerint descensus tibi non erit in Coelensyriam et Foenicen.
25tunc rescripsit rex Rathimo qui scribebat accedentia et Beltemo et Sabellio scribae et ceteris constitutis et inhabitantibus in Syriam et Foenicen et Samariam ea quae subiecta sunt:
26legi epistulam quam misistis mihi. praecepi ergo inquiri et inventum est, quoniam civitas illa est ab aevo regibus resistens,
27et homines refugae et proelia in ea efficientes, et reges fortissimi erant in Hierusalem dominantes et tributa exigentes a Coelensyria et Foenice.
28nunc ergo praecepi prohibere homines illos aedificare civitatem et providere, ne quid ultra haec fiant,
29sed nec procedant in plurimum ea quae sunt malitiae, ita ut regibus molestia inportetur.
30tunc recitatis his quae a rege Artaxerse scripta fuerant, Rathimus et Sabellius scriba et qui cum his constituti erant iungentes festinanter venerunt in Hierusalem cum equitatu et turba et agmine,
31coeperunt prohibere aedificantes, et vacabant ab aedificatione templi in Hierusalem usque secundo anno regni Darii Persarum regis.
Chapter 3
1rex Darius fecit cenam magnam omnibus vernaculis suis et omnibus magistratibus Mediae et Persis
2et omnibus purpuratis et praetoribus et consulibus et praefectis sub illo, ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciis.
3et cum manducassent et bibissent et satiati revertebantur, tunc Darius rex ascendit in cubiculo suo et dormivit et expergefactu
4tunc illi tres iuvenes, corporis custodes qui custodiebant corpus regis, dixerunt alter altero:
5dicamus unusquisque nostrum sermonem, qui praecellat; et cuiuscumque apparuerit sermo sapientior alterius, dabit illi Darius rex dona magna et epinicia magna,
6purpura cooperiri et in auro bibere et super aurum dormire et currum aureo freno et cidarim byssinam et torquem circa collum,
7et secundo loco sedebit a Dario propter sapientiam suam et cognatus Darii vocabitur.
8tunc scribentes singuli suum verbum signaverunt et posuerunt subtus cervical Darii regis.
9et dixerunt: cum surrexerit rex, dabunt illi scripta sua; et quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis, quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut scriptum est.
10unus scripsit: fortius est vinum.
11alius scripsit: fortior est rex.
12tertius autem scripsit: fortiores sunt mulieres, super omnia autem vincit veritas.
13et cum surrexisset rex, acceperunt scripta sua et dederunt illi et legit.
14et mittens vocavit omnes magistratus Persarum et Medorum et purpuratos et praetores et praefectos.
15et sederunt in consilio et lecta sunt scripta coram ipsis.
16et dixit: vocate adulescentes, et ipsi indicabunt verba sua, et vocati sunt et introierunt.
17et dixit illis: indicate nobis de his quae scripta sunt. et coepit prior, qui dixerat de fortitudine vini,
18et dixit: viri, quam praevalet vinum! omnibus hominibus qui bibunt illud seducit mentem.
19itemque regis et orfani facit mentem unam, item servi ac liberi, pauperis et divitis.
20et omnem mentem convertit in securitatem et iucunditatem, et non meminit omnem tristitiam et debitum.
21et omnia praecordia facit honesta, et non meminit regem nec magistratum, et omnia per talenta facit loqui.
22et non meminerunt cum biberint amicitiam nec fraternitatem, sed post non multum sumunt gladios.
23et cum a vino merserint et surrexerint, non meminerunt quae gesserunt.
24o viri, non praecellit vinum quod sic cogit facere? et tacuit hoc dicto.
Chapter 4
1et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis:
2o viri, non praecellunt homines, qui terram et mare obtinent et omnia quae sunt in eis?
3rex autem super omnia praecellit et dominatur eorum, et omne quodcumque dixerit illis faciunt.
4et si miserit illos ad bellatores, vadunt et demoliunt montes et muros et turres,
5iugulantur et iugulant, et regis verbum non praetereunt. nam si vicerint, adferunt regi omnia quaecumque praedati fuerint
6semper et alia omnia. et quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes adferunt regi; et alter alterum cogentes adferunt tributa regi.
7et ipse unus solus. et si dixerit occidere, occidunt; dixit remittere, remittunt;
8dixit percutere, percutiunt; dixit exterminare, exterminant; dixit aedificare, aedificant;
9dixit excidere, excidunt; dixit plantare, plantant.
10et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt. et super haec ipse recumbit et manducat et bibit et dormit;
11hii autem custodiunt in circuitu eum, et non possunt ire singuli facere opera sua, sed nec indictoaudientes sunt ei.
12o viri, quomodo non praecellit rex, qui sic diffamatur. et tacuit.
13tertius, qui dixerat de mulieribus et veritate, hic est Zorobabel, coepit loqui:
14viri, non magnus rex et multi homines? nec vinum praecellit? quis est ergo qui dominatur eorum?
15nonne mulieres? genuerunt regem et omnem populum, qui dominantur mari et terrae.
16et ex illis nati sunt, et ipsae educaverunt eos qui plantaverunt vineas, ex quibus vinum fit.
17et ipsae faciunt stolas omnium hominum, et ipsae faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus.
18si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie,
19omnia haec relinquentes in eam intendunt et aperto ore conspiciunt, et eam eligunt magis quam aurum et argentum et omnem rem speciosam.
20homo suum patrem derelinquit, qui enutriit eum, et suam regionem, et ad mulierem suam coniungit se.
21et cum muliere remittit animam, et neque patrem meminit neque matrem neque regionem.
22et hinc oportet vos scire, quoniam mulieres dominantur vestri. nonne doletis et laboratis, et omnia mulieribus confertis et datis?
23et accipit homo gladium suum et vadit in via, furta facere et homicidia et mare navigare et flumina,
24et leonem videt et in tenebris ingreditur. et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas, amabili suae adfert.
25et iterum diligit homo suam uxorem magis quam patrem aut matrem.
26et multi dementes facti sunt propter suas uxores, et servi facti sunt propter illas.
27et multi perierunt et iugulati sunt et peccaverunt propter mulieres.
28et nunc mihi non creditis? nonne magnus est rex in potestate sua, quoniam omnes regiones verentur tangere eum?
29videbam tamen Apemen, filiam Bezacis Mirifici, concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram,
30et auferentem diadema de capite regis et inponentem sibi; et palmis caedebat regem de sinistra manu.
31et super haec rex aperto ore intuebatur eam. et si adriserit ei, ridet; nam si indignata fuerit ei, blanditur ei, donec reconcilietur ei in gratiam.
32o viri, cur non mulieres quae ista agunt?
33et tunc rex et purpurati intuebantur alterutrum. et inchoavit loqui de veritate:
34o viri, nonne fortes sunt mulieres? magna est terra et excelsum est caelum et velox cursus solis, quoniam convertit in gyro caeli et rursum revertitur in locum suum in una die.
35nonne magnificus est qui haec facit? et veritas magna et fortior prae omnibus.
36omnis terra veritatem invocat, caelum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum.
37vinum iniquum, iniquus rex, iniquae mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua omnia opera illorum, et non est in ipsis v sua iniquitate peribunt.
38et veritas manet et invalescit in aeternum, et vivit et obtinet in saecula saeculorum.
39nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis. et omnes benignantur in operibus eius,
40et non est in iudicio eius iniquum. eique fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium aevorum. benedictus Deus veritatis.
41et desiit loquendo. et omnis populus clamaverunt et dixerunt: magna veritas et praevalet.
42tunc rex ait illi: pete si quid vis amplius quam quae scripta sunt, et dabo tibi, secundum quod inventus es sapientior proximis. et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis.
43tunc ait regi: memor esto voti quod vovisti aedificare Hierusalem in die qua regnum accepisti,
44et omnia vasa quae accepta sunt ex Hierusalem remittere, quae separavit Cyrus quando mactavit Babyloniam, et vovit remittere ea ibi.
45et tu vovisti aedificare templum, quod incenderunt Idumei, quando exterminata est Iudaea a Chaldeis.
46et nunc hoc est quod postulo a te, domine rex, et quod peto, et haec est maiestas a te quam postulo, ut facias votum quod vovisti Regi caeli ex ore tuo.
47tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit ei epistulas ad omnes dispensatores et praefectos et purpuratos, ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes aedificare Hierusalem.
48et omnibus praefectis qui erant in Coelensyria et Foenice et Libano scripsit epistulas, ut transveherent ligna cedrina a Libano in Hierusalem, et ut aedificarent cum eis civitatem.
49et scripsit omnibus Iudaeis qui ascendebant a regno in Iudaeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et praefectum non supervenire ad ianuas ipsorum,
50et omnem regionem quam obtinuerant esse inmunem eis, et Idumei relinquant castella quae obtinent Iudaeorum,
51et in structuram templi dari per singulos annos talenta viginti, usque dum peraedificaretur,
52et super sacrarium holocaustomata ustilari cotidie, sicut habent praeceptum, alia talenta decem offerre per singulos annos,
53et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut esset libertas, tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus sacerdotibus qui procedunt.
54scripsit autem et quantitatem et sacram stolam, qua deservirent in ea.
55et Levitis scripsit dari praebita usque in diem, qua consummabitur domus et Hierusalem extruetur.
56et omnibus custodientibus civitatem scripsit dari eis sortes et stipendia.
57et dimisit omnia vasa quae separaverat Cyrus a Babylonia; et omnia quaecumque dixit Cyrus fieri, etiam ipse praecepit fieri et mitti Hierusalem.
58et cum processisset ille adulescens, elevans faciem in caelum et in Hierusalem benedixit Regem caeli
59et dixit: abs te est victoria et abs te est sapientia et claritas, et ego tuus servus sum.
60benedictus es qui dedisti mihi sapientiam, et tibi confiteor, Domine patrum nostrorum.
61et accepit epistulas, et profectus est in Babyloniam, et venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia.
62et benedixerunt Deum patrum suorum, quoniam dedit illis remissionem et refrigerium,
63ut ascenderent et aedificarent Hierusalem et templum, ubi nominatum est nomen eius in ipso. et exultabant cum musicis et laetitia diebus septem.
Chapter 5
1post haec autem electi sunt ut ascenderent principes pagorum domus per tribus suas, et uxores illorum et filii et filiae eorum et servi et ancillae ipsorum et pecora illorum.
2et Darius misit una cum eis equites mille, donec deducerent eos in Hierusalem cum pace et cum musicis et cum tympanis et tibiis.
3et omnes fratres eorum erant ludentes, et fecit eos ascendere simul cum illis.
4et haec sunt nomina virorum qui ascenderunt per pagos suos in tribus et in partem principatus ipsorum.
5sacerdotes filii Finees filii Aaron: Iesus filius Iosedech, Ioachim filius Zorobabel illius Salathihel de domo David ex progenie Phares, tribu autem Iuda,
6qui locutus est sub Dario rege Persarum sermones mirificos, in secundo anno regni ipsius, mense nisan primo.
7sunt autem hii qui ex Iudaea ascenderunt de captivitate transmigrationis, quos transmigravit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Babyloniam. et reversus est in Hierusalem
8et reliquam partem Iudaeae unusquisque in suam civitatem. qui venerunt cum Zorobabel et Iesu Neemia Sareo Reselimeo Emmanio Mardocheo Beelsuro Mepsato Thorolio Roebo Mauna de principibus eorum.
9et numerus ab gentilibus eorum et praepositi eorum: filii Phares duo milia centum septuaginta duo,
10filii Ares tria milia quinquaginta septem,
11filii Femo centum quadraginta duo, in filiis Iesu et Ioab duo milia trecenti duo,
12filii Demu duo milia quadringenti septuaginta, filii Chorab mille ducenti quinque, filii Baniae sescenti sexaginta octo,
13filii Bebet quadringenti tres, filii Arcad quadringenti viginti septem,
14filii Can triginta septem, filii Zoroar duo milia sexaginta sex, filii Adinu quadringenti sexaginta unus,
15filii Azerectis centum octo, filii Ciaso et Zetas centum septem, filii Azoro quadringenti triginta novem,
16filii Ebdarbone mille centum triginta duo, filii Ananiae centum triginta, filii Asom
17filii Marsar trecenti viginti duo, filii Gebbarus nonaginta quinque, filii Sepolemon centum viginti tres,
18filii ec Nepopas quinquaginta quinque, filii ec Banatus centum quinquaginta octo, filii ec Betamos centum triginta duo,
19filii ec Cartapatros qui Enocadies et Modiae quadringenti viginti duo, qui ex Gramas et Gabes mille centum viginti unus,
20qui ex Machaloth centum viginti duo, qui ex Basellon et Ceagge sexaginta quinque, qui ex Bastoro centum viginti duo,
21qui ex Betonobes quinquaginta quinque, filii Liptis centum quinquaginta quinque, filii Labomu trecenti quinquaginta septem,
22filii Sioen trecenti septuaginta, filii Saudon et Diomus trecenti septuaginta octo,
23filii Ericus duo milia centum quadraginta quinque filii Anaas trecenti septuaginta. sacerdotes:
24filii Ieddus filii Ieu inter filios Eliasib octingenti septuaginta duo, filii Emmerus ducenti quinquaginta duo,
25filii Fasuru trecenti quinquaginta septem, filii Caree ducenti decem septem.
