<pb n="2"/><sync type="boethius-tracts" value="p1/"><div1 title="THE TRINITY IS ONE GOD NOT THREE GODS">ANICII MANLII SEVERINI BOETHII
V. C. ET INL. EXCONS. ORD. PATRICII
INCIPIT LIBER QUOMODO
TRINITAS VNVS DEVS
AC NON TRES DII
AD Q. AVRELIVM MEMMIVM SYMMACHVM
V.C. ET INL. EXCONS. ORD. ATQUE PATRICIVM SOCERVM
<sync type="boethius-tracts"
value="p2/">INVESTIGATAM
diutissime quaestionem, quantum nostrae mentis igniculum lux diuina
dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam offerendam uobis
communicandamque curaui tam uestri cupidus iudicii quam nostri studiosus
inuenti. Qua in re quid mihi sit animi quotiens stilo cogitata commendo, tum ex
ipsa materiae difficultate tum ex eo quod raris id est uobis tantum conloquor,
intellegi potest. Neque enim famae iactatione et inanibus uulgi clamoribus <pb n="4"/>excitamur; sed si quis est
fructus exterior, hic non potest aliam nisi materiae similem sperare
sententiam. Quocumque igitur a uobis deieci oculos, partim ignaua segnities partim
callidus liuor occurrit, ut contumeliam uideatur diuinis tractatibus inrogare
qui talibus hominum monstris non agnoscenda haec potius quam proculcanda
proiecerit. Idcirco stilum breuitate contraho et ex intimis sumpta
philosophiae disciplinis nouorum uerborum significationibus uelo, ut haec mihi
tantum uobisque, si quando ad ea conuertitis oculos, conloquantur; ceteros uero
ita submouimus, ut qui capere intellectu nequiuerint ad ea etiam legenda
uideantur indigni. Sane[1]
tantum a nobis quaeri oportet quantum humanae rationis intuitus ad diuinitatis
ualet celsa conscendere. Nam ceteris quoque artibus idem quasi quidam finis est
constitutus, quousque potest uia rationis accedere. Neque enim medicina
aegris semper affert salutem; sed nulla erit culpa medentis, si nihil eorum
quae fieri oportebat omiserit. Idemque in ceteris. At quantum haec difficilior
quaestio est, tam facilior esse debet ad ueniam. Vobis tamen etiam illud
inspiciendum est, an ex beati Augustini scriptis semina rationum aliquos
in nos uenientia fructus extulerint. Ac de proposita quaestione hinc surnamus
initium.
I.
<sync
type="boethius-tracts" value="p3/">Christianae religionis
reuerentiam plures usurpant, sed ea fides pollet maxime ac solitarie quae cum
propter uniuersalium praecepta regularum, quibus eiusdem religionis
intellegatur auctoritas, tum <pb n="6"/>propterea, quod eius cultus per omnes paene mundi
terminos emanauit, catholica uel uniuersalis uocatur. Cuius haec de trinitatis
unitate sententia est: "Pater," inquiunt, "deus filius deus
spiritus sanctus deus." Igitur pater filius spiritus sanctus unus non tres
dii. Cuius coniunctionis ratio est indifferentia. Eos enim differentia
comitatur qui uel augent uel minuunt, ut Arriani qui gradibus meritorum
trinitatem uariantes distrahunt atque in pluralitatem diducunt. Principium enim
pluralitatis alteritas est; praeter alteritatem enim nec pluralitas quid sit
intellegi potest. Trium namque rerum uel quotlibet tum genere tum specie tum
numero diuersitas constat; quotiens enim idem dicitur, totiens diuersum etiam
praedicatur. Idem uero dicitur tribus modis: aut genere ut idem homo quod
equus, quia his idem genus ut animal; uel specie ut idem Cato quod Cicero, quia
eadem species ut homo; uel numero ut Tullius et Cicero, quia unus est numero.
Quare diuersum etiam uel genere uel specie uel numero dicitur. Sed numero
differentiam accidentium uarietas facit. Nam tres homines neque genere neque
specie sed suis accidentibus distant; nam uel si animo cuncta ab his accidentia
separemus, tamen locus cunctis diuersus est quem unum fingere nullo modo
possumus; duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens. Atque
ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt.
<pb
n="8"/>II.
<sync
type="boethius-tracts" value="p4/">Age igitur ingrediamur et
unumquodque ut intellegi atque capi potest dispiciamus; nam, sicut optime
dictum uidetur, eruditi est hominis unumquodque ut ipsum est ita de eo fidem
capere temptare.
<sync
type="boethius-tracts" value="p5/">Nam cum tres sint speculatiuae
partes, naturalis, in motu inabstracta ‡nupexa³retov (considerat enim corporum formas
cum materia, quae a corporibus actu separari non possunt, quae corpora in motu
sunt ut cum terra deorsum ignis sursum fertur, habetque motum forma materiae
coniuncta), <sync
type="boethius-tracts" value="p6/">mathematica, sine motu inabstracta (haec enim
formas corporum speculatur sine materia ac per hoc sine motu, quae formae cum
in materia sint, ab his separari non possunt), <sync type="boethius-tracts"
value="p7/">theologica, sine motu abstracta atque separabilis (nam dei
substantia et materia et motu caret), in naturalibus igitur rationabiliter, in
mathematicis disciplinaliter, in diuinis intellectualiter uersari oportebit
neque diduci ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam quae uere
forma neque imago est et quae esse ipsum est et ex qua esse est. Omne namque
esse ex forma est. Statua enim non secundum aes quod est materia, sed secundum
formam qua in eo insignita est effigies <pb n="10"/>animalis dicitur, ipsumque aes
non secundum terram quod est eius materia, sed dicitur secundum aeris figuram.
Terra quoque ipsa non secundum „poion Ælj <unclear>…</unclear>dicitur, sed secundum siccitatem
grauitatemque quae sunt formae. Nihil igitur secundum materiam esse dicitur sed
secundum propriam formam. Sed diuina substantia sine materia forma est atque
ideo unum et est id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt unum quodque
enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis, et est hoc
atque hoc, id est partes suae coniunctae, sed non hoc uel hoc singulariter, ut
cum homo terrenus constet ex anima corpore que, corpus et anima est, non uel
corpus uel anima in partem; igitur non est id quod est. Quod uero non est ex
hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud uero est id quod est; et est
pulcherrimum fortissimumque quia nullo nititur. Quocirca hoc uere unum in qu<unclear>…</unclear>nullus numerus, nullum in eo
aliud praeterquam id quod est. Neque enim subiectum fieri potest; form<unclear>…</unclear> enim est, formae uero subiectae
esse non possunt. Nam quod ceterae formae subiectae accidentibus sunt ut
humanitas, non ita accidentia suscipit eo quod ip<unclear>…</unclear> est, sed eo quod materia ei subiecta
est; dum enim materia subiecta humanitati suscipit quodlibet acci<pb n="12"/>dens, ipsa hoc suscipere uidetur
humanitas. Forma uero quae est sine materia non poterit esse subiectum nec uero
inesse materiae, neque enim esset forma sed imago. Ex his enim formis quae
praeter materiam sunt, istae formae uenerunt quae sunt in materia et corpus
efficiunt. Nam ceteras quae in corporibus sunt abutimur formas uocantes, dum
imagines sint. Adsimulantur enim formis his quae non sunt in materia
constitutae. Nulla igitur in eo diversitas nulla ex diuersitate pluralitas,
nulla ex accidentibus multitudo atque idcirco nec numerus.
III.
<sync type="boethius-tracts" value="p8/">Deus uero a deo nullo differt, ne uel accidentibus uel substantialibus differentiis in subiecto positis distent. Vbi uero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas, quare nec numerus; igitur unitas tantum. Nam quod tertio repetitur deus, cum pater ac filius et spiritus sanctus nuncupatur, tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsae sunt, si aduertamus ad res numerabiles ac non ad ipsum numerum. Illic enim unitatum repetitio numerum facit. In eo autem numero qui in rebus numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime facit numerabilium rerum numerosam diuersitatem. Numerus enim duplex est, unus quidem quo numeramus, alter uero qui in rebus numerabilibus constat. Etenim unum res est; unitas, quo unum dicimus. <pb n="14"/>Duo rursus in rebus sunt ut homines uel lapides; dualitas nihil, sed tantum dualitas qua duo homines uel duo lapides fiunt. Et in ceteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit pluralitatem; in rerum uero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio, uel si de eodem dicam "gladius unus mucro unus ensis unus. " Potest enim unus tot uocabulis gladius agnosci; haec enim unitatum iteratio potius est non numeratio, uelut si ita dicamus "ensis mucro gladius," repetitio quaedam est eiusdem non numeratio diuersorum, uelut si dicam "sol sol so1," non tres soles effecerim, sed de uno totiens praedicauerim.
<sync
type="boethius-tracts" value="p9/">Non igitur si de patre ac filio
et spiritu sancto tertio praedicatur deus, idcirco trina praedicatio numerum
facit. Hoc enim illis ut dictum est imminet qui inter eos distantiam faciunt
meritorum. Catholicis uero nihil in differentia constituentibus ipsamque formam
ut est esse ponentibus neque aliud esse quam est ipsum quod est opinantibus
recte repetitio de eodem quam enumeratio diuersi uidetur esse cum dicitur
"deus pater deus filius deus spiritus sanctus atque haec trinitas unus
deus," uelut "ensi atque mucro unus gladius," uelut "sol
sol sol unus sol."
<sync
type="boethius-tracts" value="p10/">Sed hoc interim ad eam dictum
sit significationem demonstrationemque qua ostenditur non omnem unitatum
repetitionem numerum pluralitatemque perficere. Non uero ita dicitur "pater
ac filius et spiritus sanctus" quasi multiuocum quiddam; nam mucro et <pb n="16"/>ensis et ipse est et idem, pater
uero ac filius et spiritus sanctus idem equidem est, non uero ipse. In qua re
paulisper considerandum est. Requirentibus enim: "Ipse est pater qui
filius?" "Minime," inquiunt. Rursus: "Idem alter qui
alter?" Negatur. Non est igitur inter eos in re omni indifferentia; quare
subintrat numerus quem ex subiectorum diuersitate confici superius explanatum
est. De qua re breuite<unclear>…</unclear> considerabimus, si prius illud,
quem ad modum de deo unum quodque praedicatur, praemiserimus.
IV.
<sync
type="boethius-tracts" value="p11/">Decem omnino praedicamenta
traduntur quae de rebus omnibus uniuersaliter praedicantur, id est substantia,
qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando, habere, situm esse, facere, pati.
Haec igitur ta1is sunt qualia subiecta permiserint; nam pars eorum in
reliquarum neruin praedicatione substantia est, pa<unclear>…</unclear> in accidentium numero est. At
haec cum quis i<unclear>…</unclear> diuinam uerterit
praedicationem, cuncta mutant<unclear>…</unclear> quae praedicari possunt. Ad
aliquid uero omnino non potest praedicari, nam substantia in illo non est uere
substantia sed ultra substantiam; item qualitas et cetera quae uenire queunt.
Quorum ut amlpli<unclear>…</unclear> fiat intellectus exempla
subdenda sunt.
<sync
type="boethius-tracts" value="p12/">Nam cum dicimus "deus,"
substantiam quidem significare uidemur, sed eam quae sit ultra substantiam; cum
uero "iustus," qualitatem quidem sed non accidentem, sed eam quae sit
snbstantia sed <pb
n="18"/>ultra substantiam. Neque enim aliud est quod est, aliud est quod iustus est,
sed idem est esse deo quod iusto. Item cum dicitur "magnus uel
maximus," quantitatem quidem significare uidemur, sed eam quae sit ipsa
substantia, talis qualem esse diximus ultra substantiam; idem est enim esse deo
quod magno. De forma enim eius superius monstratum est quoniam is sit forma et
unum uere nec ulla pluralitas. Sed haec praedicamenta talia sunt, ut in quo
sint ipsum esse faciant quod dicitur, diuise quidem in ceteris, in deo uero
coniuncte atque copulate hoc modo: nam cum dicimus "substantia" (ut
homo uel deus), ita dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit
substantia, ut substantia homo uel deus. Sed distat, quoniam homo non integre
ipsum homo est ae<unclear>…</unclear> per hoc nec substantia; quod
enim est, aliis debet quae non sunt homo. Deus uero hoc ipsum deus est; nihil
enim aliud est nisi quod est, ac per hoc ipsum deus est. Rursus
"iustus," quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo
praedicatur, id est si dicamus "homo iustus uel deus iustus," ipsum
hominem uel deum iustos esse proponimus; sed differt, quod homo alter alter
iustus, deus uero idem ipsum est quod est iustum. "Magnus" etiam homo
uel deus dicitur atque ita quasi ipse sit homo magnus uel deus magnus; sed homo
tantum magnus, deus uero ipsum magnus exsistit. <sync type="boethius-tracts"
value="p13/">Reliqua uero neque de deo neque de ceteris praedicantur.
