[See page image]
Page 577-578
577 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. %gVl. 578
cibus sollicitarit, et quibus verbis cum compellarit,
inquiens:
Domine Deus propter nomen tuurn serva
me, et fortitudine tua causam meam age. Deus audi
orationem meam, aurem adverte ad sermones oris mei.
Nam exteri insurgunt in me, et violenti quaerunt vitam
meam. Ecce Deus adiuvat me: Dominus est inter eos
qui sicstentant vitam meam.
Tandem vero David praedicat se liberatum Domini virtute, laudes ipsi grato
animo dicturum, et sacrificaturum, non parce red
liberaliter: et in ista gratiarum actione perseveraturum quod Dei bonitatem degustarit, a quo preces
ipsius exauditae sunt. Quapropter quum ecclesiae
conditionem eam esse quae fuit Wvidis animadvertemus, nempe hostium copiis undique premi, et
ipsorum viribus obrui, et nullum ipsius esse robur,
red velut in ipsis hostium faucibus iam versari, ut
iam triumphum quasi reportata victoria de nobis
canant, et superbia efferantur, ad Deum eo ardentius confugiendum sciamus. Neque enim saris est
ad hostium vires frangendas, causao nostrae bonitatem praedicare, et innocentiam laudare: red ad
Deum ipsum est confugiendum, ne ipsius auxilium
contempsisse videamur. Neque istud impedit quominus nor iure nostro tueamur, eorumque malitiam et
improbitatem, qui sine causa nor peraequuntur, palam detegamus: De offendiculo simus causam nostram
ignorantibus, et ne inauditi iniustis iudiciis opprinamur. Yerumtamen in primis ad Deum confugiendum esse sciamus: persuasumque habeamus, nor
licet omnium iudiciis et odiis oppressor, a Deo sine
bumanis mediis adiuvari posse, et ex ipsorum manibu8 liberari. Nos igitur Deo nobis ad se tam
facilem accessum dante, et hoc privilegio donante,
ut ipsum in angustiis precibus audeamus urgere,
fiduciam in ipso collocare discamus, opportuno tempore ipsius auxilium exspectantes. Atque ista in
genere psalmi doctrina nobis meditanda: et praeterea voces etiam observandae, quum Dei meminit, et nominis fortitudinis ac veritatis ipsius. Deum
igitur oraturi Davidis exemplo, Dei nomini tanquam
clypeo protegamur : non quidem simulate ut plerumque solent hypocritae, red sacrosanctum Dei
nomen cum reverentia usurpantes, et fiduciam in
ipso collocantes. Quinam autem id fiet, nisi corum
Deo et ipsius angelis bonum testimonium habuerimus, nor tantum intentos in ipsius cultum et venerationem: et velle cum proximis ita conversari, ut
nulli simus contumeliosi, nee etiam iniurii. Nos
igitur hac bona conscientia freti, et omni simulatione et crudelitate vacui, Deum invocantes, Dei
nomen assumemus cum fiducia, et illo tanquam
clypeo et propugnaculo tegemur. Quoniam itaque
Deus est omnipotens, et nor sibi coniunxit, et quidem vineulo inseparabili, hoc uno eontentos esse nor
oportet.
Et de Dei nomine quo seDavid tuetur in ad
Calvini opera. Vol.
%%%
versis hactenus : expendamus etiam voeem illam
fortitudinis quam liberatus a periculis non abs re
usurpat. Nam prout ad diffidentiam proclives su
mus, ubi pericula quaedam ingruunt, subito terrore
concutimur, et quasi rebus deploratis affligimur.
Sed discendum exemplo Davidis ad Deum oculos
attollendos, ut virtutem et fortitudinem ipsius erga
nor inaestimabilem apprehendamus, et ad eam variis
affiicti tenlatlOnlbus confugiamus: ac licet vires Deus
suppeditet ad hostes profligandos, nihilominus ad
virtutem illam Dei, do qua David loquitur, assur
gamus: ne si viribus pollere nobis videamur quibus
adversariis resistendo pares simus, divini auxilii
imuiemores arrogantia nostra pcreamus, quando
quidom obliti fuerimus invocationis divini nominis,
quae unica ratio est victoriae obtinendae. Quapropter
sive copiis et viribus instructi pares simus hostibus
resistendo, sive mediis omnibus destituti, Deum in
vocare discamus, et ardentibus votis sollicitare ut
virtutem suam et misericordiam exserat in nobis tu
tandis et protegendis, et re ipsa sentiamus ab ipsius
sola bonitate manere quidquid bonorum habemus.
Porro David Deum invocans ait
: Domine in forti
tudine tua iudica me:
qua voce
iudicandi,
non te
mere utitur. Nam ita ratum facit quod attigi supra,
nor Dei nomen in auxiliurn nostrum advocaturos,
oportere ex animo et sincere testari coram
ipso
iudice posse, nor sincere testari coram ipso agere,
eausamque- nostram bonam et iustam esse, atque
illi probari. Nam fare fit ut qui malam causam agunt,
tamen illius bonitatam praedicent: facile est enim ho
minibus imponere: et saepissime oculatissimi qui
que caligant. Quare discamus diligenter expendere
non tantum facta externa, red ipsas etiam nostras
cogitationes et affectiones, ut ad Deum confugien
tes vere testari possimus, nor recta conscientia et
causae bonitate fretos ad ipsum accedere, et ipsius
opem implorare, ut causam nostram iudicet. Neque
vero Deum moveri nostra dignitate et merito, ut
solent mortales, existimandum est: red tantum pro
fiteri oportet nor candide et sincere agere, et ad
ipsum iudicem confugere, eiusque misericordiam et
opem implorare. Cum fortitudine et virtute David
edam Dei veritatem advocat, quod et observatione
dignum est. Neque enim satis asset animo con
cepisse Dei potentiam ad nor auxilio suo . iuvandos,
et persuasos esse nor in ipsius clientelam receptos,
nor ipsius populum esse, et nostri curam ipsum
gerere, salutemque promovere: nisi ipsius _etiam
promissionibus potissimum niteremur, sine quibus
incerti semper fluctuaremus, et anxii de ipsius
auxilio dubitaremus, et multis difficultatibus obrue
remur. Quamobrem, ut de Dei potentia certiores
fiamus, et in illa conquiescamus, eiusque sacrosanctum
nomen omnibus periculis opponamus, promissioni
bus divinis nitendum est: turn maxima quum de
37