Hæres Hæredem alterius, velut unda supervenit undam.: 1
In utramque partem facta; quæque vim inserant, Et quæ propulsent? Dextera intentat necem Vitam sinistra: vulnus hÆc dabit manus: Altera medelam vulneris; hic ad exitum Deducet, ictu simplici; hæc vetant mori. Secura ridet anima mucronis minas, Ensesque strictos, interire nescia. Extinguet ætas sidera diuturnior: Ætate languens ipse sol obscurius Emittet orbi consenescenti jubar: Natura et ipsa sentiet quondam vices Ætatis; annis ipsa deficiet gravis; At tibi juventus, at tibi immortalita; Tibi parta divum est vita. Periment mutuis Elementa sese et interibunt ictibus: Tu permanibis sola semper integra, Tu cunctu rerum quassa cuncta naufraga, Jum portu in ipso tuta, contemplabere. Compage rupta, corruent in se invicem, Orbesque fractic ingerentur orbibus; Illæsa tu sedebis extra fragmina.: 1
Omnibus in terris, quae sunt a Godibus usque Auroram et Gangem, pauci dignoscere possunt Vera bona, atque illis multum diversa, remota Erroris nebula: 1
Quæ demigrabitu alia hinc in corpora? Quæ terra mox incognita? Quis orbis novus, Manet incolendus? Quanta erit mutatio? Hæc intuenti spatia mihi quaqua patent Immensa: sed calignosa nox premit; Nec luce clara vult videra frugula. Figendus his pes; certa sunt hæc hactenus: Si quod gubernet numen humanum genus, (At, quod gubernet, esse clamant omnia) Virtute non gaudere certe non potest: Nec esse non beata, qua gaudet potest Sed qua beata sede? Quove in tempore? Hæc quanta quanta terra, tota est Cæsaris. Quid dubius hæret animus usque adeo? Brevi Hic nodum hic omnem expediet. Arma en imduor.: 1
Qui mare et terras variisque mundum Temperat horis: Unde nil majus generatur ipso, Nec viget quicquam simile aut secundum.: 1
Quicquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod vult, quod viget, cæleste et divinum est, ab eamque rem æternum sit necesse est: 1
Quid si in hoc erro, quod animos hominum immortales esse credam, libenter erro: nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri velo: sin mortuus (ut quidam minuti philosophi censent) nihil sentiam; no vereor, ne hunc errorem meum mortui philosophi irrideant.: 1
Quis enim virtutem amplectitur ipsam, Præmia si tollas?: 1
SIC, sic se habere rem necesse prorsus est, Ratione vincis, do lubens manus, Plato. Quid enim dedisset. Qua dedit frusta nihil, Æternitatis insitam cupidinem Natura? Quorsum hæc duelis expectatio; Vitæque non explenda melioris sitis? Quid vult sibi aliud iste redeundi in nihil Horror, sub imis quemque agens præcordiis? Cur terita in se refugit anima, cur tremit Attonita, quoties, morte ne pareat, timet? Particula nempe est cuique nascenti indita Divinior; quæ corpus incolens agit; Hominique, succinit, tua est Æternitas. Æternitas! O lubricum nimis aspici, Mixtumque dulci gaudium formidine!: 1
Sacer inest in nobis spiritus bonorum malorumque custos, et observator, et quem admodum nos illum tractamus, ita et ille nos: 1
Sentio te sedem hominum ac domum contemplari, quæ si tibi parva (ut est) ita videtur, hæc coelestia semper spectato; illa humana contemnito.: 1