26filii Levitae: filii Iesu in Caduhel et Banus et Serebias et Edias septuaginta quattuor. omnis numerus a duodecim annis triginta milia quadringenti sexaginta duo.
27filii et filiae et uxores, omnis conputatio quadraginta milia ducenti quadraginta duo.
28filii sacerdotes qui psallebant in templo: filii Asaph centum viginti octo.
29ostiarii: filii Esmemu, filii Ater, filii Amon, filii Accub, Atopa, filii Tobi, omnes centum triginta novem.
30sacerdotes servientes in templo: filii Sel, filii Gasipa, filii Tabloth, filii Cariae, filii Suu, filii Hellu, filii Labana, filii Acmata, filii Acub, filii Uta, filii Ceta, filii Aggab, filii Obai, filii Anan, filii Cavua, filii Geddu,
31filii Au, filii Radiu, filii Desanum, filii Necoba, filii Caseba, filii Gaze, filii Oziu, filii Finoe, filii Atrem, filii Basten, filii Asiana, filii Manei, filii Nafisim, filii Accufu, filii Agifa, filii Ariu, filii Faricin, filii Fasalom,
32filii Meedda, filii Fusa, filii Chared, filii Barchus, filii Sarea, filii Toesi, filii Nasit, filii Agifa, filii Pedon,
33Salomon, filii eius: filii Asoffot, filii Farida, filii Celi, filii Dedon, filii Geddahel, filii Sefegi,
34filii Aggia, filii Facaret, filii Sabatham, filii Saronet, filii Malsic, filii Ame, filii Safiu, filii Addus, filii Suba, filii Aeirra, filii Rabocis, filii Safat, filii Malmon.
35omnes sacro servientes et pueri Salomonis quadringenti octoginta duo.
36hii sunt filii qui ascenderunt a Thermeleth et Thelarsas, princeps eorum Carmellan et Chareth.
37non poterant edicere civitates suas et progenies, quemadmodum sint ex Israhel: filii Dalaru, filii Tubam, filii Necoda mille quinquaginta duo.
38et ex sacerdotibus qui fungebantur sacerdotio et non sunt inventi: filii Obia, filii Achisos, filii Addiu qui accepit Umin uxorem ex filiabus Fargeleu
39et vocati sunt nomine eius. et horum quaesita est generis scriptura in pedatura et non est inventa, et prohibiti sunt sacerdotio fungi.
40et dixit illis Neemias et Atharas, ne participentur sancta, donec exsurgat pontifex indutus in ostensionem et
41omnis autem Israhel erant a duodecim annorum, exceptis servis et ancillis, quadraginta duo milia trecenti sexaginta.
42servi horum et ancillae septem milia trecenti triginta septem, cantores et cantatrices ducenti sexaginta quinque,
43cameli quadringenti triginta quinque, equi septem milia triginta sex, muli ducenti quadraginta quinque, subiugalia quinque milia quingenti viginti quinque.
44et de praepositis ipsis per pagos, dum venirent in templum Dei quod erat in Hierusalem, vovere suscitare templum in loco suo secundum suam virtutem,
45et dare in templum thesaurarium operum sacrum, auri minas decem milia et stolas sacerdotales centum.
46et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui exierant ex plebe in Hierusalem et in regione, et sacri cantores et ostiarii et omnis Israhel in regionibus suis.
47instante autem septimo mense cumque essent filii Israhel unusquisque in suis rebus, convenerunt unianimes in atrium quod erat ante ianuam orientalem.
48et stantes Iesus filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et huius fratres paraverunt altare,
49ut offerrent super illud holocaustomata secundum quae in Moysi libro hominis Dei praescripta sunt.
50et convenerunt ipsis ex aliis nationibus terrae. et erexerunt sacrarium in loco suo omnes gentes terrae, et offerebant hostias et holocaustomata Domino matutina.
51et egerunt scenophegiam et diem sollemnem, sicuti praeceptum est in lege, et sacrificia cotidie, sicut oportebat,
52et post haec oblationes instantiae et hostias sabbatorum et neomeniarum et dierum sollemnium omnium sanctificatorum.
53et quotquot vovebant Domino, a neomenia septimi mensis coeperunt offerre hostias Deo, et templum Domini nondum erat aedificatum.
54et dederunt pecuniam lapidariis et fabris, et potum et pabula cum gaudio
55Sidoniis et Tyriis, ut transveherent illis de Libano trabes cedrinas in Ioppe portum, secundum decretum quod scriptum erat eis a Cyro Persarum rege.
56et in secundo anno venientes in templum Dei in Hierusalem, mense secundo inchoavit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech et fratres ipsorum et sacerdotes et Levitae et omnes qui advenerant de captivitate in Hierusalem.
57et fundaverunt templum Dei novilunio secundi mensis secundi anni, cum venissent in Iudaeam et Hierusalem.
58et statuerunt Levitas a viginti annis super opera Domini. et stetit Iesus et filius eius et fratres... omnes Levitae conspirantes et exsecutores legis et facientes opera in domo Domini. et fabricaverunt aedificantes templum Dei quod fabricabant.
59et steterunt sacerdotes habentes stolas cum tubis, et Levitae filii Asaph habentes cymbala,
60conlaudantes Dominum et benedicentes secundum David regem Israhel.
61et cantabant canticum Domino, quoniam dulcedo eius et honor in saecula super omnem Israhel.
62et omnis populus tuba cecinerunt et proclamaverunt voce magna, conlaudantes Dominum in suscitatione domus Domini.
63et venerunt ex sacerdotibus et Levitis et praesidentibus secundum pagos senioribus qui viderant pristinam domum,
64et ad huius aedificationem cum clamore et planctu magno, et multi cum tubis et gaudio magno,
65in tantum ut populus non audiret tubas propter planctum populi. turba enim erat tubis canens magnifice, ita ut longe audiretur.
66et audierunt inimici tribus Iudae et Beniamin et venerunt scire, quae esset vox tubarum.
67et cognoverunt, quoniam qui erant ex captivitate aedificant templum Domino Deo Israhel.
68et accedentes ad Zorobabel et Iesum et praepositos pagorum, dixerunt eis: aedificabimus una vobiscum;
69similiter enim vobiscum audimus Dominum nostrum, et ipsi incendimus a diebus Asbasareth regis Assyriorum, qui transmigravit nos istinc.
70et dixit illis Zorobabel et Iesus et principes pagorum Israhel:
71non est vobis et nobis aedificare domum Domini Dei nostri; nos enim soli aedificabimus Domino Israhel, secundum ea quae praecepit nobis Cyrus rex Persarum.
72gentes autem terrae incubantes his qui sunt in Iudaea et devastantes opus aedificationis et insidias et populos adducentes, prohibebant eos aedificare,
73et adgressuras exercentes inpedierunt, ne consummaretur aedificium omni tempore vitae regis Cyri. et protraxerunt structuram per biennium usque ad Darii regnum.
Chapter 6
1in secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et Zaccharias filius Addin prophetae apud Iudaeam et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israhel super eos.
2tunc stans Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt aedificare domum Domini quae est in Hierusalem,
3cum adessent eis prophetae Domini et adiuvarent eos. in ipso tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius
4et dixerunt eis: quo praecipiente vobis domum hanc aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis? et qui sunt structores qui haec aedificant?
5et habuerunt gratiam visitationis factae super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudaeorum.
6et non sunt inpediti aedificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur.
7exemplum epistulae quam miserunt Dario: Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius in Syria et Foenice praesides regi Dario salutem.
8omnia nota sint domino nostro regi, quia cum advenissemus in regionem Iudaeae et introissemus in Hierusalem, invenimus Iudaeos aedificantes domum Domini Dei magnam
9et templum ex lapidibus politis magnis et pretiosis materiis in parietibus;
10et opera illa instanter fieri, et suffragare et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime perfici.
11tunc interrogavimus seniores dicentes: quo permittente vobis aedificatis domum istam et opera haec fundatis?
12ideo autem interrogavimus eos, ut notum faceremus tibi homines et praepositos, et nominum scripturam praepositorum postulavimus illos.
13at illi responderunt nobis dicentes: nos sumus servi Domini, qui fecit caelum et terram.
14et aedificabatur haec domus ante istos annos multos a rege Israhel magno et fortissimo et consummata est.
15et quoniam patres nostri exacerbantes erant, peccaverunt in Dominum Israhel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babyloniae, regis Chaldeorum.
16et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum duxerunt in Babyloniam.
17in primo autem anno regnante Cyro in regione Babyloniae, scripsit Cyrus rex domum hanc aedificare.
18et illa sacra vasa aurea et argentea, quae extulerat Nabuchodonosor de domo quae est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salamanassaro subregulo.
19et praeceptum est eis, ut ferrent haec vasa et reponerent in templo quod erat in Hierusalem, et templum ipsum Domini aedificare in loco suo.
20tunc Salamanassarus subiecit fundamenta domus Domini quae est in Hierusalem, et exinde usque nunc aedificatur et non accepit consummationem.
21nunc ergo si hoc iudicatur, rex, perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis quae sunt in Babylonia.
22et si inventum fuerit consilio Cyri regis coeptam esse structuram domus Domini quae est in Hierusalem, et iudicabitur a domino rege nostro, scribat de his nobis.
23tunc rex Darius praecepit inquiri in bibliothecis quae erant in Babylonia, et inventus est in Ecbathanis, oppido quod est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista:
24anno primo regnante Cyro, rex Cyrus praecepit domum Domini quae est in Hierusalem aedificare, ubi incendebant igni adsiduo;
25cuius altitudo sit cubitorum sexaginta, et latitudo cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo; et inpendia dari de domo Cyri regis;
26et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, quae extulit Nabuchodonosor de domo quae erat in Hierusalem in Babyloniam, restitui in domum quae est in Hierusalem ubi erant posita ut ponantur illic.
27et praecepit curam agere Sisennem, subregulum Syriae et Foenices, et Satrabozanen et sodales eius et qui ordinati erant in Syria et Foenice praesides, ut abstinerent se ab eodem loco; sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudaeae et seniores Iudaeorum domum Domini illam aedificare eodem loco.
28et ego quoque praecepi in totum aedificare et prospici, ut adiuvent eos qui sunt ex captivitate Iudaeorum, donec consummetur templum aedis Domini;
29et ab exactione tributorum Syriae Coeles et Foenicis diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium Domini, Zorobabel praefecto ad tauros et arietes et agnos,
30similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in Hierusalem dictaverunt consumi cotidie sine ulla dilatione,
31ut offerantur libationes Deo summo pro rege et pueris eius, et orent pro ipsorum vita.
32et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his quae scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis propriis et super hoc suspendantur, et bona ipsorum regi adscribantur.
33propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam quae est in Hierusalem.
34ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum haec fieri.
Chapter 7
1tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant,
2insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae.
3et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis.
4et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum.
5et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis.
6et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi.
7et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos.
8et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel.
9et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas.
10et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae.
11et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati, quia Levitae simul omnes sanctificati sunt
12et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis.
13et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate, omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae quaerentes Dominum,
14et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini,
15quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel.
Chapter 8
1et post hunc regnante Artaxerse Persarum rege, accessit Ezras filius Azariae, filii Helciae, filii Saleme,
2filii Sadduc, filii Achitob, filii Ameri, filii Azaei, filii Boccae, filii Abisaei, filii Finees, filii Eleazari, filii Aaron primi sacerdotis.
3hic Ezras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi, quae data est a Domino Israhel dicere et facere.
4et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius.
5et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israhel et sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ostiariis et servis templi in Hierusalem,
6anno septimo regnante Artaxerse, in quinto mense; hic annus septimus est regni. exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti mensis,
7venerunt Hierosolymam iuxta praebitam illis prosperitatem itineris a Domino ipso.
8in his enim Ezras magnam disciplinam obtinebat, ne praetermitteret quicquam eorum quae essent ex lege Domini et praeceptis, et docendo universum Israhel omnem iustitiam et iudicia.
9accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis, tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius est exemplum subiectum:
10rex Artaxerses Ezrae sacerdoti et lectori legis Domini salutem.
11humaniora ego iudicans etiam beneficiis, praecepi eos qui desiderant ex gente Iudaeorum sua sponte et ex sacerdotibus et Levitis qui sunt in regno meo comitari tecum in Hierusalem.