Nam ubi uel de <pb
n="20"/>homine uel de deo praedicari potest, de homine ut in foro, de deo ut
ubique, sed ita ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur de qua dicitur.
Non enim ita homo dicitur esse in foro quem ad modum esse albus uel longus nec
quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua qua designari secundum se
possit, sed tantum quo sit illud aliis informatum rebus per hanc praedicationem
ostenditur.
<sync
type="boethius-tracts" value="p14/">De deo uero non ita, nam quod
ubique est ita dici uidetur non quod in omni sit loco (omnino enim in loco esse
non potest) sed quod omnis ei locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur
in loco; atque ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est sed non in
loco. "Quando" uero eodem praedicatur modo, ut de homine heri uenit,
de deo semper est. Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de quo
hesternus dicitur aduentus sed quid ei secundum tempus accesserit praedicatur.
Quod uero de deo dicitur "semper est,’ unum quidem significat, quasi omni
praeterito fuerit, omni quoquo modo sit praesenti est, omni futuro erit. Quod
de caelo et de ceteris inmortalibus corporibus secundum philosophos dici
potest, at de deo non ita. Semper enim est, quoniam "semper"
praesentis est in eo temporis tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod
est nunc, interest ac diuinarum, quod nostrum "nunc" quasi currens
tempus facit et sempiternitatem, diuinum uero "nunc" permanens neque
mouens sese atque consistens aeternitatem facit; cui nomini si adicias
"semper," facies eius quod est nunc <pb n="22"/>iugem indefessumque ac per hoc
perpetuum cursum quod est sempiternitas.
<sync type="boethius-tracts"
value="p15/">Rursus habere uel facere eodem modo; dicimus enim
"uestitus currit" de homine, de deo "cuncta possidens
regit." Rursus de eo nihil quod est esse de utrisque dictum est, sed haec
omnis praedicati<unclear>…</unclear> exterioribus datur omniaque
haec quodam modo referuntur ad aliud. Cuius praedicationis differentiam sic
facilius internoscimus: qui homo est uel deus refertur ad substantiam qua est
aliquid, id est homo uel deus; qui iustus est refertur ad qualitatem qua
scilicet est aliquid, id est iustus, qui magnus ad quantitatem qua est aliquid,
id est magnus. Nam in ceteris praedicationibus nihil tale est. Qui enim dicit
esse aliquem in foro uel ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi,
sed non quo aliquid est uelut iustitia iustus. Item cum dico "currit"
uel "regit" uel "nunc est" " uel "semper
est," refertur quidem uel ad facere uel ad tempus-si tamen interim diuinum
illud semper tempus dici potest- sed non quo aliquo aliquid est uelut
magnitudine magnum. <sync
type="boethius-tracts" value="p16/">Nam situm passionemque requiri
in deo non oportet, neque enim sunt.
<sync
type="boethius-tracts" value="p17/">Iamne patet quae sit differentia
praedicationum? Quod aliae quidem quasi rem monstrant aliae quidem quasi
circumstantias rei quodque illa quidem ita praedicantur, ut esse aliquid rem
ostendant, illa uero ut <pb
n="24"/>non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant. Illa
igitur, quae aliquid esse designant, secundum rem praedicationes
uocentur. Quae cum de rebus subiectis dicuntur, uocantur accidentia secundum
rem; cum uero de deo qui subiectus non est, secundum substantiam rei
praedicatio nuncupatur.
V.
<sync
type="boethius-tracts" value="p18/">Age nunc de relatiuis speculemur
pro quibus omne quod dictum est sumpsimus ad disputationem; maxime enim haec
non uidentur secundum se facere praedicationem quae perspicue ex alieno aduentu
constare perspiciuntur. Age enim, quoniam dominus ac seruus relatiua sunt,
uideamus utrumne ita sit ut secundum se sit praedicatio an minime. Atqui si
auferas seruum, abstuleris et dominum; at non etiam si auferas albedinem,
abstuleris quoque album, sed interest, quod albedo accidit albo, qua sublata
perit nimirum album. At in domino, si seruum auferas, perit uocabulum quo dominus
uocabatur; sed non accidit seruus domino ut albedo albo, sed potestas quaedam
qua seruus coercetur. Quae quoniam sublato deperit seruo, constat non eam per
se domino accidere sed per seruorum quodam modo extrinsecus accessum.
<sync
type="boethius-tracts" value="p19/">Non igitur dici potest
praedicationem relatiuam quidquam rei de qua dicitur secundum se uel addere uel
minuere uel mutare. Quae tota non in eo quod <pb n="26"/>est esse consistit, sed in eo
quod est in comparatione aliquo modo se habere, nec semper ad aliud sed
aliquotiens ad idem. Age enim stet quisquam. Ei igitur si accedam dexter, erit
ille sinister ad me comparatus, non quod ille ipse sinister sit, sed quod ego
dexter accesserim. Rursus ego sinister accedo, item ille fit dexter, non quod
ita sit per se dexter uelut albus ac longus, sed quod me accedente fit dexter
atque id quod est a me et ex me est minime uero ex sese.
<sync
type="boethius-tracts" value="p20/">Quare quae secundum rei alicuius
in eo quod ipsa est proprietatem non faciunt praedicationem, nihil alternare
uel mutare queunt nullamque omnino uariare essentiam. Quocirca si pater ac
filius ad aliquid dicuntur nihilque aliud ut dictum est differunt nisi sola
relatione, relatio uero non praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsa sit
et secundum rem de qua dicitur, non faciet alteritatem rerum de qua dicitur,
sed, si dici potest, quo quidem modo id quod uix intellegi potuit interpretatum
est, personarum. Omnino enim magna regulae est ueritas in rebus incorporalibus
distantias effici differentiis non locis. Neque accessisse dici potest aliquid
deo, ut pater fieret; non enim coepit esse umquam pater eo quod
snbstantialis quidem ei est productio filii, relatiua uero praedicatio patris.
Ac si meminimus omnium in prioribus de deo sententiarum, ita cogitemus
procesisse quidem ex deo patre filium deum et ex utrisque spiritum sanctum;
hos, quoniam in<pb
n="28"/>corporales sint, minime locis distare. Quoniam uero pater deus et filius
deus et spiritus sanctus deus, deus uero nullas habet differentias quibus
differat ab deo, a nullo eorum differt. Differentiae uero ubi absunt, abest
pluralitas; ubi abest pluralitas, adest unitas. Nihil autem aliud gigni potuit
ex deo nisi deus; et in rebus numerabilibus repetitio unitatum non facit modis
omnibus pluralitatem. Trium igitur idonee constituta est unitas.
VI.
<sync
type="boethius-tracts" value="p21/">Sed quoniam nulla relatio ad se
ipsum referri potest, idcirco quod ea secundum se ipsum est praedicatio quae
relatione caret, facta quidem est trinitatis numerositas in eo quod est
praedicatio relationis, seruata uero unitas in eo quod est indifferentia uel
substantiae uel operationis uel omnino eius quae secundum se dicitur
praedicationis. Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat
trinitatem; atque ideo sola singillatim proferuntur atque separatim quae
relationis sunt. Nam idem pater qui filius non est nec idem uterque qui
spiritus sanctus. Idem tamen deus est pater et filius et spiritus sanctus, idem
iustus idem bonus idem magnus idem omnia quae secundum se poterunt praedicari.
Sane sciendum est non semper talem esse relatiuam praedicationem, ut semper
ad differens praedicetur, ut est seruus ad dominum; differunt enim. Nam omne
aequale aequali aequale est et simile simili simile est et idem ei quod est
idem idem est; et similis est relatio in trinitate patris ad filium et
utriusque ad spiritum sanctum ut eius quod est idem ad id <pb n="30"/>quod est idem. Quod si id in
cunctis aliis rebus non potest inueniri, facit hoc cognata caducis rebus
alteritas. Nos uero nulla imaginatione diduci sed simplici intellectu erigi et
ut quidque intellegi potest ita aggredi etiam intellectu oportet.
<sync
type="boethius-tracts" value="p22/">Sed de proposita quaestione satis
dictum est. Nunc uestri normam indicii exspectat subtilitas quaestionis; quae
utrum recte decursa sit an minime, uestrae statuet pronuntiationis auctoritas.
Quod si sententiae fidei fundamentis sponte firmissimae opitulante gratia
diuina idonea argumentorum adiumenta praestitimus, illuc perfecti operis
laetitia remeabit unde uenit effectus. Quod si ultra se humanitas nequiuit
ascendere, quantum inbecillitas subtrahit uota supplebunt.
<pb
n="32"/><sync type="boethius-tracts"
value="p23/"><div1 title="WHETHER FATHER, SON, AND HOLY
SPIRIT MAY BE SUBSTANTIALLY PREDICATED OF THE DIVINITY">ANICII MANLII SEVERINI BOETHII
V.C. ET
INL. EXCONS. ORD. PATRICII
AD
IOHANNEM DIACONVM
VTRVM PATER ET FILIVS ET SPIRITVS SANCTVS
DE DIVINITATE SUBSTANTIALITER PRAEDICENTVR
<sync
type="boethius-tracts" value="p24/">QUAERO an pater et filius ac
spiritus sanctus de diuinitate substantialiter praedicuntur an alio quolibet
modo; uiamque indaginis hinc arbitror esse sur endam, unde rerum omnium
manifestum constat exordium, id est ab ipsis catholicae fidei fundamentis. Si
igitur interrogem, an qui dicitur pater substantia sit, respondetur esse
substantia. Quod si quaeram, an filius substantia sit, idem dicitur. Spiritum
quoque sanctum substantiam esse nemo dubitauerit. Sed cum rursus colligo patrem
filium spiritum sanctum, non plures sed una occurrit esse substantia. Vna
igitur substantia trium nec separari ullo modo aut disiungi <pb n="34"/>potest nec uelut partibus in
unum coniuncta est, sed est una simpliciter. Quaecumque igitur de diuina
substantia praedicantur, ea tribus oportet esse communia; idque signi erit
quae sint quae de diuinitatis substantia praedicentur, quod quaecumque hoc modo
dicuntur, de singulis in unum collectis tribus singulariter praedicabuntur. Hoc
modo si dicimus: "Pater deus est, filius deus est, spiritus sanctus deus
est," pater filius ac spiritus sanctus unus deus. Si igitur eorum una
deitas una substantia est, licet dei nomen de diuinitate substantialiter
praedicari.
<sync
type="boethius-tracts" value="p25/">Ita pater ueritas est, filius
ueritas est, spiritus sanctus ueritas est; pater filius et spiritus sanctus non
tres ueritates sed una neritas est. Si igitur una in his substantia una est
ueritas, necesse est ueritatem substantialiter praedicari. De bonitate de incommutabilitate
de iustitia de omnipotentia ac de ceteris omnibus quae tam de singulis quam de
omnibus singulariter praedicamus manifestum est substantialiter dici. Vnde
apparet ea quae cum in singulis separatim dici conuenit nec tamen in omnibus
dici queunt, non substantialiter praedicari sed alio modo; qui uero iste sit,
posterius quaeram. Nam qui pater est, hoc uocabulum non transmittit ad filium
neque ad spiritum sanctum. Quo fit ut non sit substantiale nomen hoc inditum;
nam si substantiale esset, ut deus ut ueritas ut iustitia ut ipsa quoque
substantia, de ceteris diceretur.
<sync type="boethius-tracts" value="p26/">Item filius solus hoc recipit nomen neque cum aliis iungit sicut in deo, sicut in ueritate, sicut in ceteris quae superius dixi. Spiritus quoque non est <pb n="36"/>idem qui pater ac filius. Ex his igitur intellegimus patrem ac filium ac spiritum sanctum non de ipsa diuinitate substantialiter dici sed alio quodam modo; si enim substantialiter praedicaretur, et de singulis et de omnibus singulariter diceretur. Haec uero ad aliquid dici manifestum est; nam et pater alicuius pater est et filius alicuius filius est, spiritus alicuius spiritus. Quo fit, ut ne trinitas quidem substantialiter de deo praedicetur; non enim pater trinitas (qui enim pater est, filius ac spiritus sanctus non est) nec trinitas filius nec trinitas spiritus sanctus secundum eundem modum, sed trinitas quidem in personarum pluralitate consistit, unitas uero in substantiae simplicitate.
