<pb n=“391”/>LATIN POEMS.

 

­­­­­­­­­­­­_____________

 

montes glaciales, in oceano germanico natantes.

(English version, page 387.)

 

En, quæ prodigia, ex oris allata remotis!

Oras adveniunt pavefacta per æquora nostras!

Non equidem priscæ sæclum rediisse videtur

Pyrrhæ, cum Proteus pecus altos visere montes

Et sylvas, egit.  Sed tempora vix leviora

Adsunt, evulsi quando radicitus alti

In mare descendunt montes, fluctusque pererrant.

Quid vero hoc monstri est magis et mirabile visu?

Splendentes video, ceu pulchro ex ære vel auro

Conflatos, rutilisque accinctos undique gemmis,

Baccâ cærulea, et flammas imitante pyropo.

Ex oriente adsunt, ubi gazas optima tellus

Parturit omnigenas, quibus æva per omnia sumptu

Ingenti finxere sibi diademata reges?

Vix hoc crediderim.  Non fallunt talia acutos

Mercatorum oculos:  prius et quam littora Gangis

Liquissent, avidis gratissima præda fuissent.

Ortos unde putemus?  An illos Ves’vius atrox

Protulit, ignivomisve ejecit faucibus Ætna?

Luce micant propria, Phœbive, per aëra purum

Nunc stimulantis equos, argentea tela retorquent?

Phœbi luce micant.  Ventis et fluctibus altis

Appulsi, et rapidis subter currentibus undis,

Tandem non fallunt oculos.  Capita alta videre est

Multa onerata nive et canis conspersa pruinis.

Cætera sunt glacies.  Procul hinc, ubi Bruma fere omnes

Contristat menses, portenta hæc horrida nobis

Illa strui voluit.  Quoties de culmine summo

Clivorum fluerent in littora prona, solutæ

Sole, nives, propero tendentes in mare cursu,

Illa gelu fixit.  Paulatim attollere sese

Mirum cœpit opus; glacieque ab origine rerum

In glaciem aggesta sublimes vertice tandem

Æquavit montes, non crescere nescia moles.

Sic immensa diu stetit, æternumque stetisset

Congeries, hominum neque vi neque mobilis arte,

Littora ni tandem declivia deseruisset,

Pondere victa suo.  Dilabitur.  Omnia circum

<pb n=“392”/>Antra et saxa gemunt, subito concussa fragore,

Dum ruit in pelagum, tanquam studiosa natandi,

Ingens tota strues.  Sic Delos dicitur olim,

Insula, in Ægæo fluitasse erratica ponto.

Sed non ex glacie Delos; neque torpida Delum

Bruma inter rupes genuit nudum sterilemque.

Sed vestita herbis erat illa, ornataque nunquam

Decidua lauro; et Delum dilexit Apollo.

At vos, errones horrendi, et caligine digni

Cimmeria, Deus idem odit.  Natalia vestra,

Nubibus involvens frontem, non ille tueri

Sustinuit.  Patrium vos ergo requirite cœlum!

Ite!  Redite!  Timete moras; ni leniter austro

Spirante, et nitidas Phœbo jaculante sagittas

Hostili vobis, pereatis gurgite misti!

March 11, 1799.

­­­­­­­­­­­­_____________

 

monumental inscription to william northcot.

 

Hic sepultus est

Inter suorum lacrymas

Gulielmus Northcot,

Gulielmi et Mariæ filius

Unicus, unice dilectus,

Qui floris ritu succisus est semihiantis,

Aprilis die septimo,

1780.  Æt. 10.

 

Care, vale!  Sed non æternum, care, valeto!

Namque iterum tecum, sim modo dignus, ero.

Tum nihil amplexus poterit divellere nostros,

Nec tu marcesces, nec lacrymabor ego.

­­­­­­­­­­­­_____________

 

translation.

 

Farewell!  “But not for ever,” Hope replies,

Trace but his steps and meet him in the skies!

There nothing shall renew our parting pain,

Thou shalt not wither, nor I weep again.

­­­­­­­­­­­­_____________

 

in seditionem horrendam,

 

corruptelis gallicis, ut fertur, londini nuper exortam.

 

Perfida, crudelis, victa et lymphata furore,

Non armis, laurum Gallia fraude petit.

Venalem pretio plebem conducit, et urit

Undique privatas patriciasque domos.

Nequicquam conata sua, fœdissima sperat

Posse tamen nostra nos superare manu.

Gallia, vana struis!  Precibus nunc utere!  Vinces,

Nam mites timidis, supplicibusque sumus.

­­­­­­­­­­­­_____________

 

<pb n=“393”/>translation.

 

False, cruel, disappointed, stung to the heart,

France quits the warrior’s for the assassin’s part,

To dirty hands a dirty bribe conveys,

Bids the low street and lofty palace blaze.

Her sons too weak to vanquish us alone,

She hires the worst and basest of our own.

Kneel, France! a suppliant conquers us with ease,

We always spare a coward on his knees.

­­­­­­­­­­­­_____________

 

motto on a clock.

 

Quæ lenta accedit, quam velox præterit hora!

Ut capias, patiens esto, sed esto vigil!

­­­­­­­­­­­­_____________

 

a simile latinized.

 

Sors adversa gerit stimulum, sed tendit et alas:

Pungit api similis, sed velut ista fugit.

­­­­­­­­­­­­_____________

 

verses to the memory of dr. lloyd.

(English version, p. 388.)

 

Abiit senex.  Periit senex amabilis,

Quo non fuit jucundior.

Lugete vos, ætas quibus maturior

Senem colendum præstitit;

Seu quando, viribus valentioribus

Firmoque fretus pectore,

Florentiori vos juventute excolens

Curâ fovebat patriâ;

Seu quando, fractus, jamque donatus rude

Vultu sed usque blandulo,

Miscere gaudebat suas facetias

His annuis leporibus.