12si qui ergo cupiunt ire tecum, conveniant et proficiscantur, sicut placuit mihi et septem amicis meis consiliariis,
13ut visitent ea quae aguntur secundum Iudaeam et Hierusalem observantes sicut habes in lege Domini,
14et ferant munera Domino Israhel, quae vovi ego et amici, Hierusalem et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in regione Babyloniae, Domino in Hierusalem cum illo,
15quod donatum est pro ipsa gente in templum Domini eorum quod est in Hierusalem, ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros et arietes et agnos et hedos et quae his sunt congruentia,
16ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Hierusalem.
17et omnia quaecumque volueris cum fratribus tuis facere auro et argento, perfice pro voluntate secundum praeceptum Domini Dei tui.
18et sacrosancta vasa, quae data sunt tibi ad opera domus Domini Dei tui qui est in Hierusalem,
19et cetera, quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei tui, dabis de regali gazofilacio.
20[]
21et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus thesaurorum Syriae et Foenicis, ut quaecumque scripserit Ezras sacerdos et lector legis Domini excelsi, diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter autem
22et usque ad frumenti modios centum et vini amphoras centum, et alia quaecumque abundant sine taxatione.
23omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte exsurgat ira in regno regis et filiorum eius.
24vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ianitoribus et servis templi et scribis templi huius
25nullum tributum neque ulla alia indictio inrogetur, nec habeat quisque potestatem obicere eis quicquam.
26tu autem Ezras, secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria et Foenice, et omnes qui legem Dei tui noverunt docebis,
27ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione.
28et dixit Ezras scriba: benedictus Dominus patrum meorum, qui dedit haec in cor regis, clarificare domum suam quae est in Hierusalem,
29et me honorificavit in conspectu regis et consiliariorum et amicorum eius et purpuratorum eius.
30et ego constans animo factus sum secundum opitulationem Domini Dei mei, et congregavi ex Israhel viros, ut simul ascenderent mecum.
31et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxersis regis:
32ex filiis Phares Gersomus, ex filiis Iemarut Amielus, filiorum David Attus filius Seceliae,
33ex filiis Phares Zaccharias et cum eo reversi sunt viri centum quinquaginta,
34ex filiis ductoris Moab Ilionas Zaraei et cum ipso viri ducenti,
35ex filiis Zathues Iechonias Zetheeli et cum ipso viri ducenti, ex filiis Addeni filius Ionathae et cum ipso viri ducenti quinquaginta,
36ex filiis Olam Aesias Gotholiae et cum ipso viri septuaginta,
37ex filiis Safatiae Zarias Micheli et cum ipso viri octoginta,
38ex filiis Iob Abdias Iezeli et cum ipso viri ducenti duodecim,
39ex filiis Baniae Salimoth filius Iosaphiae et cum ipso viri centum sexaginta,
40ex filiis Beer Zaccharias Bebei et cum ipso viri ducenti octo,
41ex filiis Asath Iochannes Acariae et cum ipso viri centum decem;
42ex filiis Adonicam ipsis postremis, et haec sunt nomina eorum: Elifalam filius Iebel et Sameas et cum ipso viri septuaginta, ex filiis Baneae filius Zaccuri et cum ipso viri septuaginta.
43et congregavi eos ad fluvium qui dicitur Thia, et metati illic sumus triduo, et recognovi eos.
44et ex filiis sacerdotum et Levitarum non inveni illic.
45et misi ad Eleazarum et Eccelom et Masman et Maloban et Enaatam et Sameam et Ioribum Natham Ennagan Zacchariam et Mosolamun, ipsos ductores et peritos.
46et dixi eis ut venirent ad Luddeum ductorem, qui erat apud locum gazofilacii.
47et mandavi eis ut dicerent Luddeo et fratribus eius et illis qui erant in gazofilacio, ut mitterent nobis eos qui sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri.
48et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei nostri viros peritos ex filiis Moolli filii Levi filii Israhel, Sebebian et filios et fratres qui erant decem et octo,
49Asbian et Annun ex filiis filiorum Chananei et filii eorum viri viginti;
50et ex his qui in templo serviebant, quos dedit David et ipsi principes ad operationem Levitis, templo servientium ducenti viginti. omnium nomina significata sunt in scripturis.
51et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini Dei nostri, ut quaererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum erant ex filiis et pecoribus propter insidias.
52erubui enim petere regem pedites et equites in comitatu, tutelae gratia contra adversarios nostros.
53diximus enim regi, quoniam virtus Domini erit cum eis qui inquirunt eum in omni affectu.
54et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum haec, quem et propitium habuimus, et conpotes facti sumus Domini nostri.
55et separavi ex plebis praepositis et sacerdotibus templi viros duodecim, et Sedebian et Asamian et cum eis ex fratribus eorum viros decem.
56et adpendi eis argentum et aurum et vasa sacerdotalia domus Domini Dei nostri, quae donaverat rex et consiliarii eius et principes et omnis Israhel.
57et cum adpendissem, tradidi argenti talenta centum quinquaginta et vasa argentea talentorum centum et auri talenta centum
58et vasorum aureorum species viginti et vasa aerea de bono aeramento splendentia duodecim auri speciem reddentia.
59et dixi eis: et vos sancti estis Domino, et vasa quae sunt sancta et aurum et argentum votum est Domino Deo patrum nostrorum.
60vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis praepositis et sacerdotibus et Levitis et principibus civitatum Israhel in Hierusalem in pastoforio domus Domini Dei nostri.
61et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum Domini.
62et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi, usquequo introivimus in Hierusalem secundum potentem manum Domini Dei nostri, quae super nos erat et liberavit nos ab omnibus inimicis nostris; et venimus in Hierusalem.
63et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei nostri Marimoth filio Iori sacerdoti.
64et cum ipso erat Eleazar filius Finees, et erant cum ipsis Iosabdus filius Iesu et Moedias Banni filius Levitae. ad numerum et ad pondus universa
65et scriptum est pondus ipsorum eadem hora.
66qui autem venerunt ex captivitate, obtulerunt sacrificium Domini Israhel tauros duodecim pro omni Israhel arietes octoginta sex,
67agnos septuaginta duos, hircos pro peccato duodecim, et pro salute vaccas duodecim, omnia sacrificium Domini.
68et relegerunt praecepta regis regalibus dispensatoribus et subregulis Coelensyriae et Foenicis, et honorificaverunt gentem et templum Domini.
69et consummatis his accesserunt ad me praepositi dicentes: non segregaverunt genus Israhel et principes et sacerdotes et Levitae
70et alienigenae gentes et nationes terrae inmunditias suas a Chananeis et Hettheis et Ferezeis et Iebuseis et Moabitis et Aegyptiis et Idumeis.
71coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi et filii eorum, et commixtum est semen sanctum alienigenis gentibus terrae; et participes erant praepositi et magistratus iniquitatis huius ab initio ipsius rei.
72et mox ut audivi ista, conscidi vestimenta et sacram tunicam, et lacerans capillos capitis et barbam sedi dolens et maestus.
73et convenerunt ad me quotquot tunc movebantur in verbo Domini Dei Israhel, me lugente super iniquitatem istam. et sedebam tristis usque ad vespertinum sacrificium.
74et surgens a ieiunio, conscissa habens vestimenta et sacram tunicam, ingeniculans et extendens manus ad Dominum
75dicebam: Domine, confusus sum et reveritus sum ante faciem tuam.
76peccata enim nostra multiplicata sunt super capita nostra, et iniquitates nostrae exaltatae sunt usque ad caelum,
77quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno peccato usque in hunc diem.
78et propter peccata nostra et patrum nostrorum sumus traditi cum fratribus nostris et cum sacerdotibus nostris regibus terrae in gladium et captivitatem et depraedationem cum confusione usque in hodiernum diem.
79et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs te, Domine Deus, derelinquere nobis radicem et nomen in locum sanctificationis tuae,
80detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare nobis cibum in tempore servitutis nostrae.
81et cum serviremus, non sumus derelicti a Domino Deo nostro, sed constituit nos in gratia penes reges Persarum, dare nobis cibum
82et clarificare templum Domini nostri et aedificare deserta Sion, dare nobis stabilitatem in Iudaea et in Hierusalem.
83et nunc quid dicemus, Domine, habentes haec? transgressi enim sumus praecepta tua, quae dedisti in manus puerorum tuorum prophetarum
84dicens quoniam terra, in quam introistis possidere hereditatem eius, terra polluta est coinquinationibus alienigenarum terrae, et inmunditiae illorum repleverunt eam totam inmunditia sua.
85et nunc filias vestras non coniungetis filiis illorum, et filias eorum non accipietis filiis vestris.
86et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore, ut invalescentes manducetis optima terrae, et hereditatem distribuatis filiis vestris usque in aevum.
87et quae contingunt nobis, omnia fiunt propter opera nostra maligna et magna peccata nostra.
88et dedisti nobis talem radicem, et rursum reversi sumus transgredi legitima tua, uti commisceremur inmunditiae alienigenarum gentium terrae huius.
89nonne irasceris nobis perdere nos, quoadusque non relinquatur radix et nomen nostrum?
90Domine Deus Israhel, verax es; derelicta enim est radix usque in hodiernum diem,
91ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris; non est enim adhuc stare ante te in his.
92et cum adorando confiteretur Ezras flens humi prostratus ante templum, congregati sunt ante eum ex Hierusalem turba magna valde, viri et mulieres et iuvenes et iuvenculae. fletus enim erat magnus in ipsa multitudine.
93et cum clamasset Iechonias Ieeli ex filiis Israhel, dixit Ezrae: nos in Dominum peccavimus, quod conlocavimus nobis in matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus terrae.
94et nunc est super omnem Israhel. in his ergo sit iusiurandum ad Dominum, expellere omnes uxores nostras quae ex alienigenis sunt cum filiis earum,
95sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini. exsurgens explica,
96ad te enim spectat hoc negotium, et nos tecum sumus. viriliter fac.
97et exsurgens Ezras adiuravit principes sacerdotum et Levitas et omnem Israhel facere secundum haec, et iuraverunt.
Chapter 9
1et exsurgens Ezras ab ante atrium templi, abiit in pastoforium Ionathae filii Nasibi.
2et hospitatus illic, non gustavit panem nec aquam bibit, lugens super iniquitates multitudinis.
3et facta est praedicatio in omni Iudaea et in Hierusalem omnibus qui erant ex captivitate congregari in Hierusalem
4et quicumque non occurrerit biduo aut triduo diei secundum iudicium adsidentium seniorum, tollentur facultates eius, et ipse alienus iudicabitur a multitudine captivitatis.
5et congregati sunt omnes qui erant ex tribu Iuda et Beniamin in tribus diebus in Hierusalem; hic mensis est nonus, vicesima mensis.
6et adsedit omnis multitudo in area templi, trementes propter hiemem praesentem.
7et exsurgens Ezras dixit illis: vos inique fecistis conlocando vobis in matrimonium uxores alienigenas, ut adderetis ad peccata Israhel.
8et nunc date confessionem et magnificentiam Domino Deo patrum nostrorum,
9et perficite voluntatem ipsius et discedite a gentibus terrae et ab uxoribus alienigenis.
10et clamavit omnis multitudo et dixerunt magna voce: sicut dixisti faciemus.
11sed quoniam multitudo magna est, et tempus hiberni est et non possumus in subdiali parte stare, et hoc opus non est nobis unius diei neque bidui, multum in his peccavimus,
12stent praepositi multitudinis et omnes qui nobiscum inhabitant et quotquot habent apud se uxores alienigenas,
13et adsistant accepto tempore et ex omni loco presbyteri et iudices, usquequo solvant iram Domini negotii huius.
14Ionatha $W!c autem filius Ezeli et Ozias Thochani susceperunt secundum haec, et Bosoramus et Levis et Sabbatheus simul cooperati sunt cum illis.
15et fecerunt secundum haec omnia universi qui erant ex captivitate.
16et elegit sibi viros Ezras sacerdos, principes magnos de patribus eorum secundum nomina, et consederunt novilunio mensis decimi examinare negotium istud.
17et determinatum est de viris qui habebant uxores alienigenas usque ad neomenia primi mensis.
18et inventi sunt ex sacerdotibus commixti qui habebant alienigenas uxores:
19ex filiis Iesu filii Iosedech et fratribus eius Maseas et Eliezerus et Ioribus et Ioadeus.
20et iniecerunt manus, ut expellerent uxores suas, et ad litandum in exoratione arietem pro ignorantia sua.
21et ex filiis Emmeri Masseas et Esses et Ieel et Azarias.
22et ex filiis Fosor Elionia, Assias, Ismahelus et Nathanaelus, Ioceddeus et Talsas.
23et ex Levitis Iozabdus et Semeis et Colius et Calitas et Fatheas et Coluas et Elionas.
24ex sacris cantoribus Eliasubus Zaccurus.
25ex ostiariis Sallumus et Tolbanes.
26et ex Israhel: ex filiis Foroos Ieremias et Ieddias et Melchias et Mielus et Eleazarus et Iemmebias et Baninas.
27et ex filiis Iolam Mamthanias et Zaccharias, Iezrelus et Iobdius et Herimoth et Helias.