<sync
type="boethius-tracts" value="p27/">Quod si personae diuisae sunt,
substantia uero indiuisa sit, necesse est quod uocabulum ex personis originem
capit id ad substantiam non pertinere; at trinitatem personarum diuersitas
fecit, trinitas igitur non pertinet ad substantiam. Quo fit ut neque pater
neque filius neque spiritus sanctus neque trinitas de deo substantialiter
praedicetur, sed ut dictum est ad aliquid. Deus uero ueritas iustitia bonitas
omnipotentia substantia inmutabilitas uirtus sapientia et quicquid huiusmodi
excogitari potest substantialiter de diuinitate dicuntur. <sync
type="boethius-tracts" value="p28/">Haec si se recte et ex fide
habent, ut me instruas peto; aut si aliqua re forte diuersus es, diligentius
intuere quae dicta sunt et fidem si poterit rationemque coniunge.
<pb
n="38"/><sync type="boethius-tracts"
value="p29/"><div1 title="HOW SUBSTANCES CAN BE GOOD IN
VIRTUE OF THEIR EXISTENCE WITHOUT BEING ABSOLUTE GOODS FROM THE SAME">ITEM EIVSDEM
AD
EVNDEM
QUOMODO
SVBSTANTIAE IN EO QUOD
SINT BONAE SINT CVM NON SINT SVBSTANTIALIA BONA
<sync
type="boethius-tracts" value="p30/">POSTVLAS, ut ex Hebdomadibus
nostris eius quaestionis obscuritatem quae continet modum quo substantiae in eo
quod sint bonae sint, cum non sint substantialia bona, digeram et paulo
euidentius monstrem; idque eo dicis esse faciendum, quod non sit omnibus notum
iter huiusmodi scriptionum. Tuus uero testis ipse sum quam haec uiuaciter
fueris ante complexus Hebdomadas uero ego mihi ipse commentor potiusque ad
memoriam meam speculata conseruo quam cuiquam participo quorum lasciuia ac
petulantia nihil a ioco risuque patitur esse seiunctum. Prohinc tu ne sis
obscuritatibus breuitatis aduersus, quae cum sint arcani fida custodia tum id
habent commodi, quod <pb
n="40"/>cum his solis qui digni sunt conloquuntur. Vt igitur in mathematica fieri
solet ceterisque etiam disciplinis, praeposui terminos regulasque quibus cuncta
quae sequuntur efficiam.
<sync
type="boethius-tracts" value="p31/">I. Communio animi conceptio est
enuntiatio quam quisque probat auditam. Harum duplex modus est. Nam una ita
communis est, ut omnium sit hominum, ueluti si hanc proponas: "Si duobus
aequalibus aequalia auferas, quae relinquantur aequalia esse," nullus id
intellegens neget. Alia uero est doctorum tantum, quae tamen ex talibus
communis animi conceptionibus uenit, ut est: "Quae incorporalia sunt, in
loco non esse," et cetera; quae non uulgus sed docti comprobant.
<sync
type="boethius-tracts" value="p32/">II. Diuersum est esse et id quod
est; ipsum enim esse nondum est, at uero quod est accepta essendi forma est
atque consistit.
<sync
type="boethius-tracts" value="p33/">III. Quod est participare aliquo
potest, sed ipsum esse nullo modo aliquo participat. Fit enim participatio cum
aliquid iam est; est autem aliquid, cum esse susceperit.
<sync
type="boethius-tracts" value="p34/">IV. Id quod est habere aliquid praeterquam quod
ipsum est potest; ipsum uero esse nihil aliud praeter se habet admixtum.
<sync
type="boethius-tracts" value="p35/">V. Diuersum est tantum esse
aliquid et esse aliquid in eo quod est; illic enim accidens hic substantia
significatur.
<sync
type="boethius-tracts" value="p36/"><pb
n="42"/>VI. Omne
quod est[2]
participat eo quod est esse ut sit; alio uero participat ut aliquid sit. Ac per
hoc id quod est participat eo quod est esse ut sit; est uero ut participet aIio
quolibet.
<sync
type="boethius-tracts" value="p37/">VII. Omne simplex esse suum et id quod est unum
habet.
<sync type="boethius-tracts"
value="p38/">VIII. Omni
composito aliud est esse, aliud ipsum est.
<sync
type="boethius-tracts" value="p39/">IX. Omnis diuersitas discors,
similitudo uero appetenda est; et quod appetit aliud, tale ipsum esse
naturaliter ostenditur quale est illud hoc ipsum quod appetit.
<sync
type="boethius-tracts" value="p40/">Sufficiunt igitur quae
praemisimus; a prudente uero rationis interprete suis unumquodque aptabitur
argumentis.
<sync
type="boethius-tracts" value="p41/">Quaestio uero huiusmodi est. Ea
quae sunt bona sunt; tenet enim communis sententia doctorum omne quod est ad
bonum tendere, omne autem tendit ad simile. Quae igitur ad bonum tendunt bona
ipsa sunt. Sed quemadmodum bona sint, inquirendum est, utrumne participatione
an substantia? Si participatione, per se ipsa nulla modo bona sunt; nam quod
participatione album est, per se in eo quod ipsum est album non est. Et de
ceteris qualitatibus eodem modo. Si igitur participatione sunt bona, ipsa per
se nullo modo bona sunt: non igitur ad bonum tendunt. Sed concessum est. Non
igitur participatione sunt bona sed substantia. Quorum <pb n="44"/>uero substantia bona est, id
quod sunt bona sunt; id quod sunt autem habent ex eo quod est esse. Esse igitur
ipsorum bonum est; omnium igitur rerum ipsum esse bonum est. Sed si esse bonum
est, ea quae sunt in eo quod sunt bona sunt idemque illis est esse quod boni
esse; substantialia igitur bona sunt, quoniam non participant bonitatem. Quod
si ipsum esse in eis bonum est, non est dubium quin substantialia cum sint
bona, primo sint bona similia ac per hoc hoc ipsum bonum erunt; nihil enim illi
praeter se ipsum simile est. Ex quo fit ut omnia quae sunt deus sint, quod
dictu nefas est. Non sunt igitur substantialia bona ac per hoc non in his est
esse bonum; non sunt igitur in eo quod sunt bona. Sed nec participant
bonitatem; nullo enim modo ad bonum tenderent. Nullo modo igitur sunt bona.
<sync
type="boethius-tracts" value="p42/">Huic quaestioni talis poterit
adhiberi solutio. Multa sunt quae cum separari actu non possunt, animo tamen et
cogitatione separantur; ut cum triangulum uel cetera a subiecta materia nullus
actu separat, mente tamen segregans ipsum triangulum proprietatemque eius
praeter materiam speculatur. Amoueamus igitur primi boni praesentiam paulisper
ex animo, quod esse quidem constat idque ex omnium doctorum indoctorumque
sententia barbararumque gentium religionibus cognosci potest. Hoc igitur
paulisper amoto ponamus omnia esse quae sunt bona atque ea consideremus
quemadmodum bona esse <pb
n="46"/>possent, si a primo bona minime defluxissent. Hinc intueor aliud in eis
esse quod bona sunt, aliud quod sunt. Ponatur enim una eademque substantia bona
esse alba, grauis, rotunda. Tunc aliud esset ipsa illa substantia, aliud eius
rotunditas, aliud color, aliud bonitas; nam si haec singula idem essent quod
ipsa substantia, idem esset grauitas quod color, quod bonum et bonum quod
grauitas-quod fieri natura non sinit. Aliud igitur tunc in eis esset esse,
aliud aliquid esse, ac tunc bona quidem essent, esse tamen ipsum minime
haberent bonum. Igitur si ullo modo essent, non a bono ac bona essent ac non
idem essent quod bona, sed eis aliud esset esse aliud bonis esse. Quod si nihil
omnino aliud essent nisi bona neque grauia neque colorata neque spatii
dimensione distenta nec ulla in eis qualitas esset, nisi tantum bona essent,
tunc non res sed rerum uideretur esse principium nec potius uiderentur, sed
uideretur; unum enim solumque est huiusmodi, quod tantum bonum aliudque nihil
sit. Quae quoniam non sunt simplicia, nec esse omnino poterant, nisi ea id quod
solum bonum est esse uoluisset. Idcirco quoniam esse eorum a boni uoluntate
defluxit, bona esse dicuntur. Primum enim bonum, quoniam est, in eo quod est
bonum est; secundum uero bonum, quoniam ex eo fluxit cuius ipsum esse bonum
est, ipsum quoque bonum est. Sed ipsum esse omnium rerum ex eo fluxit quod est
primum bonum et quod bonum tale est ut recte dicatur in eo quod est esse bonum.
Ipsum igitur eorum esse bonum est; tunc enim in eo.
<sync
type="boethius-tracts" value="p43/"><pb
n="48"/>Qua in re soluta quaestio est. Idcirco enim licet in eo quod sint bona
sint, non sunt tamen similia primo bono, quoniam non quoquo modo sint res ipsum
esse earum bonum est, sed quoniam non potest esse ipsum esse rerum, nisi a primo
esse defluxerit, id est bona; idcirco ipsum esse bonum est nec est simile ei a
quo est. Illud enim quoquo modo sit bonum est in eo quod est; non enim aliud
est praeterquam bonum. Hoc autem nisi ab illo esset, bonum fortasse esse
posset, sed bonum in eo quod est esse non posset. Tunc enim participaret
forsitan bono; ipsum uero esse quod non haberent a bono, bonum habere non
possent. Igitur sublato ab his bono primo mente et cogitatione, ista licet
essent bona, tamen in eo quod essent bona esse non possent, et quoniam actu non
potuere exsistere, nisi illud ea quod uere bonum est produxisset, idcirco et
esse eorum bonum est et non est simile substantiali bono id quod ab eo fluxit;
et nisi ab eo fluxissent, licet essent bona, tamen in eo quod sunt bona esse non
possent, quoniam et praeter bonum et non ex bono essent, cum illud ipsum bonum
primum est et ipsum esse sit et ipsum bonum et ipsum esse bonum. At non etiam
alba in eo quod sunt alba esse oportebit ea quae alba sunt, quoniam ex
uoluntate dei fluxerunt ut essent, alba minime. Aliud est enim esse, aliud
albis esse; hoc ideo, quoniam qui ea ut essent effecit bonus quidem est, minime
uero albus. Voluntatem <pb
n="50"/>igitur boni comitatum est ut essent bona in eo quod sunt; uoluntatem uero
non albi non est comitata talis eius quod est proprietas ut esset album in eo
quod est; neque enim ex albi uoluntate defluxerunt. Itaque quia uoluit esse ea
alba qui erat non albus, sunt alba tantum; quia uero uoluit ea esse bona qui
erat bonus, sunt bona in eo quod sunt. Secundum hanc igitur rationem cuncta
oportet esse iusta, quoniam ipse iustus est qui ea esse uoluit? Ne hoc quidem.
Nam bonum esse essentiam, iustum uero esse actum respicit. Idem autem est in eo
esse quod agere; idem igitur bonum esse quod iustum. Nobis uero non est idem
esse quod agere; non enim simplices sumus. Non est igitur nobis idem bonis esse
quod iustis, sed idem nobis est esse omnibus in eo quod sumus. Bona igitur
omnia sunt, non etiam iusta. Amplius bonum quidem generale est, iustum uero
speciale nec species descendit in omnia. Idcirco alia quidem iusta alia aliud
omnia bona.
<pb
n="52"/><sync type="boethius-tracts"
value="p44/"><div1 title="ON THE CATHOLIC FAITH">DE FIDE CATHOLICA
<sync
type="boethius-tracts" value="p45/">CHRISTIANAM fidem noui ad
ueteris testamenti pandit auctoritas; et quamuis nomen ipsum Christi uetus
intra semet continuerit instrumentum cumque sempersignauerit affuturum quem
eredimus per partum uirginis iam uenisse, tamen in orbem terrarum ab ipsius
nostri saluatoris mirabili manasse probatur aduentu.