Vixit probus, purâque simplex indole,

Blandisque comis moribus,

Et dives æquâ mente, charus omnibus,

Unius auctus munere.

Ite, tituli!  Meritis beatioribus

Aptate laudes debitas!

Nec invidebat ille, si quibus favens

Fortuna plus arriserat.

Placide senex, levi quiescas cespite,

Etsi superbum nec vivo tibi

Decus sit inditum, nec mortuo

Lapis notatus nomine!

­­­­­­­­­­­­_____________

 

<pb n=“394”/>populetum.

(English version, p. 388.)

 

Populeæ cecidit gratissima copia silvæ,

Conticuêre susurri, omnisque evanuit umbra.

Nullæ jam levibus se miscent frondibus auræ,

Et nulla in fluvio ramorum ludit imago.

 

Hei mihi! bis senos dum luctu torqueor annos,

His cogor silvis suetoque carere recessu,

Cum sèro rediens, stratasque in gramine cernens

Insedi arboribus, sub queîs errare solebam.

 

Ah ubi nunc merulæ cantus?  Felicior illum

Silva tegit, duræ nondum permissa bipenni;

Scilicet exustos colles camposque patentes

Odit, et indignans et non rediturus abivit.

 

Sed qui succisas doleo succidar et ipse,

Et priùs huic parilis, quàm creverit altera silva,

Flebor, et, exequiis parvis donatus, habebo

Defixum lapidem tumulique cubantis acervum.

 

Tam subitò periisse videns tam digna manere

Agnosco humanas sortes et tristia fata—

Sit licèt ipse brevis, volucrique simillimus umbræ!

Est homini brevior citiùsque obitura voluptas.

­­­­­­­­­­­­_____________

 

lilium atque rosa.

(English version, p. 389.)

 

Heu inimicitias quoties parit æmula forma,

Quam raro pulchræ pulchra placere potest!

Sed fines ultra solitos discordia tendit,

Cum flores ipsos bilis et ira movent.

 

Hortus ubi dulces præbet tacitosque recessus.

Se rapit in partes gens animosa duas;

Hic sibi regales Amaryllis candida cultus,

Illic purpureo vindicat ore Rosa.

 

Ira Rosam et meritis quæsita superbia tangunt,

Multaque ferventi vix cohibenda sinu,

Dum sibi fautorum ciet undique nomina vatum,

Jusque suum, multo carmine fulta, probat.

 

Altior emicat illa, et celso vertice nutat,

Ceu flores inter non habitura parem,

Fastiditque alios, et nata videtur in usus

Imperii, sceptrum, Flora quod ipsa gerat.

 

Nec Dea non sensit civilis murmura rixæ,

Cui curæ est pictas pandere ruris opes.

Deliciasque suas nunquam non prompta tueri,

Dum licet et locus est, ut tueatur, adest.

 

Et tibi forma datur procerior omnibus, inquit,

<pb n=“395”/>Et tibi, principibus qui solet esse, color,

Et donec vincat quædam formosior, ambas,

Et tibi reginæ nomen, et esto tibi.

 

His ubi sedatus furor est, petit utraque nympham,

Qualem inter Veneres Anglia sola parit;

Hanc penes imperium est, nihil optant amplius, hujus

Regnant in nitidis, et sine lite, genis.

­­­­­­­­­­­­_____________

 

in submersionem navigii, cui georgius regale

nomen inditum.

(English version, p. 390.)

 

Plangiumus fortes.  Periêre fortes,

Patrium propter periêre littus

Bis quatèr centum; subitò sub alto

Æquore mersi.

 

Navis, innitens lateri, jacebat,

Malus ad summas trepidabat undas,

Cùm levis, funes quatiens, ad imum

Depulit aura.

 

Plangimus fortes.  Nimis, heu, caducam

Fortibus vitam voluêre parcæ,

Nec sinunt ultrà tibi nos recentes

Nectere laurus,

 

Magne, qui nomen, licèt incanorum,

Traditum ex multis atavis tulisti!

At tuos olim memorabit ævum

Omne triumphos.

 

Non hyems illos furibunda mersit,

Non mari in clauso scopuli latentes,

Fissa non rimis abies, nec atrox

Abstulit ensis.

 

Navitæ sed tum nimium jocosi

Voce fallebant hilari laborem,

Et quiescebat, calamoque dextram im-

pleverat heros.

 

Vox, quibus cordi est grave opus piumque,

Humidum ex alto spolium levate,

Et putrescentes sub aquis amicos

Reddite amicis!

 

Hi quidem (sic dîs placuit) fuêre:

Sed ratis, nondum putris, ire possit

Rursus in bellum, Britonumque nomen

Tollere ad astra.

­­­­­­­­­­­­_____________

 

<pb n=“396”/>votum.

 

O matutini rores, auræque salubres,

O nemora, et lætæ rivis felicibus herbæ,

Graminei colles, et amœnæ in vallibus umbræ!

Fata modò dederint quas olim in rure paterno

Delicias, procul arte, procul formidine novi,

Quam vellem ignotus, quod mens mea semper avebat,

Ante larem proprium placidam expectare senectam.

Tum demùm, exactis non infeliciter annis,

Sortiri tacitum lapidem, aut sub cespite condi!

­­­­­­­­­­­­_____________

 

epitaphium alterum.

 

Hic etiam jacet,

Qui totum novennium vixit,

Puss.

Siste paulisper,

Qui præteriturus es,

Et tecum sic reputa—

Hunc neque canis venaticus,

Nec plumbum missile,

Nec laqueus,

Nec imbres nimii,

Confecêre:

Tamen mortuus est—

Et moriar ego.