28et ex filiis Zathom Eliadas et Eliasimus et Othias et Larimoth et Zabdus et Zebedias.
29et ex filiis Bebe Iohannes et Ananias et Zabdias et Emethis.
30et ex filiis Banni Olamus et Malluchus et Ieddaeus et Iasub et Asubus et Hierimoth.
31et ex filiis Addin Naathus et Moosias et Calchurus et Raanas et Baseas, Mathathias et Beseel et Bonnus et Manasses.
32et ex filiis Nuae Noneas et Aseas et Melchias et Sameas et Simon, Beniamin et Malchus et Marras.
33et ex filiis Asom Carianeus, Mathathias et Bannus et Elifalat et Manasses et Semei.
34et ex filiis Banni Ieremias et Moodias et Abramus et Ioel et Baneas et Pelias et Ionas et Marimoth et Eliasib et Mathaneus et Eliasis et Zorisas et Diaelus et Samedius et Sambris et Iosephus.
35et ex filiis Nobaei Idaelus et Mathathias et Sabadus et Zetheda Sednu et Iessei Baneas.
36omnes isti coniunxerunt sibi uxores alienigenas, et dimiserunt eas cum filiis.
37et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui erant ex Israhel in Hierusalem et in tota regione una novilunio mensis septimi, et erant filii Israhel in commorationibus suis.
38et congregata est omnis multitudo simul in aream quae est ab oriente portae sacrae.
39et dixerunt Ezrae pontifici et lectori, ut adferret legem Moysi quae tradita est a Domino Deo Israhel.
40et adtulit Ezras pontifex legem omni multitudini eorum a viro usque ad mulierem et omnibus sacerdotibus, audire legem novilunio mensis septimi.
41et legebat in area quae est ante sacram portam templi a prima luce usque ad vesperam coram viris et mulieribus, et dederunt omnes sensum ad legem.
42et stetit Ezras sacerdos et lector legis super ligneum tribunal quod fabricatum erat.
43et steterunt ad eum Mathathias, Samus, Ananias, Azarias, Urias, Ezechias, et Balsamus ad dexteram,
44et ad sinistram Faldeus, Misael, Malachias, Abustassabus, Nabadias et Zaccharias
45et adsumpsit Ezras librum coram omni multitudine praesidebat enim in gloria in conspectu omnium.
46et cum absolvisset legem, omnes recti steterunt. et benedixit Ezras Dominum Deum altissimum, Deum Sabaoth omnipotentem.
47et respondit omnis populus: amen. et elevatis susum manibus procidentes in terram adoraverunt Dominum.
48Iesus et Banaeus et Sarabias et Iadinus et Accubus et Sabbateus et Calites et Azarias et Ioradus et Ananias et Filias, Levitae
49qui docebant legem Domini et in multitudine legebant legem Domini, et praeferebant singuli eos qui intellegebant lectionem.
50et dixit Attarates Ezrae pontifici et lectori et Levitis qui docebant multitudinem
51dicens: dies hic est sanctus Domino. et omnes flebant, cum audissent legem.
52digressi ergo manducate pinguissima quaeque et bibite dulcissima quaeque et mittite munera his qui non habent.
53sanctus est enim dies Domini, et nolite maesti esse, Dominus enim clarificavit vos.
54et Levitae denuntiabant in publico omnibus dicentes: dies hic sanctus est, nolite maesti esse.
55et abierunt omnes manducare et bibere et epulari et dare munera his qui non habent ut epulentur. magnifice enim sunt exaltati verbis quibus edocti sunt.
2 Esdras
Chapter 1
1liber Ezrae prophetae, filii Sarei, filii Azarei, filii Helchiae, filii Salame, filii Sadoch, filii Acitob,
2filii Achiae, filii Finees, filii Heli, filii Ameriae, filii Aziei, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziae, filii Borith, filii Abissei, filii Finees, filii Eleazar,
3filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxersis regis Persarum.
4et factum est verbum Domini ad me dicens:
5vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum suorum,
6quia peccata parentum illorum in illis creverunt; obliti enim me sacrificaverunt diis alienis.
7nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis? ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt.
8tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super illos, quoniam non oboedierunt legi meae; populus autem indisciplinatus.
9usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli?
10reges multos propter eos subverti, Pharaonem cum pueris suis et omnem exercitum eius percussi.
11omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum interfeci.
12tu vero loquere ad eos dicens: haec dicit Dominus:
13nempe ego vos mare traieci et plateas vobis in invio munitas exhibui; ducem vobis dedi Moysen et Aaron sacerdotem.
14lucem vobis per columnam ignis praestiti et magna mirabilia feci in vobis. vos autem mei obliti estis, dicit Dominus.
15haec dicit Dominus omnipotens: coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis.
16et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmuratis.
17ubi sunt beneficia quae praestiti vobis? nonne in deserto cum esuriretis et sitiretis proclamastis ad me
18dicentes: ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori in deserto hoc.
19ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam, panem angelorum manducastis.
20nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in satietatem? propter aestus folia arborum vos texi.
21divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus.
22haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum,
23non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen.
24quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda. transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea.
25quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam; petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor vestri.
26quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia.
27non quasi me dereliquistis, sed vos ipsos, dicit Dominus.
28haec dicit Dominus omnipotens: nonne ego vos rogavi ut pater filios et ut mater filias et nutrix parvulos suos.
29ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios et ego vobis in patrem?
30ita vos collegi ut gallina filios suos sub alas suas. modo autem quid faciam vobis? proiciam vos a facie mea.
31oblationes mihi cum obtuleritis, avertam faciem meam a vobis; dies enim festos vestros et neomenias et circumcisiones carnis repudiavi.
32ego misi pueros meos prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis et laniastis corpora illorum, quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus.
33haec dicit Dominus omnipotens: domus vestra deserta est, proiciam vos sicut ventus stipulam.
34et filii procreationem non facient, quoniam mandatum meum vobiscum neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt.
35tradam domus vestras populo venienti. qui me non audientes credunt; quibus signa non ostendi, facient quae praecepi.
36prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum eorum.
37testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum laetitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credent quae dixi.
38et nunc, pater, aspice cum gloria et vide populum venientem ab oriente.
39quibus dabo ducatum Abraham, Isaac et Iacob et Osee et Amos et Michae et Iohelis et Abdiae et Ionae
40et Naum et Abacuc, Sofoniae. Aggei, Zacchariae et Malachiae, qui et angelus Domini vocatus est.
Chapter 2
1haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia.
2mater quae eos generavit dicit illis: ite, filii, quia ego vidua sum et derelicta.
3educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis.
4modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et derelicta. ite, filii, et petite a Domino misericordiam.
5ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare,
6ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat.
7dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum.
8vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae,
9quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.
10haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel.
11et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna, quae praeparaveram illis.
12lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur.
13ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate.
14testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus.
15mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
16et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis.
17noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
18mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus
19et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos.
20viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti,
21confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte,
22senem et iuvenem intra muros tuos serva,
23mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea.
24pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua.
25nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum.
26servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet, ego enim eos requiram de numero tuo.
27noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris.
28zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus.
29manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant.
30iucundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus.
31filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens.
32amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis misericordiam, quoniam exuberant fontes mei et gratia mea no A.
33ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini.
34ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet.
35parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis.
36fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum.
37commendatum Domini accipite et iucundamini gratias agentes ei qui vos ad caelestia regna vocavit.
38surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini.
39qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt.
40recipe, Sion, numerum tuum et conclude candidatos tuos, qui legem Domini conpleverunt.
41filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus; roga imperium Domini, ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio.
42ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum.
43et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus inponebat coronas, et magis exaltabatur; ego autem miraculo tenebar.
44tunc interrogavi angelum et dixi: qui sunt hii, domine?
45qui respondens dixit mihi: hii sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei; modo coronantur et accipiunt palmas.
46et dixi ad angelum: ille iuvenis quis est, qui eis coronas inponit et palmas in manus tradit?
47qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt.
48tunc dixit mihi angelus: vade et adnuntia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.
Chapter 3
1anno tricesimo ruinae civitatis eram in Babylone, ego Salathihel qui et Ezras, et conturbatus sum super cubili meo recumbens, et cogitationes meae ascendebant super cor meum,
2quoniam vidi desertionem Sion et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone.
3et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad Altissimum verba timorata,
4et dixi: o Domine Dominator, tu dixisti ab initio, quando plantasti terram, et hoc solus, et imperasti pulveri,
5et dedit Adam corpus mortuum. sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insuflasti in eum spiritum vitae, et factus est vivens coram te.
6et induxisti eum in paradisum, quem plantavit dextera tua antequam terra adventaret.
7et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam, et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et natae sunt ex eo gentes et tribus, populi et cognationes, quorum non est numerus.
8et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua, et impie agebant coram te et spernebant praecepta tua, et tu non prohibuisti eos.
9iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes saeculum et perdidisti eos.
10et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et his diluvium.
11dereliquisti autem ex his unum Noe cum domo sua; ex eo iustos omnes.
12et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas, et coeperunt iterato impietatem facere plus quam priores.
13et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti tibi ex his unum, cui nomen erat Abraham.
14et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo secrete noctu.
15et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut non umquam derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et Isaac dedis Esau.
16et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus est Iacob in multitudine magna.
17et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et adduxisti eos super montem Sina.
18et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti orbem et tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum.
19et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel diligentiam.
20et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum.
21cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui ex eo nati sunt.
22et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi cum malignitate radicis, et discessit quod bonum est et mansit malignum.
23et transierunt tempora et finiti sunt anni, et suscitasti tibi servum nomine David.
24et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre tibi in ea de tuis oblationes.
25et factum est hoc annis multis. et dereliquerunt qui habitabant civitatem,
26in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes eius; utebantur enim et ipsi cor malignum.
27et tradidisti civitatem tuam in manus inimicorum tuorum.
28et dixi ego tunc in corde meo: numquid meliora faciunt qui habitant in Babylone, et propter hoc dominabit Sion?
29factum est autem cum venissem huc, et vidi impietates quorum non est numerus, et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno. et excessit cor meum,
30quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum et conservasti inimicos tuos, et non significasti
31nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid meliora facit Babylon quam Sion,
32aut alia gens cognovit te praeter Israhel? aut quae tribus crediderunt testamentis sicut haec Iacob.
33quarum merces non conparuit neque labor fructificavit? pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas et non memorantes mandatorum tuorum.
34nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum qui habitant in saeculo, et invenietur momentum puncti ubi declinet.
35aut quando non peccaverunt in conspectu tuo qui habitant terram, aut quae gens sic observavit mandata tua?
36homines quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.
Chapter 4
1et respondit ad me angelus qui missus est ad me, cui nomen Urihel,
2et dixit mihi: excedens excessit cor tuum in saeculo hoc, et conprehendere cogitas viam Altissimi?
3et dixi: ita, domine meus, et respondit mihi et dixit: tres vias missus sum ostendere tibi et tres similitudines proponere coram te.
4de quibus si mihi renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo viam quam desideras videre, et doceam te quare cor malignum.
5et dixi: loquere, domine meus. et dixit ad me: vade, pondera mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem quae praeteriit.
6et respondi et dixi: quis natorum poterit facere, ut me interroges de his?
7et dixit ad me: si eram interrogans te dicens: quantae habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio abyssi, aut quantae venae sunt super firmamentum, aut qui sint exitus paradisi,
8dicebas fortassis mihi: in abyssum non descendi neque in infernum adhuc, neque in caelis umquam ascendi.
9nunc autem non interrogavi te nisi de igne et vento et diem per quem transisti, et sine quibus separari non potes, et non respondisti mihi de eis.
10et dixit mihi: tu quae tua sunt tecum coadulescentia non potes cognoscere,
11et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam?... et iam exterritus corrupto saeculo intellegere incorruptionem? et cum haec audissem, cecidi in faciem meam
12et dixi illi: melius erat nos non adesse, quam advenientes vivere in impietatibus et pati et non intellegere de qua re.
13et respondit ad me et dixit: proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem
14et dixerunt: venite et eamus et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nos, et faciamus nobis alias silvas,
15et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem et dixerunt: venite ascendentes debellemus silvam campi, ut et ibi consummemus nobismet ipsis aliam regionem.
16et factus est cogitatus silvae in vano, venit enim ignis et consumpsit eam.
17similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim harena et prohibuit eam.
18si enim eras iudex horum, quem incipiebas iustificare aut quem condemnare?
19et respondi et dixi: utrique vanam cogitationem cogitaverunt, terra enim data est silvae, et maris locus portare fluctus suos.
20et respondit ad me et dixit: bene tu iudicasti, et quare non iudicasti tibimet ipso?
21quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus suis, et qui super terram inhabitant quae sunt super terram intellegere solummodo possunt, et qui super caelos super altitudinem caelorum.
22et respondi et dixi: deprecor te, domine, ut mihi datus est sensus intellegendi.