<sync
type="boethius-tracts" value="p46/">Haec autem religio nostra, quae
uocatur christiana atque catholica, his fundamentis principa1iter nititur
asserens: ex aeterno, id est ante mundi constitutionem, ante omne uidelicet quod
temporio potest retinere uocabulum, diuinam patris et filii ac spiritus sancti
exstitisse substantiam, ita ut deum dicat patrem, deum filium, deum spiritum
sanctum, nec tamen tres deos sed unum: patrem itaque habere filium ex sua
substantia genitum et sibi nota ratione coaeternum, quem filium catenus
confitetur, ut non sit idem qui pater est: neque patrem aliquando fuisse
filium, ne rursus in infinitum humanus animus <pb n="54"/>diuinam progeniem cogitaret,
neque filium in eadem natura qua patri coaeternus est aliquando fieri patrem,
ne rursus in infinitum diuina progenies tenderetur: sanctum uero spiritum neque
patrem esse neque filium atque ideo in illa natura nec genitum nec generantem
sed a patre quoque procedentem uel filio; qui sit tamen processionis istius
modus ita non possumus euidenter dicere, quemadmodum generationem filii ex
paterna substantia non potest humanus animus testimare. Haec autem ut credantur
uetus ac noua informat instructio. De qua uelut arce religionis nostrae multi
diuersa et humaniter atque ut ita dicam carnaliter sentientes aduersa locuti
sunt, ut Arrius qui licet deum dicat filium, minorem tamen patre multipliciter
et extra patris substantiam confitetur. Sabelliani quoque non tres exsistentes
personas sed unam ausi sunt affirmare, eundem dicentes patrem esse qui filius
est eundemque filium qui pater est atque spiritum sanctum eundem esse qui pater
et filius est; ac per hoc unam dicunt esse personam sub uocabulorum diuersitate
signatam.
<sync
type="boethius-tracts" value="p47/">Manichaei quoque qui duo
principia sibi coaeterna et aduersa profitentur, unigenitum dei esse non
credunt. Indignum enim iudicant, si deus habere filium uideatur, nihil aliud
cogitantes nisi carnaliter, ut quia haec generatio duorum corporum commix<pb n="56"/>tione procedit, illic quoque
indignum esse intellectum huiusmodi applicare; quae res eos nec uetus
facit recipere testamentum neque in integro nouum. Nam sicut illud omnino error
eorum non recipit ita ex uirgine generationem filii non uult admittere, ne
humano corpore polluta uideatur dei fuisse natura. Sed de his hactenus; suo
enim loco ponentur sicut ordo necessarius postularit.
<sync
type="boethius-tracts" value="p48/">Ergo diuina ex aeterno natura et
in aeternum sine aliqua mutabilitate perdurans sibi tantum conscia uuluntate
sponte mundum uoluit fabricare eumque cum omnino non esset fecit ut esset, nec
ex sua substantia protulit, ne diuinus natura crederetur, neque aliunde molitus
est, ne iam exstitisse aliquid quod eius uoluntatem exsistentia propriae
naturae iuuaret atque esset quod neque ab ipso factum esset et tamen esset; sed
uerbo produxit caelos, terram creauit, ita ut caelesti habitatione dignas caelo
naturas efficeret ac terrae terrena componeret. De caelestibus autem naturis,
quae uniuersaliter uocatur angelica, quamuis illic distinctis ordinibus pulchra
sint omnia, pars tamen quaedam plus appetens quam ei natura atque ipsius auctor
naturae tribuerat de caelesti sede proiecta est; et quoniam angelorum numerum,
id est supernae illius ciuitatis cuius ciues angeli sunt, imminutum noluit
conditor permanere, formauit ex terra hominem atque spiritu uitae animauit,
ratione composuit, arbitrii libertate decorauit <pb n="58"/>eumque praefixa lege paradisi
deliciis constituit, ut, si sine peccato manere uellet, tam ipsum quam eius
progeniem angelicis coetibus sociaret, ut quia superior natura per superbiae
malum ima petierat, inferior substantia per humilitatis bonum ad superna conscenderet.
Sed ille auctor inuidiae non ferens hominem illuc ascendere ubi ipse non meruit
permanere, temptatione adhibita fecit etiam ipsum eiusque comparem, quam de
eius latere generandi causa formator produxerat, inoboedientiae suppliciis
subiacere, ei quoque diuinitatem affuturam promittens, quam sibi dum arroganter
usurpat elisus est. Haec autem reuelante deo Moysi famulo suo comperta sunt,
cui etiam humani generis conditionem atque originem uoluit innotescere, sicut
ab eo libri prolati testantur. Omnis enim diuina auctoritas his modis constare
uidetur, ut aut historialis modus sit, qui nihil aliud nisi res gestas
enuntiet, aut allegoricus, ut non illic possit historiae ordo consistere, aut
certe ex utrisque compositus, ut et secundum historiam et secundum allegoriam
manere uideatur. Haec autem pie intelligentibus et ueraci corde tenentibus
satis abundeque relucent. Sed ad ordinem redeamus.
<sync
type="boethius-tracts" value="p49/">Primus itaque homo ante peccatum
cum sua coniuge incola paradisi fuit. At ubi aurem praebuit suasori et
conditoris praeceptum neglexit attendere, exul effectus, terram iussus excolere
atque a paradisi sinu seclusus in ignotis partibus sui generis posteritatem
transposuit atque poenam quam ipse primus homo praeuaricationis reus exceperat
generando transmisit in posteros. Hinc factum est ut et corporum atque
animarum corruptio et mortis proueniret <pb n="60"/>interitus primusque mortem in
Abel filio suo meruit experiri, ut quanta esset poena quam ipse exceperit
probaret in subole. Quod si ipse primus moreretur, nesciret quodam modo ac, si
dici fas est, nec sentiret poenam suam, sed ideo expertus in altero est, ut
quid sibi iure deberetur contemptor agnoscerct et dum poenam mortis sustinet,
ipsa exspectatione fortius torqueretur. Hoc autem praeuaricationis malum, quod
in posteros naturaliter primus homo transfuderat, quidam Pelagius non admittens
proprii nominis haeresim dedicauit, quam catholica fides a consortio sui mox
reppulisse probatur. Ab ipso itaque primo homine procedens humanum genus ac
multiplici numerositate succrescens erupit in lites, commouit bella, occupauit
terrenam miseriam quia[3]
felicitatem paradisi in primo patre perdiderat. Nec tamen ex his defuerunt quos
sibi conditor gratiae sequestraret eiusque placitis inseruirent; quos licet
meritum naturae damnaret, futuri tamen sacramenti et longe postmodum proferendi
faciendo participes perditam uoluit reparare naturam. Impletus est ergo mundus
humano genere atque ingressus est homo uias suas qui malitia propriae
contumaciae despexerat conditorem. Hinc uolens deus per iustum potius hominem
reparare genus humanum quam manere proteruum, poenalem multitudinem effusa
diluuii inundatione excepto Noe iusto homine cum suis liberis atque his quae
secum in arcam introduxerat interire permisit. Cur autem per arcae lignum
uoluerit iustos eripere, notum est diuinarum <pb n="62"/>scripturarum mentibus eruditis.
Et quasi prima quaedam mundi aetas diluuio ultore transacta est.
<sync
type="boethius-tracts" value="p50/">Reparatur itaque humanum genus
atque propriae naturae uitium, quod praeuaricationis primus auctor infuderat,
amplecti non destitit. Creuitque contumacia quam dudum diluuii unda puniuerat
et qui numerosam annorum seriem permissus fuerat uiuere, in breuitate anuorum
humana aetas addicta est. Maluitque deus non iam diluuio punire genus humanum,
sed eodem permanente eligere uiros per quorum seriem aliqua generatio
commearet, ex qua nobis filium proprium uestitum humano corpore mundi in fine
concederet. Quorum primus est Abraham, qui cum esset aetate confectus eiusque
uxor decrepita, in senectute sua repromissionis largitione habere filium
meruerunt. Hic uocatus est Isaac atque ipse genuit Jacob. Idem quoque duodecim
patriarchas non reputante deo in eorum numero quos more suo natura produxerat.
Hic ergo Jacob cum filiis ac domo sua transigendi causa Aegyptum uoluit
habitare atque illic per annorum seriem multitudo concrescens coeperunt
suspicioni esse Aegyptiacis imperiis eosque Pharao magna ponderum mole premi
decreucrat et grauibus oneribus affligebat. Tandem deus Aegyptii regis
dominationem despiciens diuiso mari rubro, quod numquam antea natura ulla
cognouerat, suum transduxit exercitum auctore Moyse et Aaron. Postea igitur
pro corum egressione altis Aegyptus plagis uastata est, <pb n="64"/>cum nollet dimittere populum.
Transmisso itaque ut dictum est mari rubro uenit per deserta eremi ad montem
qui uocatur Sinai, ibique uniuersorum conditor deus uolens sacramenti futuri
gratia populos erudire per Moysen data lege constituit, quemadmodum et
sacrificiorum ritus et populorum mores instruerentur. Et cum multis annis
multas quoque gentes per viam debellassent, uenerunt tandem ad fluuium qui
uocatur Iordanis duce iam Iesu Naue filio atque ad eorum transitum quemadmodum
aquae maris rubri ita quoque Iordanis fluenta siccata sunt; peruentumque est ad
eam ciuitatem quae nunc Hierosolyma uocatur. Atque dum ibi dei populus
moraretur, post iudices et prophetas reges instituti leguntur, quorum post
Saulem primatum Dauid de tribu Iuda legitur adeptus fuisse. Descendit itaque ab
eo per singulas successiones regium stemma perductumque est usque ad Herodis
tempora, qui primus ex gentilibus memoratis populis legitur imperasse. Sub quo
exstitit beata uirgo Maria quae de Dauidica stirpe prouenerat, quae humani
generis genuit conditorem. Hoc autem ideo quia multis infectus criminibus
mundus iacebat in morte, electa est una gens in qua dei mandata clarescerent,
ibique missi prophetae sunt et alii sancti uiri per quorum admonitionem ipse
certe populus a tumore peruicaciae reuocaretur. Illi uero eosdem occidentes in
suae nequitiae peruersitate manere uoluerunt.
<sync
type="boethius-tracts" value="p51/">Atque iam in ultimis temporibus
non prophetas neque alios sibi placitos sed ipsum unigenitum suum <pb n="66"/>deus per uirginem
nasci constituit, ut humana salus quae per primi hominis inoboedientiam
deperierat per hominem deum rursus repararetur et quia exstiterat mulier quae
causam mortis prima viro suaserat, esset haec secunda mulier quae nitae causam
humanis uisceribus apportaret. Nec uile uideatur quod dei filius ex uirgine
natus est, quoniam praeter naturae modum conceptus et editus est. Virgo itaque
de spiritu sancto incarnatum dei filium concepit, uirgo peperit, post eius editionem
uirgo permansit; atque hominis factus est idemque dei filius, ita ut in eo et
diuinae naturae radiaret splendor et humanae fragilitatis appareret assumptio.
Sed huic tam sanae atque ueracissimae fidei exstiterant multi qui diuersa
garrirent et praetor alios Nestorius et Eutyches repertores haereseos
exstiterunt, quorum unus hominem solum, alter deum solum putauit asserere nec
humanum corpus quod Christus induerat de humanae substantiae participatione
uenisse. Sed haec hactenus.
<sync type="boethius-tracts"
value="p52/">Creuit itaque secundum carnem Christus, baptizatus est,
ut qui baptizandi formam erat ceteris tributurus, ipse primus quod
docebat exciperet. Post baptismum uero elegit duodecim discipulos, quorum unus
traditor eius fuit. Et quia sanam doctrinam Iudaeorum populus non ferebat, eum
inlata manu crucis supplicio peremerunt. Occiditur ergo Christus, iacet tribus
diebus ac noctibus in sepulcro, resurgit a mortuis, sicut ante constitutionem
mundi ipse cum <pb
n="68"/>patre decreuerat, ascendit in caelos ubi, in eo quod dei filius est,
numquam defuisse cognoscitur, ut assumptum hominem, quem diabolus non
permiserat ad superna conscendere, secum dei filius caelesti habitationi
sustolleret. Dat ergo formam discipulis suis baptizandi, docendi salutaria,
efficientiam quoque miraculorum atque in uniuersum mundum ad uitam praecipit
introire, ut praedicatio salutaris non iam in una tantum gente sed orbi
terrarum praedicaretur. Et quoniam humanum genus naturae merito, quam ex primo
praeuaricatore contraxerat, aeternae poenae iaculis fuerat uulneratum nec
salutis suae erat idoneum, quod eam in parente perdiderat, medicinalia quaedam
tribuit sacramenta, ut agnosceret aliud sibi deberi per naturae meritum, aliud
per gratiae donum, ut natura nihil aliud nisi poenae summitteret, gratia uero,
quae nullis meritis attributa est, quia nec gratia diceretur si meritis
tribueretur, totum quod est salutis afferret.