23non enim volui interrogare de superioribus viis, sed de his quae pertranseunt per nos cotidie, propter quod Israhel datus est in obprobrium gentibus, quem dilexisti populum datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptae nusquam sunt.
24et pertransivimus de saeculo ut lucustae, et vita nostra ut vapor, et nec digni sumus misericordiam consequi.
25sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos? et his interrogavi.
26et respondit ad me et dixit: si fueris videbis, et si vixeris, frequenter miraberis, quoniam festinans festinat saeculum pertransire.
27non capiet portare quae in temporibus iustis repromissa sunt, quoniam plenum maestitia est saeculum hoc et infirmitatibus.
28seminatum est enim malum, quibus me interrogas de ea, et necdum venit destrictio ipsius.
29si ergo non messum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ager ubi seminatum est bonum.
30quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat area.
31aestima autem apud te, granum mali seminis quantum fructum impietatis generaverit.
32quando seminatae fuerint spicae quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere.
33et respondi et dixi: quo et quando haec? quare modici et mali anni nostri?
34et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam Excelsus pro multis.
35nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis dicentes: usquequo spero sic? et quando venit fructus areae mercedis nostrae?
36et respondit ad ea Hieremihel archangelus et dixit: quando impletus fuerit numerus similium vobis, quoniam in statera ponderavit saeculum
37et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora, et non commovet nec excitabit usque dum impleatur praedicta mensura.
38et respondi et dixi: o dominator domine, sed et nos omnes pleni sumus impietate.
39et ne forte propter nos inpediatur iustorum area, propter peccata inhabitantium super terram.
40et respondit ad me et dixit: vade et interroga praegnantem, si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix eius retinere fetus in semet ipsa.
41et dixi: non potest, domine. et dixit ad me: in inferno promptuaria animarum matrici adsimilata sunt.
42quemadmodum enim festinavit quae parit effugere necessitatem partus, sic et haec festinat reddere ea quae commendata sunt
43ab initio. tunc tibi demonstrabitur de his quae concupiscis videre.
44et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, et si possibile est, et si idoneus sum,,
45demonstra mihi et hoc si plus quam praeteriti habet venire aut plura pertransierunt super nos,
46quoniam quod pertransivit scio, quid autem futuri sit ignoro.
47et dixit ad me: sta super dexteram partem et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis.
48et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus.
49et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae.
50et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem guttae et fumus.
51et oravi et dixi: putas vivo usque in diebus illis, vel quis erit in diebus illis?
52respondit ad me et dixit: de signis de quibus me perrogas, ex parte possum tibi dicere, de vita autem tua non sum missus dicere tibi, sed nescio.
Chapter 5
1de signis autem: ecce dies venient, et adprehendentur qui inhabitant super terram in excessu multo, et abscondetur veritatis via, et sterilis erit a fide regio.
2et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides et super quam audisti olim.
3et erit inconposita vestigio quam nunc vides regnare regionem, et videbunt eam desertam.
4si autem tibi dederit Altissimus vivere, et videbis post tertiam turbatam, et relucescet subito sol noctu et luna interdie.
5et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam; et populi commovebuntur, et gressus commutabuntur.
6et regnabit quem non sperant qui inhabitant super terram; et volatilia conmigrationem facient.
7et mare Sodomitum pisces reiciet. et dabit vocem noctu quem non noverant multi, omnes autem audient vocem eius.
8et chaus fiet per loca multa, et ignis frequenter emittetur, et bestiae agrestes transmigrabunt regionem suam, et mulieres parient menstruatae monstra,
9et in dulcibus aquis salsae invenientur. et amici omnes semet ipsos expugnabunt; et abscondetur tunc sensus, et intellectus separabitur in promptuarium suum.
10et quaeretur a multis et non invenietur, et multiplicabitur iniustitia et incontinentia super terram.
11et interrogabit regio proximam suam et dicet: numquid per te pertransiit iustitia iustum faciens? et haec negabit.
12et erit in illo tempore, et sperabunt homines et non inpetrabunt, laborabunt et non dirigentur viae eorum.
13haec signa dicere tibi permissum est mihi. et si oraveris iterum et ploraveris sicut et nunc et ieiunaveris septem diebus, audies iterato horum maiora.
14et evigilavi, et corpus meum horruit valde, et anima mea laboravit ut deficeret.
15et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et confortavit me et statuit me super pedes.
16et factum est in nocte secunda, et venit ad me Phalthihel dux populi et dixit mihi: ubi eras et quare vultus tuus tristis?
17aut nescis quoniam tibi creditus est Israhel in regione transmigrationis eorum?
18exsurge ergo et gusta panem alicuius, et non derelinquas nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum.
19et dixi ei: vade a me et non ad me accedas usque diebus septem, et tunc venies ad me. et audivit ut dixi et recessit a me.
20et ego ieiunavi diebus septem ululans et plorans, sicut mihi mandavit Urihel angelus.
21et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei molestae erant mihi valde.
22et resumpsit anima mea spiritum intellectus, et iterum coepi loqui coram Altissimo sermones
23et dixi: Dominator Domine, ex omni silva terrae et ex omnium arborum eius elegisti vineam unam,
24et ex omnium terrarum orbis elegisti tibi foveam unam, et ex omnibus floribus orbis elegisti tibi lilium unum,
25et ex omnibus abyssis maris replesti tibi rivum unum, et ex omnibus aedificatis civitatibus sanctificasti tibimet ipsi Sion,
26et ex omnibus creatis volatilibus nominasti tibi columbam unam, et ex omnibus plasmatis pecoribus providisti tibi ovem unam,
27et ex omnibus multiplicatis populis adquisisti tibi populum unum, et ab omnibus probatam legem donasti huic quem desiderasti populo.
28et nunc Domine, ut quid tradidisti unum plurimis et praeparasti unam radicem super alias et dispersisti unicum tuum in multis?
29et conculcaverunt qui contradicebant sponsionibus tuis quique tuis testamentis credebant.
30et si odiens odisti populum tuum tuis manibus debet castigari.
31et factum est, cum locutus essem sermones istos, et missus est angelus ad me qui ante venerat ad me praeterita nocte,
32et dixit mihi: audi me et instruam te, et intende mihi et adiciam coram te.
33et dixi: loquere, dominus meus. et
34dixit ad me: valde in excessu mentis factus es in Israhel; aut plus dilexisti eum super eum qui fecit eum: non, domine, sed dol torquent enim me renes mei per omnem horam quaerentem adprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii eius.
35et dixit ad me: non potes. et dixi: quare, domine, aut quid nascebar, aut quare non fiebat matrix matris meae mihi sepulchrum, ut non viderem laborem Iacob et defatigationem generis Israhel?
36et dixit ad me: numera mihi qui necdum venerunt, et collige mihi dispersas guttas, et revirida mihi aridos flores,
37et aperi mihi clausa promptuaria et produc mihi inclusos in eis flatus, aut monstra mihi vocis imaginem, et tunc ostendam tibi eum laborem quem rogas videre.
38et dixi: dominator domine, quis enim est qui potest haec scire, nisi qui cum hominibus habitationem non habet?
39ego autem insipiens, et quomodo potero dicere de his quibus me interrogasti?
40et dixit ad me: quomodo non potes facere unum de his quae dicta sunt, sic non poteris invenire iudicium meum aut finem caritatis quem pro populo meo promisi.
41et dixi: sed ecce, domine, tu praees his qui in fine sunt, et quid facient qui ante me sunt aut nos aut hii qui post nos?
42et dixit ad me: coronae adsimilabo iudicium meum. sicut non novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas.
43et respondi et dixi: nec enim poteras facere qui facti sunt et qui sunt et qui futuri sunt in unum, ut celerius iudicium tuum ostendas?
44et respondit ad me et dixit: non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere saeculum qui in eo creati sunt in unum.
45et dixi: quomodo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificabis a te creatam creaturam in unum? si ergo viventes vivent in unum et sustinebit creatura, poterit et nunc portare praesentes in unum.
46et dixit ad me: interroga matricem mulieris et dices ad eam: decem si paris, quare per tempus? roga ergo eam, ut det decem in unum.
47et dixi: non utique poterit, sed secundum tempus.
48et dixit ad me: et ego dedi matricem terrae his qui seminati sunt super eam per tempus.
49quemadmodum enim infans non parit nec ea quae senuit adhuc, sic ego disposui a me creatum saeculum.
50et interrogavi et dixi: cum iam dederis mihi viam, loquar coram te; nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est, iam ad senectutem adpropinquat?
51et respondit ad me et dixit: interroga quae parit, et dicet tibi.
52dices enim ei: quare quos peperisti nunc non sunt similes his qui ante, sed minores statu?
53et dicet tibi et ipsa: alii sunt qui in iuventute virtutis nati sunt, et alii qui sub tempus senectutis deficiente matrice sunt nati.
54considera ergo et tu, quoniam minores statu estis prae his qui ante vos,
55et qui post vos quam ut vos, quasi iam senescentis creaturae et fortitudinem iuventutis praeterientis. et dixi: rogo domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra servo tuo per quem visitas creaturam tuam.
Chapter 6
1et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum,
2et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi,
3et antequam viderentur decores flores, et antequam confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum,
4et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur scabillum Sion,
5et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur qui fidem thesaurizaverunt,
6tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per alium, ut et finis per me et non per alium.
7et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando prioris finis aut sequentis initium?
8et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau.
9finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis Iacob.
10finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra.
11et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos,
12ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex parte mihi demonstrasti nocte praecedente.
13et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus.
14et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum,
15in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et fundamenta terrae intellegetur,
16quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit enim, quoniam finem eorum oportet commutari.
17et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum.
18et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare incipio, ut visitem habitantes in terram,
19et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion,
20et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire, haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt simul,
21et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur,
22et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua,
23et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito expavescent.
24et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus.
25et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi mei,
26et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium.
27delebitur enim malum et extinguetur dolus.
28florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus.
29et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum.
30et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti.
31si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem,
32quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti.
33et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et dicere tibi confide et noli timere,
34et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus.
35et factum est post haec, et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi.
36et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo.
37inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur.
38et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit.
39et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te.
40tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis, ut apparerent tunc opera tua.
41et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret.
42et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta.
43verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat.
44processit enim subito fructus multitudinis inmensus et concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta sunt.
45quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen stellarum dispositionem,
46et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini.
47quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat
48aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia faciens, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent.
49et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviathan.
50et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars ubi erat aqua congregata capere ea.
51et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille.
52Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis.
53sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia,
54et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum.
55haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum saeculum.
56residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse, et quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de vaso similasti abundantiam eorum.
57et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum deputatae sunt dominari nostri et devorare nos.
58nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum, unigenitum, aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus eorum.
59et si propter nos creatum est saeculum, quare non hereditatem possidemus nostrum saeculum? usquequo haec?
Chapter 7
1et factum est cum finissem loqui verba haec, et missus est ad me angelus, qui missus fuerat ad me primis noctibus,
2et dixit ad me: surge, Ezra, et audi sermones quos veni loqui ad te.
3et dixi: loquere, dominus meus. et dixit ad me: mare positum est in spatioso loco ut esset altum et inmensum.
4erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset similis fluminis.
5si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo poterit?
6item aliud: civitas est aedificata et posita in loco campestri, est autem plena omnium bonorum.
7introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta.
8semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis.
9si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam?
10et dixi: sic, domine. et dixit ad me: sic est et Israhel pars.
11propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est.
12et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes et laboriosi, paucae autem et malae et periculorum plenae et laborum magnorum fultae.
13nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi et facientes inmortalitatis fructum.
14si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt angusta et vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita.
15nunc ergo tu quare conturbaris, corruptibilis cum sis? et quid moveris tu, cum sis mortalis?
16et quare non accepisti in corde tuo quod futurum, sed quod in praesenti?
17et respondi et dixi: dominator domine, ecce disposuisti in lege tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem peribunt.
18iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa; qui enim impie gesserunt, et angustiam passi sunt et spatiosa non viderunt.
19et dixit ad me: non es iudex super Dominum neque intellegens super Altissimum.
20pereant enim multi praesentes, quam neglegatur quae anteposita est Dei lex.
21mandans enim mandavit Dominus venientibus quando venerunt, quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur.
22hii autem non sunt persuasi et contradixerunt ei. et constituerunt sibi cogitamenta vanitatis
23et proposuerunt sibi circumventiones delictorum. et superdixerunt Altissimum non esse, et vias eius non cognoverunt.
24et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non perfecerunt.
25propter hoc, Ezra, vacua vacuis et plena plenis.
26ecce enim tempus veniet, et erit quando venient signa quae praedixi tibi, et apparebit sponsa et apparescens civitas et ostendetur quae nunc subducitur terra.
27et omnis qui liberatus est de praedictis malis, ipse videbit mirabilia mea.
28revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo, et iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis.
29et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus et omnes qui spiramentum habent hominis.
30et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem sicut in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur.
31et erit post dies septem, et excitabitur qui nondum vigilat saeculum et morietur corruptum.
32et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae.
33et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et pertransibunt misericordiae, et longanimitas congregabitur,
34iudicium autem solum remanebit. et veritas stabit et fides convalescet,
35et opus subsequetur et merces ostendetur. et iustitiae vigilabunt et iniustitiae non dormibunt.
36et apparebit lacus tormenti et contra illum erit locus requietionis, et clibanus gehennae ostendetur et contra eam iucunditatis paradisus.
37et dicet tunc Altissimus ad excitatas gentes: videte et intellegite quem negastis vel cui non servistis vel cuius diligentias sprevistis.
38videte contra et in contra, hic iucunditas et requies et ibi ignis et tormenta. haec autem loquetur ad eos in die iudicii.
39haec talis quae neque solem habet neque lunam neque stellas,
40neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque ventum neque aquam neque aerem, neque tenebras neque sero neque mane,
41neque aestatem neque ver neque aestum, neque hiemem neque gelum neque frigus, neque grandinem neque pluviam neque ros,
42neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre quae anteposita sunt.
43spatium enim habebit sicut ebdomada annorum.
44hoc est iudicium meum et constitutio eius, tibi autem soli ostendi haec.
45et respondi: tunc et dixi, domine, et nunc dico: beati praesentes et observantes quae a te constituta sunt.
46sed de quibus erat oratio mea, quis enim est de praesentibus qui non peccavit, vel quis natorum qui non praeterivit sponsionem tuam.
47et nunc video, quoniam ad paucos pertinebit futurum saeculum iucunditatem facere, multis autem tormenta.
48increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc non paucos, sed paene omnes qui creati sunt.
49et respondit ad me et dixit: audi me et instruam te et de sequenti corripiam te.
50propter hoc non fecit Altissimus unum saeculum sed duo.
51tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos, impios vero multiplicari, audi ad haec.
52lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat.
53et dixi: domine, quomodo poterit?
54et dixit ad me: non hoc solummodo, sed interroga terram et dicet tibi, adulare ei et narrabit tibi.
55dices enim ei: aurum creas et argentum et aeramentum et ferrum quoque et plumbum et fictile.
56multiplicatur autem argentum super aurum, et aeramentum super argentum, et ferrum super aeramentum, plumbum super ferrum, et fictile super plumbum.
57aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia, quod multiplicatur aut quod rarum nascitur.
58et dixi: dominator domine, quod abundat vilius, quod enim rarius pretiosius est.
59et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia.
60sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est.
61et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt, ipsi enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac fumo adaequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti sunt.
62et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus factus est de pulvere sicut et cetera creatura,
63melius enim erat et ipsum pulverem non esse natum, ut non sensus inde fieret.
64nunc autem nobiscum crescit sensus, et propter hoc torquemur, quoniam scientes perimus.
65lugeat hominum genus et agrestes bestiae laetentur; lugeant omnes qui nati sunt, quadrupedia vero et pecora iucundentur.
66multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant iudicium, nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem repromissam sibi.
67nobis autem quid prodest, quoniam salvati salvabimur sed tormento tormentabimur?
68omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et pleni sunt peccatis et gravati delictis.
69et si non essemus post mortem in iudicio venientes, melius fortassis nobis venisset.
70et respondit ad me et dixit: et quando Altissimus faciens faciebat saeculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt, primum praeparavit iudicium et quae sunt iudicii.
71et nunc de sermonibus tuis intellege, quoniam dixisti quia sensus nobiscum crescit.
72qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt.
73et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt in novissimis temporibus?
74quantum enim tempus, ex quo longanimitatem habuit Altissimus his qui inhabitant saeculum, et non propter eos, sed propter ea quae providit tempora.
75et respondi et dixi: si inveni gratiam coram te, domine demonstra et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando reddemus unusquisque animam suam, si conservati conservabimur in requie, donec veniant tempora illa in quibus incipies creaturam renovare aut amodo cruciabimur?
76et respondit ad me et dixit: ostendam tibi et hoc. tu autem noli commisceri cum eis qui spreverunt, neque connumeres te cum his qui cruciantur.
77etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum, sed non tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus.
78nam de morte sermo: quando profectus fuerit terminus sententiae ab Altissimo ut homo moriatur, recedente inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit, adorare gloriam Altissimi primum.
79et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos qui timent Deum,
80haec inspirationes inhabitationes non ingredientur, sed vagantes erunt amodo in cruciamentis, dolentes semper et tristes, per septem vias.
81via prima, quia spreverunt legem Altissimi.
82secunda via, quia iam non possunt reversionem bonam facere, ut vivant.
83tertia via, vident repositam mercedem his qui testamentis Altissimi crediderunt.
84quarta via, considerabunt sibi in novissimis repositum cruciamentum.
85quinta via, videntes aliorum habitacula ab angelis conservari cum silentio magno.
86sexta via, videntes quemadmodum de eis pertransientem cruciamentum.
87septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est, quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari.
88nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est, quando separari incipient a vaso corruptibili.
89in eo tempore commoratae servierunt cum labore Altissimo et omni hora sustinuerunt periculum, uti perfecte custodirent legislatoris legem.
90propter quod hic de his sermo:
91in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui suscipit eas, requiescent enim per septem ordines.
92ordo primus, quoniam cum labore multo certati sunt, ut vincerent cum eis plasmatum cogitamentum malum, ut non eas seducat a vita ad mortem.
93secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio.
94tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex.
95quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati, et quae in novissimis eorum manet gloriam.
96quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et inmortales.
97sextus ordo, quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus eorum fulgere sicut sol, et quomodo incipient stellis adsimilari lumini, amodo non corrupti.
98septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere.
99hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur; praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint.
100et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo mihi dixisti?
101et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis.
102et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum,
103si patres pro filiis vel filii pro parentibus, si fratres pro fratribus, si adfines pro proximis, si fidentes pro carissimis.
104et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur,
105sic numquam nemo pro aliquo rogabit; omnes enim portabunt unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias.
106et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt,
107et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar, et Samuhel in diebus Saul,
108et David pro confractione, et Salomon pro eis qui in sanctificationem,
109et Helias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut viveret,
110et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro multis?
111si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia multiplicata est, exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc sic non erit?
112et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt qui potuerunt pro invalidis.
113dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium futuri inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela,
114soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem iustitia, orta est veritas.
115tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit, neque demergere eum qui vicerit.
116et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret.
117quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia et mortuos sperare punitionem?
118o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus.
119quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus, nos vero mortalia opera egimus?
120et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero pessime vani facti sumus?
121et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos vero male conversati sumus?
122et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus?
123et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est saturitas et medella,
124nos vero non ingrediemur, ingratis enim locis conversati sumus?
125et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae?
126non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quid incipientes post mortem pati.
127et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis, quem certavit qui super terram natus est homo,
128ut si victus fuerit patiatur quod dixisti, si autem vicerit recipiet quod dico,
129quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas.
130non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis, sed nec mihi qui locutus sum ad eos,
131quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus.
132et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt,
133et miserator, in eo quod miseretur illis qui conversionem faciunt in lege eius,
134et longanimis, quoniam longanimitatem praestat his qui peccaverunt quasi suis operibus,
135et munificus, quoniam quidem donare vult pro exigere,
136et multae misericordiae, quoniam multiplicat magis misericordias his qui praesentes sunt et qui praeterierunt et qui futuri sunt.
137si enim non multiplicaverit, non vivificabitur saeculum cum his qui habitant in eo.
138et donator, quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut adleventur hii qui iniquitates fecerunt de suis iniquitatibus, non poterit decies millesima pars hominum vivificari,
139et iudex, si non ignoverit his qui creati sunt verbo eius et deleverit multitudinem contemptionum, non fortassis derelinquentur innumerabilem multitudinem nisi pauci valde.
Chapter 8
1et respondit ad me et dixit: hoc saeculum fecit Altissimus propter multos, futurum autem propter paucos.
2dicam autem coram te similitudinem, Ezra. quomodo autem interrogabis terram et dicet tibi, quoniam dabit terram multam magis unde fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit, sic et actus praesentis saeculi.
3multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur.
4et respondi et dixi: absolve ergo anima sensum et devoret quod sapit.
5convenisti inobaudire et profecta es nolens, nec enim tibi est datum spatium nisi solum modicum vivere.
6o Domine super nos, si permittes servo tuo, ut oremus coram te et des nobis semen cordis et sensui culturam unde fructum fiat, unde vivere possit omnis corruptus qui portabit locum hominis.
7solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum, sicut locutus es.
8et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et praestas membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo creata est.
9ipsum autem quod servat et quod servatur utraque servabuntur servatione tua. et quando iterum reddit matrix quae in ea creverint,
10imperasti ut ex ipsis membris, hoc est mamillis, praebere lac, fructum mamillarum.
11ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquem. et postea dispones eum tuae misericordiae,
12enutristi eum tuae iustitiae, et erudisti eum in lege tua et corripuisti eum tuo intellectu,
13et mortificabis eum ut tuam creaturam et vivificabis eum ut tuum opus.
14si ergo perdideris qui tantis laboribus plasmatus est tuo iussu, facili ordine, et ut quid fiebat?
15et nunc dicens dicam: de omni homine tu magis scis, de populo autem tuo quod mihi dolet,
16et de hereditate tua propter quam lugeo, et de Israhel propter quem tristis sum, et de semine Iacob propter quod conturbor.
17ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis, quoniam video lapsos nostros qui inhabitamus terram,
18sed audivi celeritatem iudicii quod futurum est.
19ideo audi meam vocem et intellege sermonum meorum, et loquar coram te.
20initium verborum Ezrae priusquam adsumeretur, et dixit: Domine qui habitas in saeculum, cuius oculi elati et superna in aerem,
21et cuius thronus inaestimabilis et gloria inconprehensibilis, cui adstat exercitus angelorum cum tremore,
22quorum servatio in vento et igni convertitur, cuius verbum verum et dicta perseverantia,
23cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes et veritas testificatur.
24exaudi, Domine, orationem servi tui et auribus percipe precationem figmenti tui, intende verba mea.
25dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam.
26ne aspicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate serviunt.
27nec adtendas impie agentium studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt.
28neque cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt, sed memorare qui ex voluntate tuum timorem cognoverunt.
29neque volueris perdere qui pecorum mores habuerunt, sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt.
30neque indigneris eis qui bestiis peius sunt iudicati, sed diligas eos qui semper in tua gloria confiderunt.
31quoniam nos et patres nostri mortalibus moribus egimus, tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis.
32si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors vocaberis, nobis enim non habentibus opera iustitiae.
33iusti enim, quibus sunt operae multae repositae apud te, ex propriis operibus recipient mercedem.
34quid est enim homo, ut ei indigneris, aut genus corruptibile, ut ita amariceris de ipso.
35in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit.
36in hoc enim adnuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam operum bonorum.
37et respondit ad me et dixi:t recte locutus es aliqua, et iuxta sermones tuos sic et fiet,
38quoniam vere non cogitabo super plasma eorum qui peccaverunt aut mortem aut iudicium aut perditionem,
39sed iucundabor super iustorum figmentum, peregrinationes quoque et salvationes et mercedis receptiones.
40quomodo ergo locutus sum, sic et est.
41sicut enim agricola serit super terram semina multa et plantationis multitudinem plantat, sed non in tempore non omnia quae seminata sunt salvabuntur, sed nec omnia quae plantata sunt radicabunt, sic et qui in saeculo seminati sunt non omnes salvabuntur.
42et respondi et dixi: si inveni gratiam loquar.
43quoniam semen agricolae, si non ascenderit -- non enim accepit pluviam tuam in tempore -- et si corruptum fuerit multitudine pluviae,
44hoc perit; sed homo qui manibus tuis plasmatus est et tuae imagini nominatus, quoniam similatus est per quem omnia plasmasti, et similasti eum semini agricolae.
45non super nos, sed parce populo tuo et miserere hereditati tuae, tuae enim creaturae misereris.
46et respondit ad me et dixit: quae sunt praesentia praesentibus et quae futura futuris.
47multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super me. tu autem frequenter te et ipsum proximasti iniustis numquam.
48sed et in hoc mirabilis eris coram Altissimo,
49quoniam humiliasti te, sicut decet te, et non iudicasti te inter iustos. plurimum glorificeris,
50propter quod miseriae multae miserabiles efficientur qui inhabitant saeculum in novissimis, quia in multa superbia ambulaverunt.
51tu autem pro te intellege et de similibus tuis inquire gloriam.
52vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitae, praeparatum est futurum tempus praeparata est abundantia, aedificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas ante perfecta sapientia.
53radix signata est a vobis, infirmitas extincta est a vobis et mors absconsa est, infernum fugit et corruptio in oblivionem.
54transierunt dolores et ostensus est in finem thesaurus inmortalitatis.