<sync
type="boethius-tracts" value="p53/">Diffunditur ergo per mundum
caelestis illa doctrina, adunantur populi, instituuntur ecclesiae, fit unum
corpus quod mundi latitudinem occuparet, cuius caput Christus ascendit in
caelos, ut necessario caput suum membra sequerentur. Haec itaque doctrina et
praesentem uitam bonis informat operibus et post consummationem saeculi
resurrectura corpora nostra praeter corruptionem ad regna caelestia pollicetur,
ita ut qui hic bene ipso donante uixerit, esset in illa resurrectione
beatissimus, qui uero male, <pb n="70"/>miser post munus resurrectionis
adesset. Et hoc est principale religionis nostrae, ut credat non solum animas
non perire, sed ipsa quoque corpora, quae mortis aduentus resoluerat, in statum
pristinum futura de beatitudine reparari. Haec ergo ecclesia catholica per
orbem diffusa tribus modis probatur exsistere: quidquid in ea tenetur, aut
auctoritas est scripturarum aut traditio uniuersalis aut certe propria et
particularis instructio. Sed auctoritate tota constringitur, uniuersali
traditione maiorum nihilominus tota, priuatis uero constitutionibus et
propriis informationibus unaquaeque uel pro locorum uarietate uel prout cuique
bene uisum est subsistit et regitur. Sola ergo nunc est fidelium exspectatio
qua credimus afftuturum finem mundi, omnia corruptibilia transitura,
resurrecturos homines ad examen futuri iudicii, recepturos pro meritis singulos
et in perpetuum atque in aeternum debitis finibus permansuros; solumque[4]
est praemium beatitudinis contemplationem conditoris-tanta dumtaxat, quanta a
creatura ad creatorem fieri potest, - ut ex eis reparato angelico numero
superna illa ciuitas impleatur, ubi rex est uirginis filius eritque gaudium
sempiternum, delectatio, cibus, opus, laus perpetua creatoris.
<pb
n="72"/><sync type="boethius-tracts"
value="p54/"><div1 title="A TREATISE AGAINST EUTYCHES AND
NESTORIUS">ANICII MANLII SEVERINI BOETHII
V.C. ET INL. EXCONS. ORD. PATRICII
INCIPIT
LIBER
CONTRA
EVTYCHEN ET
NESTORIUM
DOMINO
SANCTO AC VENERABILI PATRI JOHANNI
DIACONO
BOETHIVS FILIVS
<sync
type="boethius-tracts" value="p55/">ANXIE te quidem diuque sustinui,
ut de ea quae in conuentu mota est quaestione loqueremur. Sed quoniam et tu
quominus uenires occupatione distractus es et ego in crastinum constitutis
negotiis implicabor, mando litteris quae coram loquenda seruaueram. <sync
type="boethius-tracts" value="p56/">Meministi enim, cum in concilio
legeretur epistola, recitatum Eutychianos ex duabus naturis Christum consistere
confiteri, in duabus negare: catholicos uero utrique dicto fidem praebere, nam
et ex duabus cum naturis consistere et in duabus apud uerae fidei sectatores
aequaliter credi. Cuius dicti nouitate percussus harum coniunc<pb n="74"/>tionum quae ex duabus naturis
uel in duabus consisterent differentias inquirebam, multum scilicet referre
ratus nec inerti neglegentia praetereundum, quod episcopus scriptor epistolae
tamquam ualde necessarium praeterire noluisset. Hic omnes apertam esse
differentiam nec quicquam in eo esse caliginis inconditum confusumque strepere
nec ullus in tanto tumultu qui leuiter attingeret quaestionem, nedum qui
expediret inuentus est.
<sync
type="boethius-tracts" value="p57/">Adsederam ego ab eo quem maxime
intueri cupiebam longius atque adeo, si situm sedentium recorderis, auersus
pluribusque oppositis, ne si aegerrime quidem cuperem, uultum nutumque eius
aspicere poteram ex quo mihi aliqua eius darentur signa iudicii. Atqui ego
quidem nihil ceteris amplius afferebam, immo uero aliquid etiam minus. Nam de
re proposita aeque nihil ceteris sentiebam; minus uero quam ceteri ipse
afferebam, falsae scilicet scientiae praesumptionem. Tuli aegerrime, fateor,
compressusque indoctorum grege conticui metuens ne iure uiderer insanus, si
sanus inter furiosos haberi contenderem. Meditabar igitur dehinc omnes animo
quaestiones nec deglutiebam quod aeceperam, sed frequentis consilii iteratione
ruminabam. Tandem igitur patuere pulsanti animo fores et ueritas inuenta
quaerenti omnes nebulas Eutychiani reclusit erroris. Vnde mihi maxime subiit
admirari, quaenam haec indoctorum hominum esset audacia qui inscientiae uitium
praesumptionis atque inpudentiae nube conentur obducere, cum non <pb n="76"/>modo saepe id quod proponatur
ignorent, uerum in huiusmodi contentionibus ne id quidem quod ipsi loquantur
intellegant, quasi non deterior fiat inscientiae causa, dum tegitur.
<sync
type="boethius-tracts" value="p58/">Sed ab iliis ad te transeo, cui
hoc quantulumcumque est examinandum prius perpendendumque transmitto. Quod si
recte se habere pronuntiaueris, peto ut mei nominis hoc quoque inseras chartis;
sin uero uel minuendum aliquid uel addendum uel aliqua mutatione uariandum
est, id quoque postulo remitti, meis exemplaribus ita ut a te reuertitur
transcribendum. Quae ubi ad calcem ducta constiterint, tum demum eius cuius
soleo iudicio censenda transmittam. Sed quoniam semel res a conlocutione
transfertur ad stilum, prius extremi sibique contrarii Nestorii atque Eutychis
summoueantur errores; post uero adiuuante deo, Christianae medietatem fidei
temperabo. Quoniam uero in tota quaestione contrariarum sibimet a³r™sewn de personis dubitatur atque
naturis, haec primitus definienda sunt et propriis differentiis segreganda.
I.
<sync
type="boethius-tracts" value="p59/">Natura igitur aut de solis
corporibus dici potest aut de solis substantiis, id est corporeis atque incorporeis,
aut de omnibus rebus quae quocumque modo esse dicuntur. Cum igitur tribus modis
natura dici possit, tribus modis sine dubio definienda est. Nam si de omnibus
rebus naturam dici placet, talis definitio <pb n="78"/>dabitur quae res omnes quae sunt
possit includere. Erit ergo huiusmodi: "natura est earum rerum quae, eum
sint, quoquo modo intellectu capi possunt." In hac igitur definitione et
accidentia et substantiae definiuntur; haec enim omnia intellectu capi possunt.
Additum uero est "quoquo modo," quoniam deus et materia integro
perfectoque intellectu intellegi non possunt, sed aliquo tamen modo ceterarum
rerum priuatione capiuntur. Idcirco uero adiunximus "quae cum sint,"
quoniam etiam ipsum nihil significat aliquid sed non naturam. Neque enim quod
sit aliquid sed potius non esse significat; omnis uero natura est. Et si de
omnibus quidem rebus naturam dici placet, haec sit naturae definitio quam
superius proposuimus. <sync
type="boethius-tracts" value="p60/">Sin uero de solis substantiis
natura dicitur, quoniam substantiae omnes aut corporeae sunt aut incorporeae,
dabimus definitionem naturae substantias significanti huiusmodi: "natura
est uel quod facere uel quod pati possit." "Pati" quidem ac
"facere," at omnia corporea atque corporeorum anima; haec enim in
corpore et a corpore et facit et patitur. "Facere" uero tantum ut
deus ceteraque diuina. Habes igitur definitionem eius quoque significationis
naturae quae tantum substantiis applicatur. <sync type="boethius-tracts"
value="p61/">Qua in re substantiae quoque est reddita definitio. Nam
si nomen naturae substantiam monstrat, eum naturam descripsimus substantiae
quoque est assignata descriptio. Quod si naturae nomen relictis incorporeis
substantiis ad corporales usque contrahitur, ut corporeae tantum substantiae
naturam habere uideantur, sicut Aristoteles <pb n="80"/>ceterique et eiusmodi et
multimodae philosophiae sectatores putant, definiemus eam, ut hi etiam qui
naturam non nisi in corporibus esse posuerunt. Est autem eius definitio hoc
modo: "natura est motus principium per se non per accidens." Quod
"motus principium" dixi hoc est, quoniam corpus omne habet proprium
motum, ut ignis sursum, terra deorsum. Item quod "per se principium
motus" naturam esse proposui et non "per accidens," tale est,
quoniam lectum quoque ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per
accidens fertur. Idcirco enim quia lignum est, quod est terra, pondere et
grauitate deducitur. Non enim quia lectus est, deorsum cadit, sed quia terra
est, id est quia terrae contigit, ut lectus esset; unde fit ut lignum
naturaliter esse dicamus, lectum uero artificialiter. <sync type="boethius-tracts"
value="p62/">Est etiam alia significatio naturae per quam dicimus
diuersam esse naturam auri atque argenti in hoc proprietatem rerum monstrare
cupientes, quae significatio naturae definietur hoc modo: "natura est unam
quamque rem informans specifica dfferentia." Cum igitur tot modis uel
dicatur uel definiatur natura, tam catholici quam Nestorius secundum ultimam
definitionem duas in Christo naturas esse constituunt; neque enim easdem in
deum atque hominem differentias conuenire.
II.
<sync
type="boethius-tracts" value="p63/">Sed de persona maxime dubitari
potest, quaenam ei definitio possit aptari. Si enim omnis habet natura <pb n="82"/>personam, indissolubilis nodus
est, quaenam inter naturam personamque possit esse discretio; aut si non
aequatur persona naturae, sed infra terminum spatiumque naturae persona
subsistit, difficile dictu est ad quas usque naturas persona perueniat, id est
quas naturas conueniat habere personam, quas a personae uocabulo segregari. Nam
illud quidem manifestum est personae subiectam esse naturam nec praeter naturam
personam posse praedicari. <sync type="boethius-tracts"
value="p64/">Vestiganda sunt igitur haec inquirentibus hoc modo.
<sync
type="boethius-tracts" value="p65/">Quoniam praeter naturam non
potest esse persona quoniamque naturae aliae sunt substantiae, aliae accidentes
et uidemus personam in accidentibus non posse constitui (quis enim dicat ullam
albedinis uel nigredinis uel magnitudinis esse personam?), relinquitur ergo ut
personam in substantiis dici conueniat. Sed substantiarum aliae sunt corporeae,
aliae incorporeae. Corporearum uero aliae sunt uiuentes, aliae minime;
uiuentium aliae sunt sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae rationales,
aliae inrationales. Item incorporearum aliae sunt rationales, aliae minime, ut
pecudum uitae; rationalium uero alia est inmutabilis atque inpassibilis per
naturam ut deus, alia per creationem mutabilis atque passibilis, nisi
inpassibilis gratia substantiae ad inpassibilitatis firmitudinem permutetur ut
angelorum atque animae. <sync
type="boethius-tracts" value="p66/">Ex quibus omnibus neque in non
uiuentibus corporibus personam posse dici manifestum est (nullus enim lapidis
ullam dicit esse personam), neque rursus eorum uiuentium quae sensu carent
(neque enim ulla persona est <pb n="84"/>arboris), nec uero eius quae
intellectu ac ratione deseritur (nulla est enim persona equi uel bouis
ceterorumque animalium quae muta ac sine ratione uitam solis sensibus degunt),
at hominis dicimus esse personam, dicimus dei, dicimus angeli. Rursus
substantiarum aliae sunt uniuersales, aliae particulares. Vniuersales sunt quae
de singulis praedicantur ut homo, animal, lapis, lignum ceteraque huiusmodi
quae uel genera uel species sunt; nam et homo de singulis hominibus et animal
de singulis animalibus lapisque ac lignum de singulis lapidibus ac lignis
dicuntur. Particularia uero sunt quae de aliis minime praedicantur ut Cicero,
Plato, lapis hic unde haec Achillis statua facta est, lignum hoc unde haec
mensa composita est. Sed in his omnibus nusquam in uniuersalibus persona dici
potest, sed in singularibus tantum atque in indiuiduis; animalis enim uel generalis
hominis nulla persona est, sed uel Ciceronis uel Platonis uel singulorum
indiuiduorum personae singulae nuncupantur.