55noli ergo adicere inquirendo de multitudine eorum qui pereunt.
56nam et ipsi accipientes libertatem spreverunt Altissimum et legem eius contempserunt et vias eius dereliquerunt.
57adhuc autem et iustos eius conculcaverunt.
58et dixerunt in corde suo non esse Deum, et quidem scientes quoniam moriuntur.
59sicut enim vos suscipient quae praedicta sunt, sic eos sitis et cruciatus quae praeparata sunt, non enim Altissimus vo v. A. A hominem disperdi.
60sed ipsi qui creati sunt coinquinaverunt nomen eius qui fecit eos, et ingrati fuerunt ei qui praeparavit eis nunc vitam.
61quapropter iudicium meum modo adpropinquat,
62quod non omnibus demonstravi nisi tibi et tibi similibus paucis. et respondi et dixi:
63ecce nunc, Domine, demonstrasti mihi multitudinem signorum quae incipies facere in novissimis, sed non demonstrasti mihi quo tempore.
Chapter 9
1et respondit ad me et dixit: metiens metire in temet ipso, et erit cum videris, quoniam transivit pars quaedam signorum quae praedicta sunt,
2tunc intelleges, quoniam ipsud est tempus, in quo incipiet Altissimus visitare saeculum qui ab eo factus est.
3et quando videbitur in saeculo motio locorum, populorum turbatio, gentium cogitationes, ducum inconstantia, principum turbatio.
4et tunc intelleges, quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante ab initio.
5sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per consummationem et consummatio manifesta,
6sic et Altissimi tempora, initia manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummatio in actu et in signis.
7et erit, omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit effugere per opera sua vel per fidem in qua credidit, is
8relinquetur de praedictis periculis et videbit salutare meum in terra mea et in finibus meis, quae sanctificavi mihi a saeculo.
9et tunc mirabuntur qui nunc abusi sunt vias meas, et in cruciamentis commorabuntur hii qui eos proiecerunt in contemptu.
10quotquot enim non cognoverunt me viventes beneficia consecuti,
11et quotquot fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem,
12et cum adhuc esset eis apertum paenitentiae locus non intellexerunt sed spreverunt, hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere.
13tu ergo adhuc noli curiosus esse quomodo impii cruciabuntur, sed inquire quomodo iusti salvabuntur, et quorum saeculum et propter quos saeculum et quando.
14respondi et dixi:
15olim locutus sum et nunc dico et postea dicam, quoniam plures sunt qui pereunt quam qui salvabuntur,
16sicut multiplicat fluctus super guttam. et respondit ad me et dixit:
17qualis ager, talia et semina, et quales flores, tales et tincturae, et qualis opera, talis et creatio, et qualis agricola, talis et area. quoniam tempus erat saeculi,
18et tunc cum essem parans eis, his qui nunc, antequam fieret illis saeculum in quo inhabitarent, et nemo contradixit mihi
19tunc, nec enim erat quisquam, et nunc creati in hoc mundo parato et mensa indeficienti et lege investigabili, corrupti sunt moribus eorum.
20et consideravi saeculum meum, et ecce erat perditum et orbem meum, et ecce erat periculi propter cogitationes quae in eo advenerunt.
21Et vidi et peperci eis vix valde, et salvavi mihi acinum de botru et plantationem de tribu multa.
22pereat ergo multitudo quae sine causa nata est, et servetur acinus meus et plantatio mea, quia cum multo labore perfeci haec.
23tu autem si adhuc intermittas septem dies alios, sed non ieiunabis in eis,
24ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores,
25et deprecare Altissimum sine intermissione, et veniam et loquar tecum.
26et profectus sum, sicut dixit mihi, in campum quod vocatur Ardat, et sedi ibi in floribus et de herbis agri manducavi et facta est esca earum mihi in saturitatem.
27et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra faenum et cor meum iterum turbabatur sicut et ante.
28et apertum est os meum et inchoavi dicere coram Altissimo et dixi:
29o Domine, in nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quando erant exientes de Aegypto et quando veniebant in deserto quod non calcatur et infructuoso, et dicens dixisti:
30tu Israhel audi me, et semen Iacob intendite sermonibus meis.
31ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in vobis fructum, et glorificamini in eo per saeculum.
32nam patres nostri accipientes legem non servaverunt et legitima mea non custodierunt. et factum est fructum legis non periens; nec enim poterat, quoniam tuus erat.
33nam qui acceperunt perierunt, non custodientes quod in eis seminatum fuerat.
34et ecce consuetudo est ut, cum acceperit terra semen vel navem mare vel vas aliud escas vel potus,, et cum fuerit ut exterminetur
35quod seminatum est vel quod missum est vel quae suscepta sunt, exterminentur haec, susceptoria vero manent. apud nos si enim non sic factum est.
36nos quidem qui legem accepimus peccantes peribimus et cor nostrum quod suscepit eam.
37nam lex non perit sed permanet in suo honore.
38et cum loquor haec in corde meo, et respexi oculis meis et vidi mulierem in dextera parte, et ecce haec lugebat et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta eius discisa et cinis super caput eius.
39et dimisi cogitatus in quibus eram cogitans et conversus sum ad eam et dixi ei:
40ut quid fles et quid doles animo? et dixit ad me:
41dimitte me, dominus meus, ut defleam me et adiciam dolorem, quoniam valde amara sum animo et humiliata sum valde.
42et dixi ei: quid passa es, dic mihi. et dixit ad me:
43sterilis fui ego famula tua et non peperi habens maritum annis triginta.
44ego enim per singulas horas et per singulos dies in annis triginta his deprecabar Altissimum nocte ac die.
45et factum est post triginta annos, exaudivit me Deus ancillae tuae et pervidit humilitatem meam et adtendit tribulationi meae et dedit mihi filium. et iucundata sum super eum valde ego et vir meus et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem.
46et nutrivi eum cum labore multo.
47et factum est cum crevisset et venissem accipere illi uxorem, et feci diem epuli.
Chapter 10
1et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit et mortuus est.
2et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandam me, et quievi usque in alium diem usque noctem.
3et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo.
4et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere, et neque manducabo neque bibam, sed sine intermissione lugere et ieiunare usque dum moriar.
5et dereliqui adhuc sermones in quibus eram et respondi cum iracundia ad eam et dixi:
6stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum et quae nobis contigerunt.
7quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et humilitate humiliata est. lugete validissime
8et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes este quoniam omnes contristati sumus. tu autem contristaris in uno filio.
9interroga enim terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere tantorum superstes germinantium.
10et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum.
11et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu quae pro uno doles? si autem dices mihi
12quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui,
13terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico:
14sicut tu cum dolore peperisti, sic et terra dedit fructum suum hominem ab initio ei qui fecit eam.
15nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer quae tibi contigerunt casus.
16si enim iustificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore et in mulieribus conlaudaberis.
17ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. et dixit ad me:
18non faciam neque ingrediar civitatem, sed hic moriar.
19et adposui adhuc loqui ad eam et dixi:
20noli facere sermonem hunc, sed consenti persuaderi -- quid enim casus Sion -- et consolare propter dolorem Hierusalem.
21vides enim, quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est et altare nostrum demolitum est et templum nostrum destructum est,
22et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt.
23et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt.
24tu ergo excute tuam multam tristitiam et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis et requiem faciat tibi Altissimus, requietionem laborum.
25et factum est cum loquebar ad eam, et ecce facies eius fulgebat valde subito, et species coruscus fiebat visus eius, ut etiam paverem valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc.
26et ecce subito emisit sonum vocis magnum timore plenum, ut commoveretur terra a sono. et vidi,
27et ecce amplius mulier non conparebat mihi, sed civitas aedificabatur et locus demonstrabatur de fundamentis magnis. et timui et clamavi voce magna et dixi:
28ubi est Urihel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse me fecit venire in multitudinem excessus mentis huius, et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in inproperium.
29et cum essem loquens ego haec, et ecce venit ad me angelus qui in principio venerat ad me et vidit me,
30et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super pedes meos et dixit mihi:
31quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum et sensus cordis tui? et dixi:
32quoniam derelinquens dereliquisti me. ego quidem feci secundum sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et video quod non possum enarrare. et dixit ad me:
33sta ut vir, et commonebo te. et dixi:
34loquere, dominus meus, tantum me noli derelinquere, ut non frustra moriar,
35quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio.
36aut numquid sensus meus fallitur et anima mea somniat?
37nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. et respondit ad me et dixit:
38audi me, et doceam te et dicam tibi de quibus times, quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa.
39vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo et valde lugebas propter Sion.
40hic ergo intellectus visionis: mulier quae tibi apparuit ante paululum,
41quam vidisti lugentem et inchoasti consolare eam,
42nunc autem iam non speciem mulieris vides, sed apparuit tibi civitas aedificari.
43et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, haec absolutio est:
44haec mulier quam vidisti haec est Sion, quam nunc conspicis ut civitatem aedificatam.
45et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit annis triginta, propter quod erant anni saeculo tria milia, quando non erat in ea adhuc oblatio oblata.
46et factum est post annos tres, et aedificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes. tunc fuit quando peperit sterilis filium.
47et quod tibi dixit quoniam nutrivi eum cum labore, haec erat habitatio Hierusalem.
48et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae facta est ruina Hierusalem.
49et ecce vidisti similitudinem eius, quomodo filium luget, et tu inchoasti consolare eam de his quae contigerunt. haec erant tibi aperienda.
50et nunc videns Altissimus, quoniam ex animo contristatus es et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriae eius et pulchritudinem decoris eius.
51propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus non est aedificata.
52sciebam enim ego, quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere haec.
53propterea dixi tibi, ut venires in agrum, ubi non est fundamentum aedificii.
54nec enim poterat opus aedificii hominis sustinere in loco, ubi incipiebat Altissimi civitas ostendi.
55tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum, sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visu oculorum videre.
56et post haec audies, quantum capit auditus aurium tuarum audire.
57tu enim beatus es prae multis et vocatus es apud Altissimum sicut et pauci.
58nocte autem quae in crastinum futura est manebis hic,
59et ostendet tibi Altissimus eas visiones somniorum, quae faciet Altissimus his qui inhabitant super terram a novissimis diebus.
60et dormivi illam noctem et aliam sicut dixerat mihi.
Chapter 11
1et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria.
2et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur.
3et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis.
4nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis.
5et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea.
6et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram.
7et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens:
8nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate,
9capita autem in novissimo serventur.
10et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius.
11et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo.
12et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram.
13et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus.
14et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior.
15et ecce vox emissa est illi dicens:
16audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam incipias non parere:
17nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius.
18et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa.
19et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere.
20et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant.
21nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum.
22et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo pinnacula.
23et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula.
24et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo.
25et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere principatus.
26et vid,i et ecce una erecta est, sed statim non conparuit.
27et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit.
28et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare.
29et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior.
30et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum,
31et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare.
32hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt.
33et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et hoc sicut alae.
34superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea.
35et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva.
36et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et considera quod vides.
37et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens:
38audi tu, et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi:
39nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis temporum meorum?
40et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo.
41et iudicasti terram non cum veritate.
42tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt.
43et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad Fortem.
44et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita sunt et saecula eius conpleta sunt.
45propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum,
46uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.
Chapter 12
1et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi,
2et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum.
3et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo:
4ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi.
5ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac.
6nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem.
7et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam,
8conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam.
9dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. et dixit ad me:
10haec est interpretatio visionis huius quam vidisti:
11aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo,
12sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi interpretor vel interpretavi.
13ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam.
14regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum.
15nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius tempus prae duodecim.
16haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti.
17et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius exientem, sed de medio corpore eius.
18haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium.
19et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius,
20haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient
21adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur.
22et quoniam vidisti tria capita quiescentia,
23haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram
24et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.
25isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius.
26et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.
27nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet.
28unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet.
29et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte,
30haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum,
31sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti.
32hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum.
33statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corrumpet eos.
34nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.
35hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius.
36tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc.
37scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco abscondito.
38et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec.
39tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi.
40et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes:
41quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc?
42tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate.
43aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt?
44si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus succensi et nos incendio Sion.
45nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi:
46confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob.
47est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione.
48ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae.
49et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos.
50et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem.
51ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis.
Chapter 13
1et factum est post dies septem, et somniavi somnium nocte.
2et ecce de mari ventus exsurgebat, ut conturbaret omnes fluctus eius.
3et vidi, et ecce convolabat ipse homo cum nubibus caeli. et ubi vultum suum convertebat ut consideraret, tremebant omnia quae sub eo videbantur.
4et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui audiebant voces eius. sicut liquescit cera quando senserit ignem.
5et vidi post haec, et ecce congregabatur multitudo hominum, quorum non erat numerus, de quattuor ventis caeli, ut debellarent hominem qui ascenderat de mari.
6et vidi, et ecce sibimet ipso sculpsit montem magnum et volavit super eum.