III.
<sync
type="boethius-tracts" value="p67/">Quocirca si persona in solis substantiis
est atque in his rationabilibus substantiaque omnis natura est nec in
uniuersalibus sed in indiuiduis constat, reperta personae est definitio:
"naturae rationabilis indiuidua substantia.’’ Sed uos hac definitione eam
quam Graeci Ãpéstasin dicunt terminauimus. Nomen enim
personae uidetur aliunde traductum, ex his scilicet personis quae in comoediis
tragoediisque <pb
n="86"/>eos quorum interest homines repraesentabant. Persona
uero dicta est a personando circumflexa paenultima. Quod si acuatur antepaenultima,
apertissime a sono dicta uidebitur; idcirco autem a sono, quia concauitate ipsa
maior necesse est uoluatur sonus. Graeci quoque has personas prìswpa uocant ab eo quod ponantur in
facie atque ante oculos obtegant uultum: par
toÂ
prèv
toÁv
úpav
t°qetqai. Sed quoniamn
personis inductis histriones indiuiduos homines quorum intererat in tragoedia
uel in comoedia ut dictum est repraesentabant, id est Hecubam uel Medeam uel
Simonem uel Chremetem, idcirco ceteros quoque homines, quorum certa pro sui
forma esset agnitio, et Latini personam et Graeci prìswpa nuncupauerunt. Longe uero illi
signatius naturae rationabilis indiuiduam subsistentiam Ãpçstasewv nomine uocauerunt, nos uero per
inopiam significantium uocum translaticiam retinuimus nuncupationem, eam quam
illi Ãpçstasin dicunt personam uocantes; sed
peritior Graecia sermonum Ãpçstasin uocat indiuiduam subsistentiam.
Atque, uti Graeca utar oratione in rebus quae a Graecis agitata Latina
interpretatione translata sunt: a³
oÇs°ai
n
mšn
to²v
kuqçlou
eºnai
dÀnantai
n
dš
to²v
‡tçmoiv
ka±
kat
m™rov
mçnoiv
Ãf°stantai, id est: essentiae in
uniuersalibus quidem esse possunt, in solis uero indiuiduis et particularibus substant.
Intellectus enim uniuersalium rerum ex particularibus sumptus est. Quocirca cum
ipsae subsistentiae in uniuersalibus quidem sint, in particularibus uero
capiant substantiam, iure subsistentias particulariter substantes Ãpést€seiv appellauerunt. Neque <pb n="88"/>enim pensius subtiliusque
intuenti idem uidebitur esse subsistentia quod substantia.
<sync
type="boethius-tracts" value="p68/">Nam quod Graeci oÇs°wsin
uel oÇsiòsqai dicunt, id nos subsistentiam
uel subsistere appellamus; quod uero illi Ãpçstasin uel Ãf°stasqai, id nos substantiam uel
substare interpretamur. Subsistit enim quod ipsum accidentibus, ut possit esse,
non indiget. Substat autem id quod aliis accidentibus subiectum quoddam, ut
esse ualeant, subministrat sub illis enim stat, dum subiectum est accidentibus.
Itaque genera uel species subsistunt tantum; unique enim accidentia generibus
speciebusque contingunt. Indiuidua uero non modo subsistunt uerum etiam
substant, nam neque ipsa indigent accidentibus ut sint; informata enim sunt iam
propriis et specificis differentiis et accidentibus ut esse possint ministrant,
dum sunt scilicet subiecta. Quocirca eºnai atque oÇsiòsqai esse atque subsistere, Ãf°stasqai uero substare intellegitur.
Neque enim uerborum inops Graecia est, ut Marcus Tullius alludit sed essentiam,
subsistentiam, substantium, personam totidem nominibus reddit, essentiam quidem
oÇs°an, subsistentiam uero oÇs°wsin, substantiam Ãpçstasin, personam prìswpon appellans. Ideo autem Ãpost€seiv Graeci indiuiduas substantias uocauerunt,
quoniam ceteris subsunt et quibusdam quasi accidentibus subpositae
subiectaeque sunt; atque idcirco nos quoque eas substantias nuncupamus quasi
subpositas, quas illi[5]
Ãpost€seiv, cumque etiam prçswp€ nuncupent easdem substantias,
possumus nos quoque nuncupare personas. Idem est igitur oÇs°an esse quod essentiam, idem oÇs°wsin quod subsistentiam, idem Ãpçstasin quod substantiam, idem prìswpon quod personam. Quare autem de
inrationabilibus animalibus Graecus Ãpìstasin non dicat, sicut nos de eisdem
nomen sub<pb
n="90"/>stantiae praedicamus, haec ratio est, quoniam nomen hoc melioribus
applicatum est, ut aliqua id quod est excellentius, tametsi non descriptione
naturae secundum id quod Ãf°stasqai atque substare est, at certe Ãpçstasewv uel substantiae uocabulis
discerneretur.
<sync
type="boethius-tracts" value="p69/">Est igitur et hominis quidem
essentia, id est oÇs°a, et subsistentia, id est oÇs°wsiv, et Ãpçstasiv, id est substantia, et prìswpon, id est persona; oÇs°a quidem atque essentia quoniam
est, oÇs°wsiv uero atque subsistentia quoniam
in nullo subiecto est, Ãpçstasiv uero atque substantia, quoniam
subest ceteris quae subsistentiae non sunt, id est oÇs°wseiv; est prìswpon atque persona, quoniam est rationabile
indiuiduum. Deus quoque et oÇs°a est et essentia, est enim et
maxine ipse est a quo omnium esse proficiscitur. Est oÇs°wsiv, id est subsistentia (subsistit
enim nullo indigens), et Ãf°stasqai; substat enim. Vnde etiam
dicimus unam esse oÇs°an uel oÇs°wsin, id est essentiam uel
subsistentiam deitatis, sed tres Ãpçstaseiv, id est tres substantias. Et
quidem secundum hunc modum dixere unam trinitatis essentiam, tres substantias
tresque personas. Nisi enim tres in deo substantias ecclesiasticus loquendi
usus excluderet, uideretur idcirco de deo dici substantia, non quod ipse
ceteris rebus quasi subiectum supponeretur, sed quod idem omnibus uti praeesset
ita etiam quasi principium subesset rebus, dum eis omnibus oÇsiòsqai uel subsistere subministrat.
IV.
<sync
type="boethius-tracts" value="p70/">Sed haec omnia idcirco sint
dicta, ut differentiam <pb
n="92"/>naturae atque personae id est oÇs°av atque Ãpost€sewv monstraremus. Quo uero nomine unumquodque
oporteat appellari, ecclesiasticae sit locutionis arbitrium. Hoc interim
constet quod inter naturam personamque differre praediximus, quoniam natura est
cuiuslibet substantiae specificata proprietas, persona uero rationabilis
naturae indiuidua substantia. Hanc in Christo Nestorius duplicem esse
constituit eo scilicet traductus errore, quod putauerit in omnibus naturis dici
posse personam. Hoc enim praesumpto, quoniam in Christo duplicem naturam esse
censebat, duplicem quoque personam esse confessus est. Qua in re eum falsum
esse cum definitio superius dicta conuincat, tum haec argumentatio euidenter
eius declarabit errorem. Si enim non est Christi una persona duasque
naturas esse manifestum est, hominis scilicet atque dei (nec tam erit insipiens
quisquam, utqui utramque earum a ratione seiungat), sequitur ut duae uideantur
esse personae; est enim persona ut dictum est naturae rationabilis indiuidua
substantia.
<sync
type="boethius-tracts" value="p71/">Quae est igitur facta hominis
deique coniunctio? Num ita quasi cum duo corpora sibimet apponuntur, ut tantum
locis iuncta sint et nihil in alterum ex alterius qualitate perueniat? Quem
coniunctionis Graeci modum kat par€qesin vocant. Sed si ita humanitas
diuinitati coniuncta est, nihil horum ex utrisque confectum est ac per hoc
nihil est Christus. Nomen quippe ipsum unum quiddam significat singularitate
uocabuli. At si duabus personis manentibus ea coniunctio qualem superius
diximus facta est naturarum, unum ex duobus effici nihil potuit; <pb n="94"/>omnino enim ex
duabus personis nihil umquam fieri potest. Nihil igitur unum secundum
Nestorium Christus est ac per hoc omnino nihil. Quod enim non est unum, nec
esse omnino potest; esse enim atque unum conuertitur et quodcumque unum est
est. Etiam ea quae ex pluribus coniunguntur ut aceruus, chorus, unum
tamen sunt. Sed esse Christum manifeste ac ueraciter confitemur; unum igitur
esse dicimus Christum. Quod si ita est, unam quoque Christi sine dubitatione
personam esse necesse est. Nam si duae personae essent, unus esse non posset;
duos uero esse dicere Christos nihil est aliud nisi praecipitatae mentis
insania. Cur enim omnino duos audeat Christos uocare, unum hominem alium deum?
Vel cur eum qui deus est Christum uocat, si eum quoque qui homo est Christum
est appellaturus, cum nihil simile, nihil habeant ex copulatione coniunctum?
Cur simili nomine diuersissimis abutatur naturis, cum, si Christum definire
cogitur, utrisque ut ipse dicit Christis non possit unam definitionis adhibere
substantiam? Si enim dei atque hominis diuersa substantia est unumque in
utrisque Christi nomen nec diuersarum coniunctio substantiarum unam creditur
fecisse personam, aequiuocum nomen est Christi et nulla potest definitione
concludi. Quibus autem umquam scripturis nomen Christi geminatur? Quid uero
noui per aduentum saluatoris effectum est? Nam catholicis et fidei ueritas et
raritas miraculi constat. Quam enim magnum est quamque nouum, quam quod semel
nec ullo alio saeculo possit euenire, ut eius qui solus est deus natura cum
humana quae ab eo erat diuer<pb n="96"/>sissima conueniret atque ita ex
distantibus naturis una fieret copulatione persona! Secundum Nestorii uero
sententiam quid contingit noui? "Seruant," inquit, "proprias
humanitas diuinitasque personas." Quando enim non fuit diuinitatis propria
humanatatisque persona? Quando uero non erit? Vel quid amplius in Iesu
generatione contingit quam in cuiuslibet alterius, si discretis utrisque
personis discretae etiam fuere naturae? Ita enim personis manentibus illic
nulla naturarum potuit esse coniunctio, ut in quolibet homine, cuius cum
propria persona subsistat, nulla est ei excellentissimae substantiae coniuncta
diuinitas. Sed fortasse Iesum, id est personam hominis, idcirco Christum uocet,
quoniam per eam mira quaedam sit operata diuinitas. Esto. Deum uero ipsum
Christi appellatione cur uocet? Cur uero non elementa quoque ipsa simili audeat
appellare uocabulo per quae deus mira quaedam cotidianis motibus operatur? An
quia inrationabiles substantiae non possunt habere personam qua[6]
Christi uocabulum excipere possint[7]?
Nonne in sanctis hominibus ac pietate conspicuis apertus diuinitatis actus
agnoscitur? Nihil enim intererit, cur non sanctos quoque uiros eadem
appellatione dignetur, si in adsumptione humanitatis non est una ex
coniunctione persona. Sed dicat forsitan, "Illos quoque Christos
uocari fateor, sed ad imaginem ueri Christi." Quod si nulla ex homine
atque deo una persona coniuncta est, omnes ita ueros Christos arbitrabimur ut
hunc qui ex uirgine genitus creditur. Nulla quippe in hoc adunata persona est
ex dei atque hominis copulatione sicut nec in eis, qui dei spiritu <pb n="98"/>de uenturo Christo praedicebant,
propter quod etiam ipsi quoque appellati sunt Christi. Iam uero sequitur, ut
personis manentibus nullo modo a diuinitate humanitas credatur adsumpta. Omnino
enim disiuncta sunt quae aeque personis naturisque separantur, prorsus inquam
disiuncta sunt nec magis inter se homines bonesque disiuncti quam diuinitas in
Christo humanitasque discreta est, si mansere personae. Homines quippe ac
boues una animalis communitate iunguntur; est enim illis secundum genus
communis substantia eademque in uniuersalitatis collectione natura. Deo uero
atque homini quid non erit diuersa ratione disiunctum, si sub diuersitate naturae
personarum quoque credatur mansisse discretio? Non est igitur saluatum genus
humanum, nulla in nos salus Christi generatione processit, tot prophetarum
scripturae populum inlusere credentem, omnis ueteris testamenti spernatur
auctoritas per quam salus mundo Christi generatione promittitur. Non autem
prouenisse manifestum est, si eadem in persona est quae in natura diuersitas.
Eundem quippe saluum fecit quem creditur adsumpsisse; nulla uero intellegi
adsumptio potest, si manet aeque naturae personaeque discretio. Igitur qui
adsumi manente persona non potuit, iure non uidebitur per Christi generationem
potuisse saluari. Non est igitur per generationem Christi hominum saluata
natura,-quod credi nefas est.
<sync
type="boethius-tracts" value="p72/">Sed quamquam permulta sint quae
hunc sensum inpugnare ualeant atque perfringere, de argumentorum copia tamen
haec interim libasse sufficiat.
<pb n="100"/>V.
<sync type="boethius-tracts" value="p73/">Transeundum quippe est ad Eutychen qui cum a ueterum orbitis esset euagatus, in contrarium cucurrit errorem asserens tantum abesse, ut in Christo gemina persona credatur, ut ne naturam quidem in eo duplicem oporteat confiteri; ita quippe esse adsumptum hominem, ut ea sit adunatio facta cum deo, ut natura humana non manserit. Huius error ex eodem quo Nestorii fonte prolabitur. Nam sicut Nestorius arbitratur non posse esse naturam duplicem quin persona fieret duplex, atque ideo, cum in Christo naturam duplicem confiteretur, duplicem credidit esse personam, ita quoque Eutyches non putauit naturam duplicem esse sine duplicatione personae et cum non confiteretur duplicem esse personam, arbitratus est consequens, ut una uideretur esse natura. Itaque Nestorius recte tenens duplicem in Christo esse naturam sacrilege confitetur duas esse personas; Eutyches uero recte credens unam esse personam impie credit unam quoque esse naturam. Qui conuictus euidentia rerum, quandoquidem manifestum est aliam naturam esse hominis aliam dei, ait duas se confiteri in Christo naturas ante adunationem, unam uero post adunationem. Quae sententia non aperte quod uult eloquitur. Vt tamem eius dementiam perscrutemur, adunatio haec aut tempore generationis facta est aut tempore resurrectionis. Sed si tempore generationis facta est, uidetur putare et ante generationem fuisse humanam carnem non a Maria sumptam sed aliquo <pb n="102"/>modo alio praeparatam, Mariam uero uirginem appositam ex qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset, illam uero carnem quae antea fuerit esse et diuisam atque a diuinitatis substantia separatam; cum ex uirgine natus est, adunatum esse deo, ut una uideretur facta esse natura. Vel si haec eius sententia non est, illa esse poterit dicentis duas ante adunationem, unam post adunationem, si adunatio generatione perfecta est, ut corpus quidem a Maria sumpserit, sed, antequam sumeret, diuersam deitatis humanitatisque fuisse naturam; sumptam uero unam factam atque in diuinitatis cessisse substantiam. Quod si hanc adunationem non putat generatione sed resurrectione factam, rursus id duobus fieri arbitrabitur modis; aut enim genito Christo et non adsumente de Maria corpus aut adsumente ab eadem carnem, atque dum resurgeret quidem, duas fuisse naturas, post resurrectionem unam factam. De quibus illud disiunctum nascitur, quod interrogabimus hoc modo: natus ex Maria Christus aut ab ea carnem humanam traxit aut minime. Si non confitetur ex ea traxisse, dicat quo homine indutus aduenerit, utrumne eo qui deciderat praeuaricatione peccati an alio? Si eo de cuius semine ductus est homo, quem uestita diuinitas est? Nam si ex semine Abrahae atque Dauid et postremo Mariae non fuit caro illa qua natus est, ostendat ex cuius hominis sit carne deriuatus, quoniam post primum hominem caro omnis humana ex humana carne deducitur. Sed si quem dixerit hominem a quo <pb n="104"/>generatio sumpta sit saluatoris praeter Mariam uirginem, et ipse errore confundetur et adscribere mendacii notam summae diuinitati inlusus ipse uidebitur, quando quae Abrahae atque Dauid promittitur in sanctis diuinationibus, ut ex eorum semine toti mundo salus oriatur, aliis distribuit, cum praesertim, si humana caro sumpta est, non ab alio sumi potuerit nisi unde etiam procreabatur. Si igitur a Maria non est sumptum corpus humanum sed a quolibet alio, per Mariam tamen est procreatum quod fuerat praeuaricatione corruptum, superius dicto repellitur argumento. Quod si non eo homine Christus indutus est qui pro peccati poena sustinuerat mortem, illud eueniet ex nullius hominis semine talem potuisse nasci qui fuerit sine originalis poena peccati. Ex nullo igitur talis sumpta est caro; unde fit ut nouiter uideatur esse formata. Sed haec aut ita hominum uisa est oculis, ut humanum putaretur corpus quod reuera non esset humanum, quippe quod nulli originali subiaceret poenae, aut noua quaedam uera nec poenae peccati subiacens originalis ad tempus hominis natura formata est? Si uerum hominis corpus non fuit, aperte arguitur mentita diuinitas, quae ostenderet hominibus corpus, quod eum uerum non esset, tum fallerentur ii qui uerum esse ambitrarentur. At si noua ueraque non ex homine sumpta caro formata est, quo tanta tragoedia generationis? Vbi ambitus passionis? Ego quippe ne in homine quidem non stulte fieri puto quod inutiliter factum <pb n="106"/>est. Ad quam uero utilitatem facta probabitur tanta humilitas diuinitatis, si homo qui periit generatione ac passione Christi saluatus non est, quoniam negatur adsumptus? Rursus igitur sicut ab eodem Nestorii fonte Eutychis error principium sumpsit, ita ad eundem finem relabitur, ut secundum Eutychen quoque non sit saluatum genus humanum, quoniam non is qui aeger esset et saluatione curaque egeret, adsumptus est. Traxisse autem hanc sententiam uidetur, si tamen huius erroris fuit ut crederet non fuisse corpus Christi uere ex homine sed extra atque adeo in caelo formatum, quoniam cum eo in caelum creditur ascendisse. Quod exemplum continet tale: "non ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit."
VI.
<sync
type="boethius-tracts" value="p74/">Sed satis de ea parte dictum
uidetur, si corpus quod Christus excepit ex Maria non credatur adsumptum. Si
uero adsumptum est ex Maria neque permansit perfecta humana diuinaque natura,
id tribus effici potuit modis: aut enim diuinitas in humanitatem translata est
aut humanitas in diuinitatem aut utraeque in se ita temperatae sunt atque
commixtae, ut neutra substantia propriam formam teneret. Sed si diuinitas in
humanitatem translata est, factum est, quod credi nefas est, ut humanitate
inmtutabili substantia permanente diuinitas uerteretur et quod passibile atque
mutabile naturaliter exsisteret, id inmutabile permaneret, quod uero
inmutabile atque inpassibile <pb n="108"/>naturaliter creditur, id in rem
mutabilem uerteretur. Hoc igitur fieri nulla ratione contingit. Sed humana
forsitan natura in deitatem uideatur esse conuersa. Hoc uero qui fieri potest,
si diuinitas in generatione Christi et humanam animam suscepit et corpus? Non
enim omnis res in rem omnem uerti ac transmutari potest. Nam cum substantiarum
aliae sint corporeae, aliae incorporeae, neque corporea in incorpoream neque
incorporea in eam quae corpus est mutari potest, nec uero incorporea in se
inuicem formas proprias mutant; sola enim mutari transformarique in se possunt
quae habent unius materiae commune subiectum, nec haec omnia, sed ea quae in se
et facere et pati possunt. Id uero probatur hoc modo: neque enim potest aes in
lapidem permutari nec uero idem aes in herbam nec quodlibet aliud corpus in
quodlibet aliud transfigurari potest, nisi et eadem sit materia rerum in se
transeuntium et a se et facere et pati possint, ut, cum uinum atque aqua
miscentur, utraque sunt talia quae actum sibi passionemque communicent. Potest
enim aquae qualitas a uini qualitate aliquid pati; potest item uini ab aquae
qualitate aliquid pati. Atque idcirco si multum quidem fuerit aquae, uini uero
paululum, non dicuntur inmixta, sed alterum alterius qualitate corrumpitur. Si
quis enim uinum fundat in mare, non mixtum est mari uinum sed in mare corruptum,
idcirco quoniam qualitas aquae multitudine sui corporis nihil passa est a
qualitate uini, sed potius in se ipsam uini qualitatem propria multitudine
commutauit. Si uero sint mediocres sibique aequales uel paulo inaequales
naturae quae a se <pb
n="110"/>facere et pati possunt, illae miscentur et mediocribus inter se
qualitatibus temperantur. Atque haec quidem in corporibus neque his omnibus,
sed tantum quae a se, ut dictum est, et facere et pati possunt communi atque
eadem materia subiecta. Omne enim corpus quod in generatione et
corruptione subsistit communem uidetur habere materiam, sed non omne ab omni
uel in omni uel facere aliquid uel pati potest. Corpora uero in incorpora nulla
ratione poterunt permutari, quoniam nulla communi materia subiecta participant
quae susceptis qualitatibus in alterutram permutetur. Omnis enim natura
incorporeae substantiae nullo materiae nititur fundamento; nullum uero corpus
est cui non sit materia subiecta. Quod cum ita sit cumque ne ea quidem
quae communem materiam naturaliter habent in se transeant, nisi illis adsit
potestas in se et a se faciendi ac patiendi, multo magis in se non
permutabuntur quibus non modo communis materia non est, sed cum alia res
materiae fundamento nititur ut corpus, alia omnino materiae subiecto non egeat
ut incorporeum.
<sync type="boethius-tracts" value="p75/">Non igitur fieri potest, ut corpus in incorporalem speciem permutetur, nec uero fieri potest, ut incorparalia in sese commixtione aliqua permutentur. Quorum enim communis nulla materia est, nec in se uerti ac permutari queunt. Nulla autem est incorporalibus miteria rebus; non poterunt igitur in se inuicem permutari. Sed anima et deus incorporeae substantiae recte creduntur; non est igitur humana anima in diuinitatem a qua adsumpta est permutata. <pb n="112"/>Quod si neque corpus neque anima in diuinitatem potuit uerti, nullo modo fieri potuit, ut humanitas conuerteretur in deum. Multo minus uero credi potest, ut utraque in sese confunderentur, quoniam neque incorporalitas transire ad corpus potest neque rursus e conuerso corpus ad incorporalitatem, quando quidem nulla his materia subiecta communis est quae alterutris substantiarum qualitatibus permutetur.
<sync
type="boethius-tracts" value="p76/">At hi ita aiunt ex duabus quidem
naturis Christum consistere, in duabus uero minime, hoc scilicet intendentes,
quoniam quod ex duabus consistit ita unum fieri potest, ut illa ex quibus
dicitur constare non maneant; ueluti cum mel aquae confunditur neutrum manet,
sed alterum alterius copulatione corruptum quiddam tertium fecit, ita illud
quidem quod ex melle atque aqua tertium fit constare ex utrisque dicitur, in
utrisque uero negatur. Non enim poterit in utrisque constare, quando utrorumque
natura non permanet. Ex utrisque enim constare potest, licet ea ex quibus
coniungitur alterutra qualitate corrupta sint; in utrisque uero huiusmodi
constare non poterit, quoniam ea quae in se transfusa sunt non manent ac non
sunt utraque in quibus constare uideatur, cum ex utrisque constet in se inuicem
qualitatum mutatione transfusis.
<sync
type="boethius-tracts" value="p77/">Catholici uero utrumque
rationabiliter confitentur, nam et ex utrisque naturis Christum et in utrisque
consistere. Sed id qua ratione dicatur, paulo posterius explicabo. Nunc illud
est manifestum conuictam esse Eutychis sententiam eo nomine, quod cum tribus <pb n="114"/>modis fieri possit, ut ex duabus
naturis una subsistat, ut aut diuinitas in humanitatem translata sit aut
humanitas in diuinitatem aut utraque permixta sint, nullum horum modum fieri
potuisse superius dicta argumentatione declaratur.