7ego autem quaesivi videre regionem vel locum, unde sculptus esset mons, et non potui.
8et post haec vidi, et ecce omnes, qui congregati sunt ad eum ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare.
9et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas bellicosum, nisi solummodo vidi,
10quomodo emittit de ore suo sicut fluctum ignis, et de labiis eius spiritum flammae, et de lingua eius emittebat scintillas tempestatis. et commixta sunt simul omnia haec, fluctus et multitudo tempestat
11et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi odor. et vidi et extiti.
12et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte et advocantem ad se multitudinem aliam pacificam.
13et accedebant ad eum vultus hominum multorum, quorumdam gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis qui offerebantur. et ego a multitudine pavoris expergefactus sum et deprecatus sum Altissimum et dixi:
14tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia haec et dignum me habuisti, ut susciperes deprecationem meam.
15et nunc demonstra mihi adhuc et interpretationem somnii huius.
16sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti fuerint in diebus illis, et multo plus vae his qui non sunt derelicti.
17qui enim non sunt derelicti, tristes erunt
18intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et non occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt
19propter hoc vae, viderunt enim pericula magna et necessitates multas, sicut ostendunt somnia haec.
20attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit:
21et visionis interpretationem dicam tibi, sed et de quibus locutus es adaperiam tibi.
22quoniam dixisti de his qui derelicti sunt, et de his qui non derelicti sunt haec interpretatio:
23qui adferet periculum in illo tempore, ipse custodibit qui in periculo inciderint, qui habent operas et fidem ad Fortissimum.
24scito ergo, quoniam magis beatificati sunt qui derelicti super eos qui mortui sunt.
25interpretatio enim visionis haec: quia vidisti virum ascendentem de corde maris,
26ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti sunt.
27et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem et tempestatem,
28et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum, corrumpit enim impetum eius multitudinis quae venerat ad expugnare eum, haec interpretatio:
29ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt.
30et veniet excessus mentis super eos qui inhabitant terram.
31et in alisalio cogitabunt bellare, civitates civitatem et locus locum et gens ad gentem et regnum adversus regnum.
32et erit cum fient haec et contingent signa quae ante ostendi tibi, et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti virum ascendentem.
33et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et derelinquet unusquisque regionem suam et bellum quod habent in alterutro,
34et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut vidisti volentes venire et expugnare eum.
35ipse autem stabit super cacumen montis Sion.
36Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et aedificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus.
37ipse autem Filius meus arguet quae advenerunt gentes impietates eorum, has quae tempestati adpropiaverunt, et inproperabit coram eis mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari,
38quae adsimilatae sunt flammae, et perdet eos sine labore et legem quae igni adsimilata est.
39et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam multitudinem pacificam,
40haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra sua in diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex Assyriorum, et transtulit eos trans Flumen, et translati sunt in terram aliam.
41ipsi autem sibi dederunt consilium hoc, ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem, ubi numquam quisquam inhabitavit ibi genus humanum.
42ut vel ibi observarent legitima sua, quae non fuerant servantes in regione sua.
43per introitus autem angustos fluminis Eufraten introierunt.
44fecit enim eis tunc Altissimus signa, et statuit venas Fluminis usquequo transirent.
45per eam enim regionem erat via multa itineris anni unius et dimidii, nam regio illa vocatur Arzar et,
46tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore. et nunc iterum coeperunt venire,
47iterum Altissimus statuit venas Fluminis, ut possint transire, propter hoc vidisti multitudinem collectam cum pace,
48sed et qui derelicti sunt de populo tuo, qui invenientur intra terminum meum
49sanctum. erit ergo quando incipiet perdere multitudinem earum quae collectae sunt gentes, proteget qui superaverit populum.
50et tunc ostendet eis multa plurima portenta.
51et dixi ego: Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi virum ascendentem de corde maris. et dixit mihi:
52sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis, quid sit in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram videre Filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei.
53haec est interpretatio somnii quem vidisti, et propter quod inluminatus es haec solus.
54dereliquisti enim tua et circa mea vacasti et legem meam exquisisti.
55vitam enim tuam disposuisti in sapientiam, et sensum tuum vocasti matrem.
56et propter hoc ostendi tibi haec, merces apud Altissimum. erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar et exponam tibi gravia et mirabilia.
57et profectus sum et transii in campum, multum glorificans et laudans Altissimum de mirabilibus, quae per tempus faciebat,
58et quoniam gubernat tempora et quae sunt in temporibus inlata. et sedi ibi tribus diebus.
Chapter 14
1et factum est tertio die, et ego sedebam sub quercu,
2et ecce vox exivit contra me de rubo et dixit: Ezra, Ezra. et dixi: ecce ego, Domine. et surrexi super pedes meos. et dixit ad me:
3revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Aegypto.
4et misi eum et eduxi populum meum de Aegypto, et adduxi eum super montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis.
5et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et temporum finem. et praecepi ei dicens:
6haec in palam facies verba et haec abscondes.
7et nunc tibi dico:
8signa quae demonstravi et somnia quae vidisti et interpretationes quas tu audisti in corde tuo repone ea.
9tu enim recipieris ab hominibus, et converteris residuum cum Filio meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur tempora.
10quoniam saeculum perdidit iuventutem suam et tempora adpropinquant senescere.
11duodecim enim partibus divisum est saeculum, et transierunt eius decem iam et dimidium decimae partis,
12superant autem eius duae prae medium decimae partis
13nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptae vitae,
14et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his.
15quae enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum deteriora facientur,
16quantum enim invalidum fieri saeculum a senectute, tantum multiplicabunt super inhabitantes mala,
17prolongavit enim magis veritas et adpropinquavit mendacium, iam enim festinat aquila venire, quam vidisti in visionem.
18et respondi: dixi coram te, Domine.
19ecce enim ego abibo sicut praecepisti mihi, et corripiam praesentem populum. qui autem iterum nati fuerint, quis commonebit?
20positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine,
21quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quae a te facta sunt vel quae incipient operae.
22si enim inveni gratiam coram te, inmitte in me spiritum sanctum, et scribam omne quod factum est in saeculo ab initio, quae erant in lege tua scripta, ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint vivere in novissimis vivant.
23et respondit ad me et dixit: vadens congrega populum et dices ad eos, ut non te quaerant diebus quadraginta.
24tu autem praepara tibi buxos multos et accipe tecum Saream, Dabriam, Selemiam, Ethanum et Asihel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter.
25et venies hic, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere.
26et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades. in crastinum enim hac hora incipies scribere.
27et profectus sum, sicut mihi praecepit, et congregavi omnem populum et dixi:
28audi, Israhel, verba haec:
29peregrinantes peregrinati sunt patres nostri ab initio in Aegypto, et liberati sunt inde.
30et acceperunt legem vitae quem non custodierunt, quem et vos post eos transgressi estis.
31et data est vobis terra in sortem in terra Sion, et vos et patres vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias, quas vobis praecepit Altissimus.
32iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat.
33et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsus vestrum sunt.
34si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini.
35iudicium enim post mortem veniet, quando iterum revivescemus, et tunc iustorum nomina parebunt et impiorum facta ostendentur.
36ad me autem nemo accedat nunc, neque requirent me usque diebus quadraginta.
37et accepi quinque viros, sicut mandavit mihi, et profecti sumus in campo et mansimus ibi.
38et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens: Ezra, aperi os tuum et bibe quod te potiono.
39et aperui os meum, et ecce calix plenus porrigebatur mihi; hoc erat plenum sicut aqua, color autem eius ut ignis similis.
40et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum eructabatur intellectum et in pectus meum increscebat sapientia. nam spiritus meus conservabat memoriam,
41et apertum est os meum et non est clausum amplius.
42Altissimus autem dedit intellectum quinque viris, et scripserunt quae dicebantur ex successione notis quas non sciebant, et sederunt quadraginta diebus. ipsi autem per diem scribebant,
43nocte autem manducabant panem; ego autem per diem loquebar et nocte non tacebam.
44scripti sunt autem in quadraginta diebus libri nongenti quattuor.
45et factum est cum conpleti essent quadraginta dies, et locutus est Altissimus dicens: priora quae scripsisti in palam pone, et legant digni et indigni.
46novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo.
47in his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae flumen. et feci sic.
Chapter 15
1ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero in os tuum, dicit Dominus,
2et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt.
3ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te incredulitates dicentium,
4quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur.
5ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium et famem et mortem et interitum,
6propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt operationes eorum.
7propterea dicit Dominus:
8iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter.
9vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me.
10ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar illum habitare in terra Aegypti,
11sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius.
12lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus.
13lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile.
14vae saeculo et qui habitant in eum.
15quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum.
16erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua.
17concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit.
18propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent.
19non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam.
20ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis.
21sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus:
22non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram.
23et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum.
24vae eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit Dominus,
25non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare sanctificationem meam.
26novit Deus qui peccant in eum, propterea tradet eos in mortem et in occisionem.
27iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum.
28ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente.
29et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient.
30Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis.
31et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos,
32et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam,
33et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum.
34ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et facies illorum horrida valde, plena irae et procellae.
35et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equi
36et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor multus super terram,
37et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi
38a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente.
39et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur.
40et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et sidus, ut exterant omnem terram et inhabitantes eam, et fundent super omnem altum et eminentem sidus terribile.
41ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum.
42et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum.
43et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam.
44convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam,
45et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt.
46et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius,
47vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari.
48odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius. propterea dicit Deus:
49inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria virtutis tuae
50sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super te.
51et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores.
52numquid ego sic zelabo te, dicit Dominus,
53nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es:
54exorna speciem vultus tui?
55merces fornicariae in sinus tuos, propterea redditionem percipies.
56sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et tradet te in malis.
57et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent.
58et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae.
59propter priora misera es et iterum excipies mala.
60et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam, portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia.
61extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis.
62omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument.
63et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam faciei tuae exterminabunt.
Chapter 16
1vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria.
2praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra.
3inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum.
4inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum.
5inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea?
6numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit?
7aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte?
8Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea?
9et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum?
10coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non horrebit?
11Dominus comminatur, quis non conterretur a facie eius?
12tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius,
13quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae.
14ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient super terram.
15et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat frumenta terrae.
16quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram.
17vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis?
18initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium malor
19ab eis; quid facient, cum venerint mala?
20ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina.
21et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna.
22ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent sibi esse directam pacem. tunc superflorescent mala super terram, gladius et famis.
23et aporiant vitam super terram, et gladius dispersit quae superaverint a fame.
24et mortui quasi stercora proicientur, et non habent qui consolentur eos. et derelinquetur deserta terra, et civitates eius demolientur.
25non derelinquetur agricola, qui colit terram et qui seminat eam.
26ligna fructiferabunt, et quis vindemiet illa?
27et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit enim et locis desertio multa.
28concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius audire.
29relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro, qui absconderint se in silva et in fissuras petrarum.
30quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor olivae,
31aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter,
32sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphea.
33et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt, et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non transient oves per eam.
34lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium.
35sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame exterentur.
36audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini.
37ecce verbum Domini, excipite eum, ne discredatis de quibus dicit Dominus:
38ecce adpropinquant mala et non tardantur.
39quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto,
40sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et saeculum gemet et dolores circumtenent illum.
41audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae:
42qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui perditurus;
43qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui aedificat, quasi non habitaturus;
44qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat, quasi non vindemiaturus;
45qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non nubunt, sic quasi vidui.
46propter quod qui laborant sine causa laborant,
47fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos
48et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas,
49tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus.
50quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde,
51sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram.
52propterea nolite similari eam nec operibus eius,
53quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos.
54non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis conburet super caput eius qui dicit: non peccavi coram Deo et gloria ipsius.
55ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et adinventiones illorum et cogitatum illorum et corda illorum.
56qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et factum est,
57et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum stellarum,
58qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est mare et conceptum eius,
59qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo,
60qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum,
61qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret terra,
62qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectum
63et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et scrutinat absconsa in absconsis; certe
64hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in cordibus vestris. vae peccantibus et volentibus occultare peccata sua.
65propter quod Dominus scrutinando scrutinabit omnia opera eorum et traducet vos omnes.
66et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt in die illo.
67quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Domino et gloria eius?
68ecce iudex Deus, timete eum, et desinite a peccatis vestris et obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas sempiterno, et Deus educabit vos et liberabit de omni tribulatione.
69ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam.
70et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et in inproperium et in conculcationem.
71erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa super timentes Dominum.
72erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et devastandum adhuc timentes Dominum,
73quia devastabunt et diripient substantias eorum et de domo sua eos eicient,
74tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod probatur ab igne.
75audite, electi mei, dicit Dominus, ecce adsunt dies tribulationis, et de his liberabo vos.
76ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est.
77et qui servatis mandata et praecepta mea, dicit Dominus Deus, ne praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se iniquitates vestrae.