VII.
<sync
type="boethius-tracts" value="p78/">Restat ut, quemadmodum catholica
fides dicat, et in utrisque naturis Christum et ex utrisque consistere
doceamus.
<sync
type="boethius-tracts" value="p79/">Ex utrisque naturis aliquid
consistere duo significat: unum quidem, cum ita dicimus aliquid ex duabus
naturis iungi sicut ex melle atque aqua, id autem est ut ex quolibet modo
confusis, uel si una ueratur in alteram uel si utraeque in se inuicem
misceantur, nullo modo tamen utraeque permaneant; secundum hunc modum Eutyches
ait ex utrisque naturis Christum consistere.
<sync
type="boethius-tracts" value="p80/">Alter uero modus est ex utrisque
consistendi quod ita ex duabus iunctum est, ut illa tamen ex quibus iunctum
esse dicitur maneant nec in alterutra uertantur, ut cum dicimus coronam ex auro
gemmisque compositam. Hic neque aurum in gemmas translatum est neque in aurum
gemma conuersa, sed utraque permanent nec formam propriam derelinquunt. <sync
type="boethius-tracts" value="p81/">Talia ergo ex aliquibus
constantia et in his constare dicimus ex quibus consistere praedicantur. Tunc
enim possumus dicere coronam gemmis auroque consistere; sunt enim gemmae atque
aurum in quibus corona <pb
n="116"/>consistat. Nam in priore modo non est mel atque
aqua in quibus illud quod ex utrisque iungitur constet. <sync
type="boethius-tracts" value="p82/">Cum igitur utrasque manere
naturas in Christo fides catholica confiteatur perfectasque easdem persistere
nec alteram in alteram transmutari, iure dicit et in utrisque naturis Christum
et ex utrisque consistere: in utrisque quidem, quia manent utraeque, ex utrisque
uero, quia utrarumque adunatione manentium una persona fit Christi. <sync
type="boethius-tracts" value="p83/">Non autem secundum eam
significationem ex utrisque naturis Christum iunctum esse fides catholica
tenet, secundum quam Eutyches pronuntiat. Nam ille talem significationem
coniunctionis ex utraque natura sumit, ut non confiteatur in utrisque consistere,
neque enim utrasque manere; catholicus uero eam significationem ex utrisque consistendi
sumit quae illi sit proxima eamque conseruet quae in utrisque consistere
confitetur.
<sync
type="boethius-tracts" value="p84/">Aequiuocum igitur est "ex utrisque
consistere" ac potius amphibolum et gemina significatione diuersa
designans: una quidem significatione non manere substantias ex quibus illud
quod copulatum est dicatur esse coniunctum, alio modo significans ita ex
utrisque coniunctum, ut utraque permaneant.
<sync type="boethius-tracts" value="p85/">Hoc igitur expedito aequiuocationis atque ambiguitatis nodo nihil est ultra quod possit opponi, quin id sit quod firma ueraque fides catholica continet; eundem Christum hominem esse perfectum, eundem deum eundemque qui homo sit perfectus atque deus unum esse deum ac dei filium, nec quaternitatem trinitati adstrui, dum homo additur supra perfectum deum, sed unam eandemque personam numerum trinitatis <pb n="118"/>explere, ut cum humanitas passa sit, deus tamen passus esse dicatur, non quo ipsa deitas humanitas facta sit, sed quod a deitate fuerit adsumpta. Item qui homo est, dei filius appellatur non substantia diuinitatis sed humanitatis, quae tamen diuinitati naturali unitate coniuncta est. Et cum haec ita intellegentia discernantur permisceanturque, tamen unus idemque et homo sit perfectus et deus: deus quidem, quod ipse sit ex patris substantia genitus, homo uero, quod ex Maria sit uirgine procreatus. Itemque qui homo, deus eo quod a deo fuerit adsumptus, et qui deus, homo, quoniam uestitus homine sit. Cumque in eadem persona aliud sit diuinitas quae suscepit, aliud quam suscepit humanitas, idem tamen deus atque homo est. Nam si hominem intellegas, idem homo est atque deus, quoniam homo ex natura, deus adsumptione. Si uero deum intellegas, idem deus est atque homo, quoniam natura deus est, homo adsumptione. Fitque in eo gemina natura geminaque substantia, quoniam homo - deus unaque persona, quoniam idem homo atque deus. Mediaque est haec inter duas haereses uia sicut uirtutes quoque medium tenent. Omnis enim uirtus in medio rerum decore locata consistit. Siquid enim uel ultra uel infra quam oportuerit fiat, a uirtute disceditur. Medietatem igitur uirtus tenet.
<sync
type="boethius-tracts" value="p86/">Quocirca si quattuor haec neque
ultra neque infra esse possunt, ut in Christo aut duae naturae sint duaeque
personae ut Nestorius ait, aut una persona unaque natura ut Eutyches ait, aut
duae naturae sed <pb
n="120"/>una persona ut catholica fides credit, aut una natura duaeque personae,[8]
cumque duas quidem naturas duasque personas in ea quae contra Nestorium dicta
est responsione conuicerimus (unam uero personam unamque naturam esse non posse
Eutyche proponente monstrauimus neque tamen tam amens quisquam huc usque
exstitit, ut unam in eo naturam crederes sed geminas esse personas), restat ut
ea sit uera quam fides catholica pronuntiat geminam substantiam sed unam esse
personam. Quia uero paulo ante diximus Eutychen confiteri duas quidem in
Christo ante adunationem naturas, unam uero post adunationem, cumque hunc
errorem duplicem interpretaremur celare sententiam, ut haec adunatio aut
generatione fieret, cum ex Maria corpus hominis minime sumeretur aut ad sumptum[9]
quidem ex Maria per resurrectionem fieret adunatio, de utrisque quidem partibus
idonec ut arbitror disputatum est. Nunc quaerendum est quomodo fieri potuerit
ut duae naturae in unam substantiam miscerentur.
VIII.
<sync
type="boethius-tracts" value="p87/">Verumtamen est etiam nunc et
alia quaestio quae ab his inferri potest qui corpus humanum ex Maria sumptum
esse non credunt, sed alias fuisse sequestratum praeparatumque quae in
adunatione ex Mariae utero gigni ac proferri uideretur. Aiunt enim: si ex
homine sumptum est corpus, homo uero omnis ex prima praeuaricatione non solum
peccato <pb
n="122"/>et morte tenebatur, uerum etiam affectibus peccatorum erat implicitus,
eaque illi fuit poena peccati, ut, cum morte teneretur obstrictus, tamen esset
reus etiam uoluntate peccandi, cur in Christo neque peccatum fuit neque
uoluntas ulla peccandi? Et omnino habet animaduertendam dubitationem talis
quaestio. Si enim ex carne humana Christi corpus adsumptum est, dubitari
potest, quaenam caro haec quae adsumpta sit esse uideatur. <sync
type="boethius-tracts" value="p88/">Eum quippe saluauit quem etiam
adsumpsit; sin uero talem hominem adsumpsit qualis Adam fuit ante peccatum,
integram quidem uidetur humanam adsumpsisse naturaum, sed tamen quae medicina
penitus non egebat. Quomodo autem fieri potest, ut talem adsumpserit hominem
qualis Adam fuit, cum in Adam potuerit esse peccandi uoluntas atque affectio,
unde factum est ut etiam praetergressis diuinis praeceptis inoboedientiae
delictis teneretur adstrictus? In Christo uero ne uoluntas quidem ulla creditur
fuisse peccandi, cum praesertim si tale corpus hominis adsumpsit quale Adae
ante peccatum fuit, non debuerit esse mortalis, quoniam Adam, si non peccasset,
mortem nulla ratione sensisset. Cum igitur Christus non peccauerit, quaerendum
est cur senserit mortem, si Adae corpus ante quam peccaret adsumpsit. Quod si
talem statum suscepit hominis qualis Adae post peccatum fuit, uidetur etiam
Christo non defuisse necessitas, ut et delictis subiceretur et passionibus
confunderetur obductisque iudicii regulis bonum a malo non sincera integritate
discerneret, quoniam has omnes poena Adam delicti praeuaricatione suscepit.
<sync
type="boethius-tracts" value="p89/">Contra quos respondendum est
tres intellegi hominum posse status: unum quidem Adae ante <pb n="124"/> delictum in quo,
tametsi ab eo mors aberat nec adhuc ullo se delicto polluerat, poterat tamen in
eo voluntas esse peccandi: alter in quo mutari potuisset, si firmiter in dei
praeceptis manere uoluisset, tunc enim id addendum foret ut non modo non
peccaret aut peccare uellet sed ne posset quidem aut peccare aut uelle
delinquere. Tertius status est post delictum in quo mors illum necessario
subsecuta est et peccatum ipsum uoluntasque peccati. Quorum summitatum atque
contrariorum haec loca sunt: is status qui praemium esset, si in praeceptis dei
Adam manere uoluisset et is qui poenae fuit, quoniam manere noluit; in illo
enim nec mors esset nec peccatum nec uoluntas ulla peccati, in hoc uero et mors
et peccatum et delinquendi omnis affectio omniaque in perniciem prona nec
quicquam in se opis habentia, ut post lapsum posset adsurgere. Ille uero medius
status in quo praesentia quidem mortis uel peccati aberat, potestas uero
utriusque constabat, inter utrumque statum est conlocatus. <sync
type="boethius-tracts" value="p90/">Ex his igitur tribus statibus
Christus corporeae naturae singulas quodam modo indidit causas; nam quod
mortale corpus adsumpsit ut mortem a genere humano fugaret, in eo statu
ponendum est quod post Adae praeuaricationem poenaliter inflictum est. Quod uero
non fuit in eo uoluntas ulla peccati, ex eo sumptum est statu qui esse
potuisset, nisi uoluntatem insidiantis fraudibus applicasset. Restat igitur
tertius status id est medius, ille scilicet qui eo tempore fuit, cum nec mors
aderat et adesse poterat delinquendi uoluntas. In hoc igitur Adam talis fuit ut
manducaret ac biberet, ut accepta digereret, ut laberetur <pb n="126"/>in somnum et alia quae ei non
defuerunt humana quidem sed concessa et quae nullam poenam mortis inferrent.
<sync
type="boethius-tracts" value="p91/">Quae omnia habuisse Christum
dubium non est; nam et manducauit et bibit et humani corporis officio functus
est. Neque enim tanta indigentia in Adam fuisse credenda est ut nisi
manducasset uiuere non potuisset, sed, si ex omni quidem ligno escam sumeret,
semper uiuere potuisset hisque non mori; idcirco paradisi fructibus indigentiam
explebat. Quam indigentiam fuisse in Christo nullus ignorat, sed potestate non
necessitate; et ipsa indigentia ante resurrectionem in eo fuit, post resurrectionem
uero talis exstitit ut ita illud corpus inmutaretur humanum, sicut Adae praeter
praeuaricationis uinculum mutari potuisset. Quodque nos ipse dominus Jesus
Christus uotis docuit optare, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra
et ut adueniat eius regnum et nos liberet a malo. Haec enim omnia illa
beatissima humani generis fideliter credentium inmutatio deprecatur.
<sync
type="boethius-tracts" value="p92/">Haec sunt quae ad te de fidei
meae credulitate scripsi. Qua in re si quid perperam dictum est, non ita sum
amator mei, ut ea quae semel effuderim meliori sententiae anteferre contendam.
Si enim nihil est ex nobis boni, nihil est quod in nostris sententiis amare
debeamus. Quod si ex illo cuncta sunt bona qui solus est bonus, illud potius
bonum esse credendum est quod illa incommutabilis bonitas atque omnium bonorum
causa perscribit.
[1] sed ne codices optimi.
[2] est codd. inferiores; om. codd. opt.
[3] qui uel quod codd.
[4] esse codd.
[5] quas illi Vallinus; quasi uel quas codd. meliores.
[6] quae codd.
[7] possit Vallinus.
[8] quod nullus haereticus adhuc attigit addunt codices quidam.
[9] sumptum codd.; adsumptum preli diabolus; ad sumptum nos.
![]() | at Calvin College. Last updated on August 23, 2000. Contacting the CCEL. | ![]() |